Billeder på siden
PDF
ePub

primus ades. Sed non replenda est curia verbis,
quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossae.
Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris
argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis
insignes agros. Possit quid vivida virtus,
experiare licet; nec longe scilicet hostes
quaerendi nobis: circumstant undique muros.

380

385

Imus in adversos: quid cessas? an tibi Mavors ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit?

390

Pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
procubuisse domum atque exutos Arcadas armis ?
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
et quos mille die victor sub Tartara misi,
inclusus muris hostilique aggere saeptus.
"Nulla salus bello." Capiti cane talia, demens,
Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno
ne cessa turbare metu atque extollere vires
gentis bis victae, contra premere arma Latini.

395

400

Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,

amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.

405

Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit

artificis scelus et formidine crimen acerbat.

Numquam animam talem dextra hac (absiste moveri) amittes habitet tecum et sit pectore in isto.

Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.

410

Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
si tam deserti sumus et semel agmine verso
funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,
oremus pacem et dextras tendamus inertes.
Quamquam o, si solitae quicquam virtutis adesset,
ille mihi ante alios fortunatusque laborum
egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
procubuit moriens et humum simul ore momordit.

415

Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
auxilioque urbes Italae populique supersunt,
sin et Troianis cum multo gloria venit

sanguine (sunt illis sua funera parque per omnes
tempestas): cur indecores in limine primo
deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
Multa dies variique labor mutabilis aevi
rettulit in melius, multos alterna revisens
lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
tot populi misere duces, nec parva sequetur
gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
Est et Volscorum egregia de gente Camilla,
agmen agens equitum et florentes aere catervas.
Quod si me solum Teucri in certamina poscunt
idque placet tantumque bonis communibus obsto,
non adeo has exosa manus Victoria fugit,
ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem
factaque Vulcani manibus paria induat arma
ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
devovi. "Solum Aeneas vocat:" et vocet oro;
nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.'

Illi haec inter se dubiis de rebus agebant
certantes; castra Aeneas aciemque movebat:
nuntius ingenti per regia tecta tumultu
ecce ruit magnisque urbem terroribus implet,
instructos acie Tiberino a flumine Teucros
Tyrrhenamque manum totis descendere campis.
Extemplo turbati animi concussaque vulgi
pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.

420

425

430

435

440

445

450

Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,

flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor dissensu vario magnus se tollit in auras

455

haud secus atque alto in luco cum forte catervae consedere avium piscosove amne Padusae

dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
'Immo' ait 'o cives' arrepto tempore Turnus,
'cogite concilium et pacem laudate sedentes:
illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutus
corripuit sese et tectis citus extulit altis.
'Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos,
duc' ait et Rutulos. Equitem Messapus in armis
et cum fratre Coras latis diffundite campis.
Pars aditus urbis firmet turresque capessat;
cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'
Ilicet in muros tota discurritur urbe.
Concilium ipse pater et magna incepta Latinus
deserit ac tristi turbatus tempore differt,
multaque se incusat, qui non acceperit ultro
Dardanium Aenean generumque asciverit urbi.
Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
subvectant. Bello dat signum rauca cruentum
buccina. Tum muros varia cinxere corona
matronae puerique: vocat labor ultimus omnes.

Nec non ad templum summasque ad Palladis arces
subvehitur magna matrum regina caterva
dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,
causa mali tanti, oculos deiecta decoros.
Succedunt matres et templum ture vaporant
et maestas alto fundunt de limine voces:
'Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,
frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum
pronum sterne solo portisque effunde sub altis.'
Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aënis
horrebat squamis surasque incluserat auro,
tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem
fulgebatque alta decurrens aureus arce,
exsultatque animis et spe iam praecipit hostem :
qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis
tandem liber equus, campoque potitus aperto
aut ille in pastus armentaque tendit equarum
aut assuetus aquae perfundi flumine noto
emicat, arrectisque fremit cervicibus alte

463

465

470

475

480

485

490

495

luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
desiluit, quam tota cohors imitata relictis
ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
‘Turne, sui merito si qua est fiducia forti,
audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
Me sine prima manu temptare pericula belli:
tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.'
Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:
'O decus Italiae virgo, quas dicere grates
quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando
iste animus supra, mecum partire laborem.
Aeneas, ut fama fidem missique reportant
exploratores, equitum levia improbus arma
praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
per deserta iugo superans adventat ad urbem.
Furta paro belli convexo in tramite silvae,
ut bivias armato obsidam milite fauces.
Tu Tyrrhenum equitem collatis excipe signis;
tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'
Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis
hortatur sociosque duces, et pergit in hostem.
Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi
armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.

500

505

510

515

520

525

Hanc super in speculis summoque in vertice montis

planities ignota iacet tutique receptus,

seu dextra laevaque velis occurrere pugnae,

sive instare iugis et grandia volvere saxa. Huc iuvenis nota fertur regione viarum arripuitque locum et silvis insedit iniquis.

530

Velocem interea superis in sedibus Opim, unam ex virginibus sociis sacraque caterva,

compellabat et has tristes Latonia voces

ore dabat: Graditur bellum ad crudele Camilla,

535

o virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,

cara mihi ante alias. Neque enim novus iste Dianae
venit amor subitaque animum dulcedine movit.
Pulsus ob invidiam regno viresque superbas

Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,
infantem fugiens media inter proelia belli
sustulit exilio comitem, matrisque vocavit
nomine Casmillae mutata parte Camillam.
Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat

540

solorum nemorum: tela undique saeva premebant et circumfuso volitabant milite Volsci.

545

Ecce fugae medio summis Amasenus abundans
spumabat ripis: tantus se nubibus imber
ruperat. Ille, innare parans, infantis amore
tardatur caroque oneri timet. Omnia secum
versanti subito vix haec sententia sedit.

Telum immane manu valida quod forte gerebat
bellator, solidum nodis et robore cocto,
huic natam, libro et silvestri subere clausam,
implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
“Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
ipse pater famulam voveo: tua prima per auras
tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor,
diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.'
Dixit, et adducto contortum hastile lacerto
immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
infelix fugit in iaculo stridente Camilla.

At Metabus, magna propius iam urgente caterva,
dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor
gramineo donum Triviae de caespite vellit.
Non illum tectis ullae, non moenibus urbes
accepere neque ipse manus feritate dedisset:
pastorum et solis exegit montibus aevum.
Hic natam in dumis interque horrentia lustra
armentalis equae mammis et lacte ferino
nutribat, teneris immulgens ubera labris.
Utque pedum primis infans vestigia plantis
institerat, iaculo palmas armavit acuto

550

555

560

565

570

« ForrigeFortsæt »