Chrestomathia Pliniana, herausg. und erklärt von L. Urlichs

Forsideomslag
 

Udvalgte sider

Andre udgaver - Se alle

Populære passager

Side 374 - Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit ceraque in earn formam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius frater Lysippi, de quo diximus. Hie et similitudines reddere instituit ; ante eum quam pulcherrimas facere studebant.
Side 319 - Plurima ex omni- 62 bus signa fecit, ut diximus fecundissimae artis, inter quae destringentem se quem M. Agrippa ante thermas suas dicavit, mire gratum Tiberio principi: non quivit temperare sibi in eo quamquam imperiosus sui inter initia principatus transtulitque in cubiculum, alio signo substituto, cum quidem tanta populi Romani contumacia fuit ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitaverit princepsque quamquam adamatum reposuerit.
Side 217 - Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. nihil habent Druidae — ita suos appellant magos — visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius.
Side 15 - ... ius praeterquam oblivionis, atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non posse : per quae declaratur haut dubie naturae potentia, idque esse quod deum vocemus.
Side 374 - Gorgasus, üdem pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera Damophili esse, ab laeva Gorgasi.
Side 25 - Oltam, evocatum a Porsina suo rege. et ante eum a Numa saepius hoc factitatum in primo annalium suorum tradidit L. Piso, gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. lucosque et aras et sacra habemus interque Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque accepimus lovem. (141) varia in hoc vitae sententia et pro cuiusque animo.
Side 319 - R. contumacia fuit, ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitaverit princepsque, quamquam adamatum, reposuerit. nobilitatur Lysippus et temulenta tibicina et canibus ac venatione, in primis vero quadriga cum Sole Rhodiorum. fecit et Alexandrum Magnum multis operibus, a pueritia eius orsus, quam statuam inaurari iussit Nero princeps delectatus admodum...
Side 57 - Magni titulos omnes , triumphosque hoc in loco nuncupari : aequato non modo Alexandri Magni rerum fulgore , sed etiam Herculis prope ac Liberi patris.
Side 251 - Theophrastus ischiadicos sanari; Cato prodidit luxatis membris carmen auxiliare, M. Varro podagris. Caesarem dictatorem post unum ancipitem vehiculi casum ferunt semper ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum aucupari solitum.
Side 267 - Persis videri possit. adeo ista toto mundo consensere, quamquam discordi et sibi ignoto, nec satis aestimari potest quantum Romanis debeatur qui sustulere monstra in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum.

Bibliografiske oplysninger