dexteraque ex umero nervis moribunda pependit. Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Aenean petiit: sed non et figere contra
est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum graviter pressa pariterque loquentis vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem. Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema et tres, quos Idas pater et patria Ismara mittit, per varios sternit casus. Accurrit Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis. Expellere tendunt nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso Ausoniae. Magno discordes aethere venti proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: haud aliter Troianae acies aciesque Latinae concurrunt haeret pede pes densusque viro vir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestres ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci- aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos-unum quod rebus restat egenis,
nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris: 'Quo fugitis, socii? per vos et fortia facta, per ducis Evandri nomen devictaque bella spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostes est via. Qua globus ille virum densissimus urget, hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales, totidem nobis animaeque manusque. Ecce, maris magna claudit nos obiice pontus,
Deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?' Haec ait et medius densos prorumpit in hostes.
Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,
fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis
per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo, ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, dum furit, incautum crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae. Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, indiscreta suis gratusque parentibus error; at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:
nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis ; te decisa suum, Laride, dextera quaerit, semianimesque micant digiti ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu et praeclara tuentes facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostes. Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter traiicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; Ilo namque procul validam direxerat hastam, quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus caedit semianimis Rutulorum calcibus arva. Ac velut optato ventis aestate coortis dispersa immittit silvis incendia pastor; correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Vulcania campos; ille sedens victor flammas despectat ovantes : non aliter socium virtus coit omnis in unum teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus tendit in adversos seque in sua colligit arma. Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, Strymonio dextram fulgenti deripit ense elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis ossaque dispersit cerebro permixta cruento. Fata canens silvis genitor celarat Halaesum: ut senior leto canentia lumina solvit,
iniecere manum Parcae telisque sacrarunt Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus: 'Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.' Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum. At non caede viri tanta perterrita Lausus, pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem oppositum interemit, pugnae nodumque moramque. Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et vos, o Graiis imperdita corpora, Teucri. Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis. Extremi addensent acies nec turba moveri
tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget, hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas: egregii forma, sed queis Fortuna negarat in patriam reditus. Ipsos concurrere passus haud tamen inter se magni regnator Olympi: mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
Interea soror alma monet succedere Lauso Turnum, qui volucri curru medium secat agmen. Ut vidit socios, 'Tempus desistere pugna; solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas debetur; cuperem ipse parens spectator adesset:' haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina volvit obitque truci procul omnia visu, talibus et dictis it contra dicta tyranni:
"
Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor. Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, advolat: haud alia est Turni venientis imago. Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
ire prior Pallas, si qua fors adiuvet ausum
viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: 'Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti, te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta, victoremque ferant morientia lumina Turni.' Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanes. Tum genitor natum dictis affatur amicis:
'Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempus omnibus est vitae: sed famam extendere factis, hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis tot nati cecidere deum; quin occidit una Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.' Sic ait atque oculos Rutulorum reiicit arvis. At Pallas magnis emittit viribus hastam vaginaque cava fulgentem deripit ensem. Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa incidit atque viam clipei molita per oras tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. Hic Turnus ferro praefixum robur acuto in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: 'Aspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.' Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, vibranti cuspis medium transverberat ictu loricaeque moras et pectus perforat ingens. Ille rapit calidum frustra de corpore telum: una eademque via sanguis animusque sequuntur. Corruit in vulnus; sonitum super arma dedere; et terram hostilem moriens petit ore cruento.
Quem Turnus super assistens
'Arcades, haec' inquit 'memores mea dicta referte
impressumque nefas: una sub nocte iugali caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro; quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus. Nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum, rebus sublata secundis ! Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum intactum Pallanta et cum spolia ista diemque oderit. At socii multo gemitu lacrimisque impositum scuto referunt Pallanta frequentes: 'O dolor atque decus magnum rediture parenti, haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen ingentes Rutulorum linquis acervos.' Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris. Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum caede nova quaerens. Pallas, Evander, in ipsis omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, viventes rapit, inferias quos immolet umbris captivoque rogi perfundat sanguine flammas. Inde Mago procul infensam contenderat hastam. Ille astu subit; at tremebunda supervolat hasta; et genua amplectens effatur talia supplex: 'Per patrios manes et spes surgentis Iuli
te precor hanc animam serves natoque patrique. Est domus alta, iacent penitus defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera facti infectique mihi. Non hic victoria Teucrum vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit : 'Argenti atque auri memoras quae multa talenta, natis parce tuis. Belli commercia Turnus sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa
« ForrigeFortsæt » |