Billeder på siden
PDF
ePub

nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam profuit aut nostras umero gessisse sagittas.

non tamen indecorem tua te regina reliquit

845

extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum

per gentis erit aut famam patieris inultae.

nam quicumque tuum uiolauit uolnere corpus,

850

morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto
regis Dercenni terreno ex aggere bustum
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum :
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
ut uidit laetantem animis ac uana tumentem,
'cur' inquit 'diuersus abis? huc derige gressum,
huc periture ueni, capias ut digna Camillae
praemia. tune etiam telis moriere Dianae ?'
dixit, et aurata uolucrem Thraeissa sagittam
deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
et duxit longe, donec curuata coirent
inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam.
extemplo teli stridorem aurasque sonantis
audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.
illum expirantem socii atque extrema gementem
obliti ignoto camporum in puluere lincunt,
Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum.

Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae ; turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas disiectique duces desolatique manipli

tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt.

nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis. sustentare ualet telis aut sistere contra,

sed laxos referunt umeris languentibus arcus,

855

860

865

87,0

quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. 875 uoluitur ad muros caligine turbidus atra

puluis, et e speculis percussae pectora matres
femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
qui cursu portas primi inrupere patentis,
hos inimica super mixto premit agmine turba;
nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
moenibus in patriis atque inter tuta domorum

880

confixi expirant animas. pars claudere portas : nec sociis aperire uiam nec moenibus audent accipere orantis, oriturque miserrima caedes defendentum armis aditus inque arma ruentum. exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina

885

uoluitur, inmissis pars caeca et concita frenis
arietat in portas et duros obice postis,
ipsae de muris summo certamine matres

(monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam)
tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
praecipites primaeque mori pro moenibus ardent.
Interea Turnum in siluis saeuissimus implet
nuntius, et iuueni ingentem fert Acca tumultum :
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
ingruere infensos hostis et Marte secundo
omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
ille furens (et saeua Iouis sic numina pellunt)
deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
uix e conspectu exierat campumque tenebat,
cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
exsuperatque iugum siluaque euadit opaca.
sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
agmine nec longis inter se passibus absunt;
ac simul Aeneas fumantis puluere campos
prospexit longe Laurentiaque agmina uidit,
et saeuom Aenean adgnouit Turnus in armis
aduentumque pedum flatusque audiuit equorum.
continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
tinguat equos noctemque die labente reducat:
considunt castris ante urbem et moenia uallant.

890

895

900

905

910

915

In u. 708 fraudem et laudem paria fere testimonia habent. In u. 738 expectate (codd. antiq.) R, expectare (codd. seri) C. al. illud nunc praetulimus, quod cum contemptu dicitur. cf. u. 460. In u. 821 fidam (codd. P y1) R., sed de constructione dubitans.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER DVODECIMVS.

Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos defecisse uidet, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro inplacabilis ardet attollitque animos. Poenorum qualis in aruis saucius ille graui uenantum uolnere pectus tum demum mouet arma leo gaudetque comantis excutiens ceruice toros fixumque latronis inpauidus frangit telum et fremit ore cruento: haut secus accenso gliscit uiolentia Turno. tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: 'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent: congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus. aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx.'

Olli sedato respondit corde Latinus :

'o praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci
uirtute exsuperas, tanto me impensius aecum est
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
multa manu, nec non aurumque animusque Latinost;
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis,
nec genus indecores. sine me haec haut mollia fatu
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.

5

ΙΟ

15

20

25

me natam nulli ueterum sociare procorum

fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant.
uictus amore tui, cognato sanguine uictus

coniugis et maestae lacrumis, uincla omnia rupi:
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
bella, uides, quantos primus patiare labores.
bis magna uicti pugna uix urbe tuemur
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
si Turno extincto socios sum adscire paratus,
cur non incolumi potius certamina tollo?
quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te (Fors dicta refutet)
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
respice res bello uarias; miserere parentis
longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe
diuidit.' hautquaquam dictis uiolentia Turni
flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.
ut primum fari potuit, sic institit ore:

'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
deponas letumque sinas pro laude pacisci :

et nos tela, pater, ferrumque haut debile dextra spargimus; et nostro sequitur de uolnere sanguis. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et uanis sese occulat umbris.

At regina, noua pugnae conterrita sorte, flebat et ardentem generum moritura tenebat: "Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae tu requies miserae, decus imperiumque Latini te penes, in te omnis domus inclinata recumbit), unum oro: desiste manum committere Teucris. qui te cumque manent isto certamine casus, et me, Turne, manent: simul haec inuisa relinquam lumina nec generum Aenean captiua uidebo.' accepit uocem lacrimis Lauinia matris

30

35

40

45

50

55

бо

55. moritura (codd.) pro quo R. 'monitura' coni. pessime, ut nos cum C. al. censemus.

flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro
siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
alba rosa: talis uirgo dabat ore colores.
illum turbat amor, figitque in uirgine uoltus:
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.
'ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto
prosequere in duri certamina Martis euntem,
o mater; neque enim Turno mora libera mortis.
nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno
haut placitura refer: cum primum crastina caelo
puniceis inuecta rotis Aurora rubebit,

non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, illo quaeratur coniunx Lauinia campo.'

Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit, poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore niues anteirent, cursibus auras. circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cauis et colla comantia pectunt. ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris; simul aptat habendo ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae, ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. exim quae mediis ingenti adnixa columnae aedibus adstabat, ualidam ui corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem uociferans: 'nunc, o numquam frustrata uocatus hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor, te Turni nunc dextra gerit. da sternere corpus loricamque manu ualida lacerare reuolsam semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis uibratos calido ferro murraque madentis.' his agitur furiis; totoque ardentis ab ore scintillae absiliunt, oculis micat acribus ignis: mugitus ueluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,

65

70

75

80

85

90

95

100

« ForrigeFortsæt »