Billeder på siden
PDF
ePub

AENEIS.

LIBER UNDECIMUS.

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit :
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
Bellipotens aptat rorantes sanguine cristas
telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum) sic incipiens hortatur ovantes:
'Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate animis et spe praesumite bellum,
ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
annuerint Superi pubemque educere castris,
impediat segnisve metu sententia tardet.

Interea socios inhumataque corpora terrae

[ocr errors]

mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite' ait, egregias animas, quae sanguine nobis
hanc patriam peperere suo, decorate supremis
muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'

[blocks in formation]

Sic ait illacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque

tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

Circum omnis famulumque manus Troianaque turba
et maestum Iliades crinem de more solutae.
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt.
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
ut vidit levique patens in pectore vulnus
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.
'Tene' inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret,
invidit Fortuna mihi, ne regna videres

30

35

40

nostra neque ad sedes victor veherere paternas ? Non haec Evandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acres esse viros, cum dura proelia gente.

45

Et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis:

50

nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis

debentem vano maesti comitamur honore.

Infelix, nati funus crudele videbis !

Hi nostri reditus exspectatique triumphi,

haec mea magna fides? At non, Evandre, pudendis vulneribus pulsum aspicies nec sospite dirum

55

optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus

imperat et toto lectos ex agmine mittit

mille viros, qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solatia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
arbuteis texunt virgis et vimine querno
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.

Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,

60

65

qualem virgineo demessum pollice florem

seu mollis violae seu languentis hyacinthi,

cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit,

70

non iam mater alit tellus viresque ministrat.

Tum geminas vestes auroque ostroque rigentes

extulit Aeneas, quas illi laeta laborum

ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat auro.

75

Harum unam iuveni supremum maestus honorem

induit arsurasque comas obnubit amictu,

multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci:

addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsuros sanguine flammas,

80

indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. Ducitur infelix aevo confectus Acoetes

85

pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora;
sternitur et toto proiectus corpore terrae.
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus positis insignibus Aethon

it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.

༡༠

Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus

victor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.

Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:
'Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
aeternumque vale.' Nec plura effatus ad altos
tendebat muros gressumque in castra ferebat.

Iamque oratores aderant ex urbe Latina,
velati ramis oleae veniamque rogantes:
corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
redderet ac tumulo sineret succedere terrae ;
nullum cum victis certamen et aethere cassis ;
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantes

95

100

105

[ocr errors]

prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis
oratis? equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti :
si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis:
vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.'
Dixerat Aeneas. Illi obstupuere silentes
conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuveni Turno sic ore vicissim

[ocr errors][merged small][merged small]

orsa refert: 'O fama ingens, ingentior armis

vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? iustitiaene prius mirer belline laborum?

125

Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem

et te, si qua viam dederit fortuna, Latino

iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.

Quin et fatales murorum attollere moles

130

saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.'

Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis senos pepigere dies et pace sequestra
per silvas Teucri mixtique impune Latini
erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
Evandrum Evandrique domos et moenia replet,
quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more vetusto
funereas rapuere faces; lucet via longo
ordine flammarum et late discriminat agros.

135

140

Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit

145

agmina. Quae postquam matres succedere tectis
viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
At non Evandrum potis est vis ulla tenere,
sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto

procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem voci laxata dolore est:

150

'Non haec, o Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saevo velles te credere Marti.

haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis

et praedulce decus primo certamine posset. Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum

155

vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx, felix morte tua neque in hunc servata dolorem! Contra ego vivendo vici mea fata, superstes

160

restarem ut genitor. Troum socia arma secutum obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem

atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!
Nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
iunximus hospitio dextras: sors ista senectae
debita erat nostrae. Quod si immatura manebat
mors natum, caesis Volscorum millibus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,

quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera leto.
Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
esset par aetas et idem si robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
Vadite et haec memores regi mandata referte:
quod vitam moror invisam Pallante perempto,
dextera causa tua est, Turnum natoque patrique .
quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero
(nec fas), sed nato Manes perferre sub imos.'
Aurora interea miseris mortalibus almam
extulerat lucem, referens opera atque labores:
iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon

165

170

175

180

« ForrigeFortsæt »