testatur moritura deos et conscia fati
sidera; tum, siquod non aequo foedere amantis curae numen habet iustumque memorque, precatur. Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, siluaeque et saeua quierant aequora, cum medio uoluuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque uolucres, quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti, *lenibant curas, et corda oblita laborum.* at non infelix animi Phoenissa, neque umquam soluitur in somnos oculisue aut pectore noctem accipit ingeminant curae, rursusque resurgens saeuit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. sic adeo insistit secumque ita corde uolutat: 'en quid ago? rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum iussa sequar? quiane auxilio iuuat ante leuatos et bene apud memores ueteris stat gratia facti? quis me autem, fac uelle, sinet ratibusue superbis inuisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis?
quid tum? sola fuga nautas comitabor ouantis ? an Tyriis omnique manu stipata meorum inferar et, quos Sidonia uix urbe reuelli,
rursus agam pelago et uentis dare uela iubebo?
quin morere, ut merita es, ferroque auerte dolorem. tu lacrimis euicta meis, tu prima furentem, o germana, malis oneras, atque obicis hosti. non licuit thalami expertem sine crimine uitam degere, more ferae, talis nec tangere curas; non seruata fides cineri promissa Sychaeo.' tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat somnos rebus iam rite paratis. huic se forma dei uoltu redeuntis eodem obtulit in somnis rursusque ita uisa monerest, omnia Mercurio similis, uocemque coloremque
et crinis flauos et membra decora iuuentae: 'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec quae te circum stent deinde pericula ternis, demens, nec zephyros audis spirare secundos ? illa dolos dirumque nefas in pectore uersat, certa mori, uariosque irarum concitat aestus.
non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? 565 iam mare turbari trabibus saeuasque uidebis conlucere faces, iam feruere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem.
heia age, rumpe moras. uarium et mutabile semper
femina.' sic fatus nocti se inmiscuit atrae.
Tum uero Aeneas subitis exterritus umbris corripit e somno corpus sociosque fatigat : 'praecipites uigilate, uiri, et considite transtris ; soluite uela citi. deus aethere missus ab alto
festinare fugam tortosque incidere funis
ecce iterum stimulat. sequimur te, sancte deorum,
Et iam prima nouo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. regina e speculis ut primam albescere lucem uidit et aequatis classem procedere uelis litoraque et uacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum flauentisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit hic' ait et nostris inluserit aduena regnis? non arma expedient totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii naualibus? ite,
ferte citi flammas, date tela, inpellite remos.
quid loquor, aut ubi sum? quae mentem insania mutat, 595 infelix Dido? nunc te facta impia tangunt ?
564. uariosque ... Discrepantibus hic codd. legunt edd. aliqui uarioque irarum fluctuat aestu. sed uid. 532. ut nos R. C.
tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare Penates, quem subiisse umeris confectum aetate parentem ! non potui abreptum diuellere corpus et undis spargere, non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium patriisque epulandum ponere mensis? uerum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset : quem metui moritura? faces in castra tulissem inplessemque foros flammis natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes, et Dirae ultrices et di morientis Elissae, accipite haec meritumque malis aduertite numen et nostras audite preces. si tangere portus infandum caput ac terris adnare necessest et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret: at bello audacis populi uexatus et armis, finibus extorris, complexu auolsus Iuli auxilium inploret uideatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.
haec precor, hanc uocem extremam cum sanguine fundo.
tum uos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis cinerique haec mittite nostro munera. nullus amor populis nec foedera sunto. exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore uires. litora litoribus contraria, fluctibus undas inprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.' Haec ait, et partis animum uersabat in omnis, inuisam quaerens quam primum abrumpere lucem. tum breuiter Barcen nutricem adfata Sychaei, namque suam patria antiqua cinis ater habebat: 'Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem : dic corpus properet fluuiali spargere lympha et pecudes secum et monstrata piacula ducat.
sic ueniat, tuque ipsa pia tege tempora uitta. sacra Ioui Stygio, quae rite incepta paraui, perficerest animus finemque inponere curis Dardaniique rogum capitis permittere flammae.' sic ait. illa gradum studio celerabat anili. at trepida et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam uoluens aciem maculisque trementis interfusa genas et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina et altos conscendit furibunda rogos ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. hic, postquam Iliacas uestes notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata incubuitque toro dixitque nouissima uerba : 'dulces exuuiae, dum fata deusque sinebant, accipite hanc animam meque his exsoluite curis. uixi et quem dederat cursum Fortuna peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. ulta uirum poenas inimico a fratre recepi, urbem praeclaram statui, mea moenia uidi, felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.' dixit, et os inpressa toro 'moriemur inultae, sed moriamur' ait, 'sic sic iuuat ire sub umbras. hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.' dixerat, atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites ensemque cruore spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta atria; concussam bacchatur Fama per urbem. lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether, non aliter quam si inmissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes culmina perque hominum uoluantur perque deorum. audiit exanimis trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis per medios ruit ac morientem nomine clamat : hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?
![[ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=kloCAAAAQAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA167&img=1&zoom=3&q=%22et+potum+pastas+age,+Tityre,+et+inter+agendum+occursare+capro,+cornu+ferit%22&cds=1&sig=ACfU3U2rQS9kNgogqd6X7KHAEqx6ZxCBEg&edge=0&edge=stretch&ci=108,1283,9,12)
655, 656. Hos uu. ut R. statuimus, inuerso codd. uet. ordine.
hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? quid primum deserta querar? comitemne sororem spreuisti moriens? eadem me ad fata uocasses, idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset. his etiam struxi manibus patriosque uocaui uoce deos, sic te ut posita crudelis abessem. extinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. date uolnera lymphis abluam et, extremus siquis super halitus errat, ore legam.' sic fata gradus euaserat altos semianimemque sinu germanam amplexa fouebat cum gemitu atque atros siccabat ueste cruores. illa grauis oculos conata attollere rursus deficit; infixum stridit sub pectore uolnus. ter sese attollens cubitoque adnixa leuauit, ter reuoluta torost oculisque errantibus alto quaesiuit caelo lucem ingemuitque reperta.
Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem difficilisque obitus Irim demisit Olympo, quae luctantem animam nexosque resolueret artus. nam quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem subitoque accensa furore, nondum illi flauom Proserpina uertice crinem abstulerat Stygioque caput damnauerat Orco. ergo Iris croceis per caelum roscida pinnis, mille trahens uarios aduerso sole colores, deuolat, et supra caput astitit. hunc ego Diti sacrum iussa fero, teque isto corpore soluo:' sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una dilapsus calor, atque in uentos uita recessit.
683. date...abluam... De constructione hic et VI. 834 uid. excursum in Edit. nostra maiore, p. 474.
Versus 256-8, quos damnauere H. W. et unc. incl. R., etsi non multum placent, abiudicare poetae nolumus. et, re perpensa, nunc uncis inclusimus praep. ad, quae, in codd. paucis comperta, in plur. at scripta, eici fortasse potuit, ut scribarum glossema, ignotum Seruio et Donato. Mercurius non 'ad litus' uolabat sed circum litus mergi more. immo locutio 'uolabat litus,' quam damnant plurimi, nobis nunc uidetur unice uera esse, et, quamuis drag λeyouévn, consulto tamen a Verg. adoptata, ut suae alteri 'currimus aequor' (Aen. III. 191, V. 23;) ex opposito respondens, peculiarem dei motum describeret. Cf. Cic. Fin. 11. 34, 'si Xerxes...mare ambulauisset, terram nauigasset.'
« ForrigeFortsæt » |