Billeder på siden
PDF
ePub

615

620

625

630

comportare iuvat praedas et vivere rapto.
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis,
desidiae cordi, iuvat indulgere choreis,
et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
O vere Phrygiae (neque enim Phryges), ite per alta
Dindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantum,
tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris
Idaeae : sinite arma viris et cedite ferro.'

Talia iactantem dictis ac dira canentem
non tulit Ascanius, nervoque obversus equino
intendit telum diversaque bracchia ducens
constitit, ante Iovem supplex per vota precatus:
* Iuppiter omnipotens, audacibus annue coeptis.
Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona
et statuam ante aras aurata fronte iuvencum
candentem pariterque caput cum matre ferentem,
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.'
Audiit et caeli Genitor de parte serena
intonuit laevum, sonat una fatifer arcus :
effugit horrendum stridens adducta sagitta
perque caput Remuli venit et cava tempora ferro
transigit. 'I, verbis virtutem illude superbis :
bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt:'
hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur
laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.
Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
desuper Ausonias acies urbemque videbat,
nube sedens, atque his victorem affatur Iulum:
• Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra,
dis genite et geniture deos. Iure omnia bella
gente sub Assaraci fato ventura resident,
nec te Troia capit. Simul haec effatus ab alto
aethere se misit, spirantes dimovet auras
Ascaniumque petit. Forma tum vertitur oris
antiquum in Buten (hic Dardanio Anchisae
armiger ante fuit fidusque ad limina custos,
tum comitem Ascanio pater addidit): ibat Apollo
omnia longaevo similis, vocemque coloremque
et crines albos et saeva sonoribus arma,

635

640

645

650 655

660

665

670

atque his ardentem dictis affatur Iulum :
“Sit satis, Aenide, telis impune Numanum
oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus Apollo
concedit laudem et paribus non invidet armis :
cetera parce, puer, bello.' Sic orsus Apollo
mortales medio aspectus sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovere deum proceres divinaque tela
Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.
Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus
succedunt animasque in aperta pericula mittunt.
It clamor totis per propugnacula muris,
intendunt acres arcus ammentaque torquent.
Sternitur omne solum telis, tum scuta cavaeque
dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis
verberat imber humum, quam multa grandine nimbi
in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus Austris
torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.

Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,
quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera
abietibus iuvenes patriis et montibus aequos,
portam, quae ducis imperio commissa, recludunt,
freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus astant,
armati ferro et cristis capita alta corusci:
quales aëriae liquentia flumina circum,
sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum,
consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
attollunt capita et sublimi vertice nutant.
Irrumpunt aditus Rutuli ut videre patentes.
Continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis
et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon
agminibus totis aut versi terga dedere,
aut ipso portae posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus irae;
et iam collecti Troes glomerantur eodem
et conferre manum et procurrere longius audent.

675

680

685

690 695

Ductori Turno diversa in parte furenti turbantique viros perfertur nuntius, hostem fervere caede nova et portas praebere patentes. Deserit inceptum atque immani concitus ira Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos. Et primum Antiphaten (is enim se primus agebat), Thebana de matre nothum Sarpedonis alti, coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum pectus abit: reddit specus atri vulneris undam

700 spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit. Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo (neque enim iaculo vitam ille dedisset): sed magnum stridens contorta falarica venit,

705 fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit; collapsa ruunt immania membra. Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens. Talis in Euboico Baiarum litore quondam

710 saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam prona trahit penitusque vadis illisa recumbit : miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae ; tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile

715 Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo.

Hic Mars armipotens animum viresque Latinis addidit et stimulos acres sub pectore vertit immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae

720 bellatorque animo deus incidit. Pandarus ut fuso germanum corpore cernit et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, portam vi magna converso cardine torquet, obnixus latis umeris, multosque suorum

725 moenibus exclusos duro in certamine linquit; ast alios secum includit recipitque ruentes, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem viderit irrumpentem ultroque incluserit urbi,

730

735

740

745

immanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuo nova lux oculis effulsit, et arma
horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae
sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit.
Agnoscunt faciem invisam atque immania membra
turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens
emicat et mortis fraternae fervidus ira
effatur: “Non haec dotalis regia Amatae,
nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides : nulla hinc exire potestas.'
Olli subridens sedato pectore Turnus
• Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram :
hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.'
Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo
intorquet summis annixus viribus hastam ;
excepere aurae ; vulnus Saturnia Iuno
detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
effugies; neque enim is teli nec vulneris auctor :'
sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem
et mediam ferro gemina inter tempora frontem
dividit impubesque immani vulnere malas.
Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus :
collapsos artus atque arma cruenta cerebro
sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
Diffugiunt versi trepida formidine Troes :
et si continuo victorem ea cura subisset,
rumpere claustra manu sociosque immittere portis,
ultimus ille dies bello gentique fuisset ;
sed furor ardentem caedisque insana cupido
egit in adversos.
Principio Phalerim et succiso poplite Gygen
excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas

tergum (Iuno vires animumque ministrat);
addit Halym comitem et confixa Phegea parma,
ignaros deinde in muris Martemque cientes
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.

733. Fortasse legendum est clipeus.'

750

755

760

765

[ocr errors]
[ocr errors]

Lyncea tendentem contra sociosque vocantem vibranti gladio conixus ab aggere dexter occupat (huic uno deiectum comminus ictu

770 cum galea longe iacuit caput); inde ferarum vastatorem Amycum, quo non felicior alter ungere tela manu ferrumque armare veneno, et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis, Crethea Musarum comitem, cui carmina semper

775 et citharae cordi numerosque intendere nervis; semper equos atque arma virum pugnasque canebat.

Tandem ductores audita caede suorum conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, palantesque vident socios hostemque receptum.

780 Et Mnestheus Quo deinde fugam, quo tenditis ?' inquit, 'quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis ? Unus homo et vestris, o cives, undique saeptus aggeribus tantas strages impune per urbem ediderit? iuvenum primos tot miserit Orco ?

785 non infelicis patriae veterumque deorum et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?' Talibus accensi firmantur et agmine denso consistunt. Turnus paulatim excedere pugna et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda; 790 acrius hoc Teucri clamore incumbere magno et glomerare manum. Ceu saevum turba leonem cum telis premit infensis, at territus ille, asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra ·

795 ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque : haud aliter retro dubius vestigia Turnus improperata refert, et mens exaestuat ira. Quin etiam bis tum medios invaserat hostes, bis confusa fuga per muros agmina vertit;

800 sed manus e castris propere coit omnis in unum, nec contra vires audet Saturnia Iuno sufficere; aëriam caelo nam Iuppiter Irim demisit germanae haud mollia iussa ferentem, ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis. Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum

805

« ForrigeFortsæt »