quantum lenta solent inter viburna cupressi. M. Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi ? non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat T. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi, et freta destituent nudos in litore pisces; ante pererratis amborum finibus exsul aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim, quam nostro illius labatur pectore vultus. M. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen et penitus toto divisos orbe Britannos. En umquam patrios longo post tempore fines, pauperis et tuguri congestum caespite culmen post aliquot mea regna videns mirabor aristas ? Impius haec tam culta novalia miles habebit, barbarus has segetes: en quo discordia cives produxit miseros, his nos consevimus agros! Insere nunc, Meliboee, piros: pone ordine vites. Ite meae felix quondam pecus ite capellae. Non ego vos posthac viridi proiectus in antro dumosa pendere procul de rupe videbo; carmina nulla canam; non me pascente, capellae, florentem cytisum et salices carpetis amaras. 65 70 75 T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem 80 fronde super viridi: sunt nobis mitia poma, castaneae molles et pressi copia lactis. Et iam summa procul villarum culmina fumant, maioresque cadunt altis de montibus umbrae. ECLOGA II. FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim, delicias domini; nec quid speraret habebat. Tantum inter densas umbrosa cacumina fagos assidue veniebat. Ibi haec incondita solus montibus et silvis studio iactabat inani: 'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? Mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; nunc virides etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpyllumque herbas contundit olentes. At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, 5 ΤΟ 15 quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses? 20 Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, Cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim iudice te metuam, si numquam fallit imago. O tantum libeat mecum tibi sordida rura 30 haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? 35 et dixit moriens: "Te nunc habet ista secundum:" Dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas. Praeterea duo nec tuta mihi valle reperti 40 capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo; Ipse ego cana legam tenera lanugine mala 45 50 sic positae quoniam suaves miscetis odores. 55 Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas. Heu heu ! Quid volui misero mihi! Floribus austrum perditus et liquidis immisi fontibus apros. бо Quem fugis, ah, demens? habitarunt di quoque silvas te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. 65 me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori? Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, 70 M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei ? D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon. M. Infelix o semper oves pecus! ipse Neaeram dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur, hic alienus oves custos bis mulget in hora, et sucus pecori et lac subducitur agnis. D. Parcius ista viris tamen obiicienda memento. Novimus et qui te transversa tuentibus hircis, et quo-sed faciles Nymphae risere-sacello. M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis atque mala vites incidere falce novellas. D. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca, et cum vidisti puero donata, dolebas, 5 10 et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. M. Quid domini faciant, audent cum talia fures? Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis, multum latrante Lycisca ? et cum clamarem 'Quo nunc se proripit ille? Tityre, coge pecus!' tu post carecta latebas. D. An mihi cantando victus non redderet ille quem mea carminibus meruisset fistula caprum ? Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon ipse fatebatur; sed reddere posse negabat. 15 20 M. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen? 25 D. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) depono tu dic, mecum quo pignore certes. M. De grege non ausim quicquam deponere tecum: In medio duo signa, Conon et quis fuit alter, D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho, Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes; necdum illis labra admovi, sed condita servo. Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. 30 35 40 45 M. Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris; audiat haec tantum-vel qui venit ecce Palaemon. Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas. D. Quin age, si quid habes: in me mora non erit ulla nec quemquam fugio, tantum, vicine Palaemon, 50 |