tunsa per integram solvuntur viscera pellem. Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis subiiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes. Hoc geritur zephyris primum impellentibus undas, ante novis rubeant quam prata coloribus, ante garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. Interea teneris tepefactus in ossibus umor aestuat, et visenda modis animalia miris, trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, miscentur, tenuemque magis magis aëra carpunt, donec ut aestivis effusus nubibus imber erupere aut ut nervo pulsante sagittae, prima leves ineunt si quando proelia Parthi.
Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe amissis, ut fama, apibus morboque fameque tristis ad extremi sacrum caput astitit amnis multa querens, atque hac affatus voce parentem : 'Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum,
(si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo) invisum fatis genuisti? Aut quo tibi nostri pulsus amor? Quid me caelum sperare iubebas? En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre relinquo. Quin age et ipsa manu felices erue silvas, fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes, ure sata, et duram in vites molire bipennem, tanta meae si te ceperunt taedia laudis.' At mater sonitum thalamo sub fluminis alti sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore, Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, [Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque] Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores,
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea et tandem positis velox Arethusa sagittis. Inter quas curam Clymene narrabat inanem Vulcani, Martisque dolos et dulcia furta, aque Chao densos divum numerabat amores. Carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas impulit aures luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstupuere; sed ante alias Arethusa sorores prospiciens summa flavum caput extulit unda, et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura, tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.' Huic percussa nova mentem formidine mater 'Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum tangere' ait. Simul alta iubet discedere late flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum curvata in montis faciem circumstetit unda accepitque sinu vasto misitque sub amnem. Iamque domum mirans genetricis et umida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantes ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus, unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis. postquam est in thalami pendentia pumice tecta perventum et nati fletus cognovit inanes Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes germanae, tonsisque ferunt mantelia villis; pars epulis onerant mensas et plena reponunt pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae;
et mater 'Cape Maeonii carchesia Bacchi: Oceano libemus' ait. Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores, centum quae silvas, centum quae flumina servant. Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam, ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. Omine quo firmans animum sic incipit ipsa : 'Est in Carpathio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum. Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse grandaevus Nereus: novit namque omnia vates, quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur; quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem expediat morbi causam, eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes; vim duram et vincula capto tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno aggrediare iacentem. Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit. sed quanto ille magis formas se vertet in omnes, tanto, nate, magis contende tenacia vincla,
videris, incepto tegeret cum lumina somno.'
donec talis erit mutato corpore, qualem
Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem,
quo totum nati corpus perduxit; at illi dulcis compositis spiravit crinibus aura,
atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens
exesi latere in montis, quo plurima vento
cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis;
intus se vasti Proteus tegit obiice saxi.
Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha collocat, ipsa procul nebulis obscura resistit. Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos ardebat caelo, et medium sol igneus orbem hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: cum Proteus consueta petens e fluctibus antra ibat; eum vasti circum gens umida ponti exsultans rorem late dispergit amarum. Sternunt se somno diversae in litore phocae ; ipse velut stabuli custos in montibus olim, vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, auditisque lupos acuunt balatibus agni, considit scopulo medius, numerumque recenset. Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus componere membra cum clamore ruit magno, manicisque iacentem occupat. Ille suae contra non immemor artis omnia transformat sese in miracula rerum, ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem. Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus in sese redit, atque hominis tandem ore locutus Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras iussit adire domos? quidve hinc petis?' inquit. At ille 'Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quidquam : sed tu desine velle. Deum praecepta sécuti venimus, hinc lassis quaesitum oracula rebus.' Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa ardentes oculos intorsit lumine glauco, et graviter frendens sic fatis ora resolvit :
'Non te nullius exercent numinis irae; magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit. Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
immanem ante pedes hydrum moritura puella servantem ripas alta non vidit in herba. At chorus aequalis Dryadum clamore supremos implerunt montes; flerunt Rhodopeiae arces altaque Pangaea et Rhesi Mavortia tellus atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia. Ipse cava solans aegrum testudine amorem te, dulcis coniunx, te solo in litore secum, te veniente die, te decedente canebat. Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus Manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda. At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se millia condunt, vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum; quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat, et noviens Styx interfusa coercet. Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti Tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora, atque Ixionii vento rota constitit orbis. Iamque pedem referens casus evaserat omnes, redditaque Eurydice superas veniebat ad auras pone sequens (namque hanc dederat Proserpina legem), cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes: restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa immemor heu victusque animi respexit. Ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera terque fragor stagnis auditus Averni.
Illa "Quis et me" inquit "miseram et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor? En iterum crudelia retro fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
495
VOL. I.
« ForrigeFortsæt » |