Billeder på siden
PDF
ePub

500

505

510

515

Iamque vale : feror ingenti circumdata nocte
invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas—."
Dixit, et ex oculis subito ceu fumus in auras
commixtus tenues fugit diversa, neque illum
prensantem nequiquam umbras et multa volentem
dicere praeterea vidit; nec portitor Orci
amplius obiectam passus transire paludem.
Quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret ?
Quo fletu Manes, quae numina voce moveret?
Illa quidem Stygia nabat iam frigida cymba.
Septem illum totos perhibent ex ordine menses
rupe sub aëria deserti ad Strymonis undam
flevisse et gelidis haec evolvisse sub astris
mulcentem tigres et agentem carmine quercus ;
qualis populea maerens philomela sub umbra
amissos queritur fetus, quos durus arator
observans nido implumes detraxit; at illa
flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen
integrat, et maestis late loca questibus implet.
Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei.
Solus hyperboreas glacies Tanaimque nivalem
arvaque Rhipaeis nunquam viduata pruinis
lustrabat raptam Eurydicen atque irrita Ditis
dona querens; spretae Ciconum quo munere matres
inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi
discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum
gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua
“Ah! miseram Eurydicen " anima fugiente vocabat,
Eurydicen toto referebant flumine ripae.'

Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum, quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. At non Cyrene; namque ultro affata timentem :

Nate, licet tristes animo deponere curas. Haec omnis morbi causa, hinc miserabile Nymphae, cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, exitium misere apibus. Tu munera supplex tende petens pacem, et faciles venerare Napaeas;

520

525

530

535 540

545

550

namque dabunt veniam votis, irasque remittent.
Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam.
Quattuor eximios praestanti corpore tauros,
qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei,
delige, et intacta totidem cervice iuvencas.
Quattuor his aras altą ad delubra dearum
constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem,
corporaque ipsa boum frondoso desere luco.
Post ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,
inferias Orphei Lethaea papavera mittes,
et nigram mactabis ovem, lucumque revises :
placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.'

Haud mora: continuo matris praecepta facessit ;
ad delubra venit, monstratas excitat aras,
quattuor eximios praestanti corpore tauros
ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
Post ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
inferias Orphei mittit, lucumque revisit.
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum
aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto
stridere apes utero et ruptis effervere costis,
immensasque trahi nubes, iamque arbore summa
confluere et lentis uvam demittere ramis.

Haec super arvorum cultu pecorumque canebam et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum fulminat Euphraten bello, victorque volentes per populos dat iura, viamque affectat Olympo. Illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis florentem ignobilis oti, carmina qui lusi pastorum, audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.

555

560

565

AENEIS.

LIBER PRIMUS.

5

10

[Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena Carmen, et egressus silvis vicina coegi ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis] ARMA virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Lavinaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram, multa quoque et bello passus, dum conderet urbem inferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso quidve dolens regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. Tantaene animis caelestibus irae ?

Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni), Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli; quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo: hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces ; hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. Id metuens veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis;

15

20

25

30

35

[ocr errors]
[ocr errors]

40

necdum etiam causae irarum saevique dolores
exciderant animo; manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
et genus invisum et rapti Ganymedis honores:
his accensa super iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
arcebat longe. Latio, multosque per annos
errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,
cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus
haec secum: Mene incepto desistere victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem ?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit submergere ponto
unius ob noxam et furias Aiacis Oili?
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum exspirantem transfixo pectore flammas
turbine corripuit scopuloque infixit acuto;
ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero. Et quisquam numen Iunonis adorat
praeterea, aut supplex aris imponet honorem?'

Talia flammato secum dea corde volutans nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit, ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras: ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras: sed Pater omnipotens speluncis abdidit atris hoc metuens, molemque et montes insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

45

50

55

60

Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
'Aeole, namque tibi divum Pater atque hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et disiice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnes ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.'

Aeolus haec contra: Tuus, O regina, quid optes,
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
concilias, tu das epulis accumbere divum,
nimborumque facis tempestatumque potentem.'

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
impulit in latus: ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli et crebris micat ignibus aether,
praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas
talia voce refert: 'O terque quaterque beati,
queis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit ?'
Talia iactanti stridens. Aquilone procella

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« ForrigeFortsæt »