Billeder på siden
PDF
ePub

sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
his fretus non legatos neque prima per artem
temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
obieci caput et supplex ad limina ueni.
gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,

quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
pectora, sunt animi et rebus spectata iuuentus.'
Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
tum sic pauca refert: ut te, fortissime Teucrum,
accipio adgnoscoque libens! ut uerba parentis
et uocem Anchisae magni uoltumque recordor!
nam memini Hesionae uisentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
protinus Arcadiae gelidos inuisere finis.
tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas,
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
Anchises mihi mens iuuenali ardebat amore
compellare uirum et dextrae coniungere dextram.
accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydemque auro dedit intertextam
frenaque biną meus quae nunc habet aurea Pallas.
ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
et lux cum primum terris se crastina reddet,
auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo.

145

150

155

160

165

170

interea sacra haec, quando huc uenistis amici,

annua, quae differre nefas, celebrate fauentes

nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
pocula gramineoque uiros locat ipse sedili,
praecipuumque toro et uillosi pelle leonis
accipit Aenean solioque inuitat acerno.
tum lecti iuuenes certatim araeque sacerdos
uiscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.

175

180

uescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus

perpetui tergo bouis et lustralibus extis.

Postquam exempta fames et amor compressus edendi, rex Euandrus ait: 'non haec sollemnia nobis,

has ex more dapes, hanc tanti numinis aram

uana superstitio ueterumque ignara deorum
inposuit saeuis, hospes Troiane, periclis
seruati facimus meritosque nouamus honores.
iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,
disiectae procul ut moles desertaque montis
stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
hic spelunca fuit, uasto summota recessu,
semihominis Caci facies quam dira tenebat,
solis inaccessam radiis; semperque recenti
caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
ora uirum tristi pendebant squalida tabo.
huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
ore uomens ignis magna se mole ferebat.
attulit et nobis aliquando optantibus aetas
auxilium aduentumque dei. nam maximus ultor,
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus,
Alcides aderat taurosque hac uictor agebat
ingentis, uallemqne boues amnemque tenebant.
at furiis Caci mens effera, nequid inausum
aut intractatum scelerisue doliue fuisset,
quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
auertit, totidem forma superante iuuencas ;
atque hos, nequa forent pedibus uestigia rectis,
cauda in speluncam tractos uersisque uiarum
indiciis raptos saxo occultabat opaco:
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
interea, cum iam stabulis saturata moueret
Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
discessu mugire boues atque omne querellis
impleri nemus et colles clamore relinqui.
reddidit una boum uocem uastoque sub antro
mugiit et Caci spem custodita fefellit.
hic uero Alcidae furiis exarserat atro

felle dolor: rapit arma manu nodisque grauatum

211. raptor coni. Wakefield, rec. R.

185

190

195

200

205

210

215

220

robur et aërii cursu petit ardua montis.
tum primum nostri Cacum uidere timentem
turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro
speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
ut sese inclusit ruptisque immane catenis
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obice postis,
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
dentibus infrendens. ter totum feruidus ira
lustrat Auentini montem, ter saxea temptat
limina nequiquam, ter fessus ualle resedit.
stabat acuta silex, praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima uisu,

225

230

dirarum nidis domus opportuna uolucrum.

235

hanc, ut prona iugo laeuum incumbebat in amnem,

dexter in aduersum nitens concussit et imis auolsam soluit radicibus; inde repente

inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether,
dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
at specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cauernae:
non secus ac siqua penitus ui terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis inuisa, superque immane barathrum
cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
ergo insperata deprensum luce repente
inclusumque cauo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit omniaque arma
aduocat et ramis uastisque molaribus instat.

240

245

250

ille autem (neque enim fuga iam super ulla pericli)

faucibus ingentem fumum, mirabile dictu,

euomit inuoluitque domum caligine caeca,

prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.

223. oculis codd. et edd. plur. oculos cod. 71. aliquos testatur Seru. quod tuentur Schaper, Peerlk.

255

oculi legisse

hic Cacum in tenebris incendia uana uomentem
corripit in nodum complexus et angit inhaerens
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
panditur extemplo foribus domus atra reuolsis,
abstractaeque boues abiurataeque rapinae

260

caelo ostenduntur, pedibusque informe cadauer
protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo.
terribilis oculos, uoltum uillosaque saetis
pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
ex illo celebratus honos, laetique minores
seruauere diem, primusque Potitius auctor
et domus Herculei custos Pinaria sacri

hanc aram luco statuit, quae maxuma semper

dicetur nobis et erit quae maxuma semper.

265

270

quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum

cingite fronde comas et pocula porgite dextris

communemque uocate deum et date uina uolentes.' 275 dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra uelauitque comas foliisque innexa pependit,

et sacer inpleuit dextram scyphus. ocius omnes
in mensam laeti libant diuosque precantur.
Deuexo interea propior fit Vesper Olympo.
iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
instaurant epulas et mensae grata secundae
dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
tum Salii ad cantus incensa altaria circum
populeis adsunt euincti tempora ramis,

280

285

hic iuuenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima nouercae

monstra manu geminosque premens eliserit angues,

ut bello egregias idem disiecerit urbes,

290

Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
pertulerit. 'tu nubigenas, inuicte, bimembris
Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas
prodigia et uastum Nemeae sub rupe leonem.
te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa cruento;
nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,

295

arduus arma tenens; non te rationis egentem
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
salue, uera Iouis proles, decus addite diuis,
et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'
talia carminibus celebrant; super omnia Caci
speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
Exim se cuncti diuinis rebus ad urbem
perfectis referunt. ibat rex obsitus aeuo
et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
ingrediens uarioque uiam sermone leuabat.
miratur facilisque oculos fert omnia circum
Aeneas capiturque locis et singula laetus

300

305

310

exquiritque auditque uirum monimenta priorum. tum rex Euandrus Romanae conditor arcis,

'haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant gensque uirum truncis et duro robore nata,

315

quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros

aut componere opes norant aut parcere parto,
sed rami atque asper uictu uenatus alebat.
primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo,
arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis.
is genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legesque dedit Latiumque uocari
maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
aurea quae perhibent illo sub rege fuere
saecula. sic placida populos in pace regebat,
deterior donec paulatim ac decolor aetas
et belli rabies et amor successit habendi.
tum manus Ausonia et gentes uenere Sicanae,
saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
tum reges asperque inmani corpore Thybris,
a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim
diximus, amisit uerum uetus Albula nomen.
me pulsum patria pelagique extrema sequentem
fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
his posuere locis matrisque egere tremenda
Carmentis Nymphae monita et deus auctor Apollo.'
uix ea dicta dehinc progressus monstrat et aram
et Carmentalem Romani nomine portam

320

325

330

335

« ForrigeFortsæt »