Billeder på siden
PDF
ePub

150

155

160

Illi inter sese duri certamina belli contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. Namque ut ab Evandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon iungit opes foedusque ferit; tum libera fati classem conscendit iussis gens Lydia divum, externo commissa duci. Aeneia puppis prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat eventus belli varios, Pallasque sinistro affixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae passus terraque marique.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque vehatur.

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri: sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae gorytique leves umeris et letifer arcus. Una torvus Abas: huic totum insignibus armis agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. Sexcentos illi dederat Populonia mater expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. Tertius ille hominum divumque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis. Tercentum adiiciunt (mens omnibus una sequendi) qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.

165

170

175

180 185

190

195

200

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo, cuius olorinae surgunt de vertice pennae, crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae. Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem. Filius, aequales comitatus classe catervas, ingentem remis Centaurum promovet : ille instat aquae saxumque undis immane minatur arduus et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen (Mantua, dives avis: sed non genus omnibus unum: gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires). Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, quos patre Benaco velatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu. It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum verberat assurgens, spumant vada marmore verso. Hunc vehit immanis Triton et caerula concha exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit alvus: spumea semifero sub pectore murmurat unda.

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant subsidio Troiae et campos salis aere secabant.

Iamque dies caelo concesserat almaque curru noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum: Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) ipse sedens clavumque regit velisque ministrat. Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum occurrit comitum : Nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris Nymphasque e navibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae.

205

210

215

220

225

[ocr errors]

230

235

240

Agnoscunt longe regem lustrantque choreis.
Quarum quae fandi doctissima Cymodocea
pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
eminet ac laeva tacitis subremigat undis,
tum sic ignarum alloquitur: Vigilasne, deum gens,
Aenea ? vigila et velis immitte rudentes.
Nos sumus Idaeae sacro de vertice pinus,
nunc pelagi Nymphae, classis tua. Perfidus ut nos
praecipites ferro Rutulus flammaque premebat,
rupimus invitae tua vincula teque per aequor
quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit
et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur
tela inter media atque horrentes Marte Latinos.
Iam loca iussa tenet forti permixtus Etrusco
Arcas eques : medias illis opponere turmas,
ne castris iungant, certa est sententia Turno.
Surge age et Aurora socios veniente vocari
primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse
invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non irrita dicta putaris,
ingentes Rutulae spectabit caedis acervos.'
Dixerat, et dextra discedens impulit altam
haud ignara modi puppim : fugit illa per undas
ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse
Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit.
Tum breviter supera aspectans convexa precatur :
Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,
tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.'
Tantum effatus. Et interea revoluta ruebat
matura iam luce dies noctemque fugarat :
principio sociis edicit, signa sequantur
atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra
extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt

245

250

255

260

265

270

275

280

Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis, donec versas ad litora puppes
respiciunt totumque allabi classibus aequor.
Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma
funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
non secus ac liquida si quando nocte cometae
sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,
ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
nascitur et laevo contristat lumine caelum.

Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
litora praecipere et venientes pellere terra.
[Ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:]
Quod votis optastis, adest, perfringere dextra :
in manibus Mars ipse, viri. Nunc coniugis esto
quisque suae tectique memor, nunc magna referte
facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,
dum trepidi, egressisque labant vestigia prima.
audentes Fortuna iuvat.'
Haec ait, et secum versat, quos ducere contra
vel quibus obsessos possit concredere muros.

Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit. Multi servare recursus languentis pelagi et brevibus se credere saltu, per remos alii. Speculatus litora Tarchon, qua vada non spirant nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti allabitur aestu, advertit subito proram sociosque precatur : Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; tollite, ferte rates; inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso arrepta tellure semel. Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantesque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum, et sedere carinae

285

290

295

300

omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,
anceps sustentata diu, fluctusque fatigat,
solvitur atque viros mediis exponit in undis;
fragmina remorum quos et fluitantia transtra
impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.

Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes
Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos
occiso Therone, virum qui maximus ultro
Aenean petit: huic gladio perque aerea suta,
per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta
et tibi, Phoebe, sacrum, casus evadere ferri
quod licuit parvo. Nec longe Cissea durum
immanemque Gyan, sternentes agmina clava,
deiecit leto: nihil illos Herculis arma

nec validae iuvere manus genitorque Melampus,
Alcidae comes usque graves dum terra labores
praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertes,
intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas
dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,
Dardania stratus dextra, securus amorum,
qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
progenies-septem numero, septenaque tela
coniiciunt; partim galea clipeoque resultant
irrita, deflexit partim stringentia corpus
alma Venus. Fidum Aeneas affatur Achaten:

Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam et iacit: illa volans clipei transverberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem sustentat dextra: traiecto missa lacerto protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,

[ocr errors]

305

310

315

320

325

330

335

340

« ForrigeFortsæt »