Sternitur infelix Acron et calcibus atram
730 tundit humum exspirans infractaque tela cruentat. Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare cuspide vulnus : obvius adversoque occurrit seque viro vir contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
735 Tum super abiectum posito pede nixus et hasta : Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.' Conclamant socii laetum paeana secuti. Ille autem exspirans "Non me, quicumque es, inulto, victor, nec longum laetabere: te quoque fata
740 prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.' Ad quae subridens mixta Mezentius ira, Nunc morere. Ast de me divum pater atque hominum rex viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum : olli dura quies oculos et ferreus urget
745 somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen, Messapus Croniumque Lucaoniumque Erichaeten, illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
750 hunc peditem pedes. Et Lycius processerat Agis, quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae deiicit ; at Thronium Salius Saliumque Nealces insidiis, iaculo et longe fallente sagitta. Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors
755 funera: caedebant pariter pariterque ruebant victores victique, neque his fuga nota neque illis. Di Iovis in tectis iram miserantur inanem amborum et tantos mortalibus esse labores : hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,
Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, obvius ire' parat. Manet imperterritus ille, hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae : Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae.' Dixit, stridentemque eminus hastam iecit ; at illa volans clipeo est excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis haeserat Evandro atque Itala consederat urbe. Sternitur infelix alieno vulnere caelumque aspicit et dulces moriens reminiscitur Argos. Tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem aere cavum triplici, per linea terga tribusque transiit intextum tauris opus imaque sedit inguine, sed vires haud pertulit. Ocius ensem Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus, eripit a femine et trepidanti fervidus instat. Ingemuit cari graviter genitoris amore, ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae. Hic mortis durae casum tuaque optima facta, si
qua fidem tanto est operi latura vetustas, non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo. Ille pedem referens et inutilis inque ligatus cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat: prorupit iuvenis seseque immiscuit armis iamque assurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando sustinuit. Socii magno clamore sequuntur, dum genitor nati parma protectus abiret, telaque coniiciunt proturbantque eminus hostem missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se. Ac velut effusa si quando grandine nimbi praecipitant, omnis campis diffugit arator omnis et agricola, et tuta latet arce viator aut amnis ripis aut alti fornice saxi, dum pluit in terris, ut possint sole reducto
exercere diem: sic obrutus undique telis Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: 'Quo moriture ruis maioraque viribus audes?- fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille exsultat demens; saevae iamque altius irae Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem per medium Aeneas iuvenem totumque recondit. Transiit et parmam mucro, levia arma minacis, et tunicam, molli mater quam neverat auro, implevitque sinum sanguis; tum vita per auras concessit maesta ad manes corpusque reliquit. At vero ut vultum vidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago.
'Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem, Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro cunctantes socios et terra sublevat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam vulnera siccabat lymphis corpusque levabat arboris acclinis trunco. Procul aerea ramis dependet galea et prato gravia arma quiescunt. Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans colla fovet, fusus propexam in pectore barbam; multa super Lauso rogitat multumque remittit qui revocent maestique ferant mandata parentis. At Lausum socii exanimem super arma ferebant flentes, ingentem atque ingenti vulnere victum. Agnovit longe gemitum praesaga mali mens: canitiem multo deformat pulvere et ambas
ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. 'Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
![[ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=jqoBAAAAYAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA295&img=1&zoom=3&q=editions:HARVARD32044102875986&cds=1&sig=ACfU3U0V0aBc9eiMbkKe_QK_C0d4aA2Gfg&edge=0&edge=stretch&ci=102,593,8,12)
ut pro me hostili paterer succedere dextrae, quem genui? tuane haec genitor per vulnera servor, morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum exitium infelix, nunc alte vulnus adactum. Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis. Debueram patriae poenas odiisque meorum : omnes per mortes animam sontem ipse dedissem! Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo: sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum se femur et, quamquam vis alto vulnere tardat, haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi, hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat omnibus. Alloquitur maerentem et talibus infit: ‘Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est, viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenta et caput Aeneae referes Lausique dolorum ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis, occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' Dixit et exceptus tergo consueta locavit membra manusque ambas iaculis oneravit acutis, aere caput fulgens cristaque hirsutus equina. Sic cursum in medios rapidus dedit : aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu [et furiis agitatus amor et conscia virtus], atque hic Aenean magna ter voce vocavit. Aeneas agnovit enim laetusque precatur : ‘Sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo, incipias conferre manum.' Tantum effatus et infesta subit obvius hasta. Ille autem Quid me erepto, saevissime, nato terres ? Haec via sola fuit, qua perdere posses. Nec mortem horremus nec divum parcimus ulli. Desine : nam venio moriturus et haec tibi porto dona prius. Dixit telumque intorsit in hostem; inde aliud super atque aliud figitque volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo. Ter circum astantem laevos equitavit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Troïus heros immanem aerato circumfert tegmine silvam. Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet vellere et urgetur pugna congressus iniqua, multa movens animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi cava tempora coniicit hastam. Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras verberat, effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo. Clamore incendunt caelum Troesque Latinique. Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem et super haec: Ubi nunc Mezentius acer et illa effera vis animi?' Contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit : 'Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. Unum hoc per si qua est victis venia hostibus oro, corpus
humo patiare tegi. Scio acerba meorum circumstare odia : hunc, oro, defende furorem et me consortem nati concede sepulcro.' Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem undantique animam diffundit in arma cruore.
« ForrigeFortsæt » |