Billeder på siden
PDF
ePub

185

190

195

200

constituere pyras. Huc corpora quisque suorum
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
conditur in tenebras altum caligine caelum.
Ter circum accensos cincti fulgentibus armis
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
lustravere in equis ululatusque ore dedere;
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma :
it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
Hic alii spolia occisis derepta Latinis
coniiciunt igni, galeas ensesque decoros
frenaque ferventesque rotas; pars munera nota,
ipsorum clipeos et non felicia tela.
Multa boum circa mactantur corpora Morti,
setigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto
ardentes spectant socios semiustaque servant
busta neque avelli possunt, nox umida donec
invertit caelum stellis ardentibus aptum.

Nec minus et miseri diversa in parte Latini
innumeras struxere pyras, et corpora partim
multa virum terrae infodiunt avectaque partim
finitimos tollunt in agros urbique remittunt,
cetera confusaeque ingentem caedis acervum
nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti
certatim crebris collucent ignibus agri.
Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram :
maerentes altum cinerem et confusa ruebant
ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum
pectora maerentum puerique parentibus orbi
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos :
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
Ingravat haec saevus Drances solumque vocari
testatur, solum posci in certamina Turnum.
Multa simul contra variis sententia dictis
pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,

205

210

215

220

225

230

235

240

multa virum meritis sustentat fama tropaeis.

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ecce super maesti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Aenean manifesto numine ferri admonet ira deum tumulique ante ora recentes. Ergo concilium magnum primosque suorum imperio accitos alta intra limina cogit. Olli convenere fluuntque ad regia plenis tecta viis. . Sedet in mediis et maximus aevo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos quae referant fari iubet, et responsa reposcit ordine cuncta suo.

Tum facta silentia linguis, et Venulus dicto parens ita farier infit:

Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra, atque iter emensi casus superavimus omnes contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis victor Gargani condebat Iapygis agris. Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera praeferimus, nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. Auditis ille haec placido sic reddidit ore: “O fortunatae gentes, Saturnia regna, antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos sollicitat suadetque ignota lacessere bella? quicumque Iliacos ferro violavimus agros (mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros), infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus. Militia ex illa diversum ad litus abacti Atrides Protei Menelaus adusque columnas

245

250

255

260

265

270

275

280

exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
Regna Neoptolemi referam versosque penates
Idomenei? Libycone habitantes litore Locros?
Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum
coniugis infandae prima inter limina dextra
oppetiit; devictam Asiam subsedit adulter.
Invidisse deos, patriis ut redditus aris
coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?
Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,
et socii amissi petierunt aethera pennis
fluminibusque vagantur aves (heu dira meorum
supplicia !) et scopulos lacrimosis vocibus implent,
Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt
tempore, cum ferro caelestia corpora demens
appetii et Veneris violavi vulnere dextram.
Ne vero, ne me ad tales impellite pugnas:
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama, nec veterum memini laetorve malorum.
Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,
vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra
contulimusque manus : experto credite, quantus
in clipeum assurgat, quo turbine torqueat hastam.
Si duo praeterea tales Idaea tulisset
terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
haesit et in decimum vestigia rettulit annum.
Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,
qua datur; ast armis concurrant arma cavete.'
Et responsa simul quae sint, rex optime, regis
audisti et quae sit magno sententia bello.'

Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur
cum rapidos amnes, fit clauso gurgite murmur
vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
Ut primum placati animi et trepida ora quierunt,
praefatus divos solio rex infit ab alto :

285

290

295

300

Ante equidem summa de re statuisse, Latini, et vellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium, cum muros assidet hostis. Bellum importunum, cives, cum gente deorum

305 invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant proelia : nec victi possunt absistere ferro. Spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis, ponite. Spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis. Cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,

310 ante oculos interque manus sunt omnia vestras. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus esse, fuit; toto certatum est corpore regni. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti expediam et paucis (animos adhibete) docebo.

315 Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, fines super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et vomere duros exercent colles atque horum asperrima pascunt. Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis

320 cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas dicamus leges sociosque in regna vocemus. Considant, si tantus amor, et moenia condant. Sin alios fines aliamque capessere gentem est animus possuntque solo decedere nostro :

325 bis denas Italo texamus robore naves seu plures complere valent (acet omnis ad undam materies), ipsi numerumque modumque carinis praecipiant, nos aera manus navalia demus. Praeterea qui dicta ferant et foedera firment

330 centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantes aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri. Consulite in medium et rebus succurrite fessis.'

335 Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futtilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum

340

[blocks in formation]

6

345

350

355

nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras :
Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur,
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
Det libertatem fandi flatusque remittat,
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
consedisse urbem luctu, dum Troïa temptat
castra fugae fidens et caelum territat armis.
Unum etiam donis istis, quae plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
adiicias, nec te ullius violentia vincat
quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
Quod si tantus habet mentes et pectora terror,
ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso,
cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
Quid miseros totiens in aperta pericula cives
proiicis, o Latio caput horum et causa malorum ?
Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
Primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse
nil moror), en supplex venio. Miserere tuorum.
Pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi
vidimus, ingentes et desolavimus agros.
Aut si fama movet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
nos animae viles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. Etiam tu, si qua tibi vis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,
qui vocat.

Talibus exarsit dictis violentia Turni.
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces :
'Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi
tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis

360

365

370

375

« ForrigeFortsæt »