Billeder på siden
PDF
ePub

inuoluens secum: disiecta per agmina Turnus
sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
significatque manu et magno simul incipit ore :
'parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini;
quaecumque est Fortuna, mea est: me uerius unum
pro uobis foedus luere et decernere ferro.'
discessere omnes medii spatiumque dedere.
At pater Aeneas audito nomine Turni
deserit et muros et summas deserit arces
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit,
laetitia exultans, horrendumque intonat armis:
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
cum fremit ilicibus quantus gaudetque niuali
uertice se attollens pater Appenninus ad auras.
iam uero et Rutuli certatim et Troes et omnes
conuertere oculos Itali, quique alta tenebant
moenia quique imos pulsabant ariete muros,
armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus
ingentis genitos diuersis partibus orbis
inter se coiisse uiros et cernere ferro.
atque illi, ut uacuo patuerunt aequore campi,
procursu rapido, coniectis eminus hastis,
inuadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
congeminant: fors et uirtus miscentur in unum.
ac uelut ingenti Sila summoue Taburno
cum duo conuersis inimica in proelia tauri

690

695

700

705

710

715

frontibus incurrunt (pauidi cessere magistri,

stat pecus omne metu mutum mussantque iuuencae,

quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur); illi inter sese multa ui uolnera miscent

720

cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo

colla armosque lauant; gemitu nemus omne remugit: non aliter Tros Aeneas et Daunius heros

concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.

Iuppiter ipse duas aequato examine lances

725

sustinet et fata inponit diuersa duorum,

quem damnet labor et quo uergat pondere letum. emicat hic, inpune putans, et corpore toto

730

alte sublatum consurgit Turnus in ensem et ferit: exclamant Troes trepidique Latini, arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis frangitur in medioque ardentem deserit ictu,— ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro, ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos 735 conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci. idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, suffecit: postquam arma dei ad Volcania uentumst, mortalis mucro glacies ceu futilis ictu dissiluit; fulua resplendent fragmina harena: ergo amens diuersa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes; undique enim densa Teucri inclusere corona,

740

atque hinc uasta palus, hinc ardua moenia cingunt. 745 Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur trepidique pedem pede feruidus urget: inclusum ueluti siquando flumine nanctus ceruom aut puniceae saeptum formidine pinnae uenator cursu canis et latratibus instat; ille autem, insidiis et ripa territus alta, mille fugit refugitque uias; at uiuidus Vmber

750

haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
increpuit malis morsuque elusus inani est.
tum uero exoritur clamor, ripaeque lacusque
responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,

755

nomine quemque uocans, notumque efflagitat ensem. Aeneas mortem contra praesensque minatur

760

exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
excisurum urbem minitans et saucius instat.
quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
huc illuc: neque enim leuia aut ludicra petuntur
praemia, sed Turni de uita et sanguine certant.
forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
hic steterat, nautis olim uenerabile lignum,
seruati ex undis ubi figere dona solebant

765

Laurenti diuo et uotas suspendere uestes;
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
detulerat fixam et lenta radice tenebat.
incubuit uoluitque manu conuellere ferrum
Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu

770

775

non poterat. tum uero amens formidine Turnus

'Faune, precor, miserere' inquit 'tuque optima ferrum terra tene, colui uestros si semper honores,

quos contra Aeneadae bello fecere profanos."
dixit opemque dei non cassa in uota uocauit.
namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
uiribus haud ullis ualuit discludere morsus
roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,
rursus in aurigae faciem mutata Metisci
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
quod Venus audaci Nymphae indignata licere
accessit telumque alta ab radice reuellit.
olli sublimes, armis animisque refecti,
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
adsistunt contra certamina Martis anheli.

780

785

790

Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulua pugnas de nube tuentem:

'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?

Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris

deberi caelo fatisque ad sidera tolli.

795

quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres? mortalin decuit uiolari uolnere diuom,

aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?) ereptum reddi Turno et uim crescere uictis? desine iam tandem precibusque inflectere nostris, nec te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.

800

784. mutata (codd. M1 y b c m) R. C. F. al. conuersa (codd. M2 P) L. al.

[ocr errors]

801. ne (codd. M P2y Diomedes) C. nec (codd. b c) uolg. et W. F. al. ni (cod. P1) R. i.e. ‘ne,' quae nobis aptior_uidetur quam nec.' edat (codd. M P2 72 b c) F. al. edit (codd. P11 Diomedes al.) R. al. nos formam antiquiorem praetulimus. hos uu. transposuit R. ut sequerentur u. 832.

uentum ad supremum est, terris agitare uel undis
Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
deformare domum et luctu miscere hymenaeos :
ulterius temptare ueto.' sic Iuppiter orsus;
sic dea summisso contra Saturnia uoltu :

805

'ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas,
Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui;
nec tu me aëria solam nunc sede uideres

819

digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa

starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri

suasi et pro uita maiora audere probaui,

non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:

815

adiuro Stygii caput inplacabile fontis,

una superstitio superis quae reddita diuis.

et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. illud te, nulla fati quod lege tenetur,

pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum :
cum iam conubiis pacem felicibus, esto,
component, cum iam leges et foedera iungent,
ne uetus indigenas nomen mutare Latinos
neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari
aut uocem mutare uiros aut uertere uestem.
sit Latium, sint Albani per saecula reges,
sit Romana potens Itala uirtute propago:
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'
olli subridens hominum rerumque repertor:
es germana Iouis Saturnique altera proles;
irarum tantos uoluis sub pectore fluctus.
uerum age et inceptum frustra summitte furorem.
do quod uis, et me uictusque uolensque remitto.
sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
utque est nomen erit; commixti corpore tantum
subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.

820

825

830

835

hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate uidebis,
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.'

840

821.
830. et H. al.

conubis (cod. P1) R.

adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit. interea excedit caelo nubemque relinquit.

His actis aliud Genitor secum ipse uolutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque reuinxit. serpentum spiris uentosasque addidit alas. hae Iouis ad solium saeuique in limine regis apparent acuuntque metum mortalibus aegris, siquando letum horrificum morbosque deum rex molitur, meritas aut bello territat urbes.

845

850

harum unam celerem demisit ab aethere summo
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.
illa uolat celerique ad terram turbine fertur.
non secus ac neruo per nubem inpulsa sagitta,
armatam saeui Parthus quam felle ueneni,
Parthus siue Cydon, telum inmedicabile, torsit,
stridens et celeris incognita transilit umbras :
talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit.
postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni,
alitis in paruae subitam conlecta figuram,

855

860

quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit inportuna per umbras, hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clupeumque euerberat alis. olli membra nouos soluit formidine torpor, arrectaeque horrore comae, et uox faucibus haesit. at procul ut Dirae stridorem adgnouit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos,

865

870

unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
'quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare?
aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem
arte morer? talin possum me opponere monstro?
iam iam linquo acies. ne me terrete timentem,
obscenae uolucres: alarum uerbera nosco
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
magnanimi Iouis. haec pro uirginitate reponit?
quo uitam dedit aeternam ? cur mortis ademptast
condicio? possem tantos finire dolores

K. V.

23

875

880

« ForrigeFortsæt »