Billeder på siden
PDF
ePub

Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque
stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.
Saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam
auctorem nec quo se ardens immittere possit.
'Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
persolves amborum' inquit; simul ense recluso
ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens
conclamat Nisus, nec se celare tenebris
amplius aut tantum potuit perferre dolorem:
Me, me-adsum qui feci-in me convertite ferrum,
o Rutuli: mea fraus omnis; nihil iste nec ausus
nec potuit (caelum hoc et conscia sidera testor);
tantum infelicem nimium dilexit amicum.'
Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
transadigit costas et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
it cruor, inque umeros cervix collapsa recumbit:
purpureus veluti cum flos succisus aratro
languescit moriens, lassove papavera collo
demisere caput, pluvia cum forte gravantur.

420

425

430

435

At Nisus ruit in medios solumque per omnes

[blocks in formation]

445

Tum super exanimum sese proiecit amicum
confossus, placidaque ibi demum morte quievit.
Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,
nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
accolet imperiumque pater Romanus habebit.

Victores praeda Rutuli spoliisque potiti Volcentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto exsangui et primis una tot caede peremptis, Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa corpora seminecesque viros tepidaque recentem caede locum et plenos spumanti sanguine rivos.

450

455

Agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem
Messapi et multo phaleras sudore receptas.
Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
iam sole infuso, iam rebus luce retectis
Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse,
suscitat, aeratasque acies in proelia cogit
quisque suas variisque acuunt rumoribus iras.
Quin ipsa arrectis, visu miserabile, in hastis
praefigunt capita et multo clamore sequuntur
Euryali et Nisi.

Aeneadae duri murorum in parte sinistra
opposuere aciem, nam dextera cingitur amni,
ingentesque tenent fossas et turribus altis
stant maesti; simul ora virum praefixa movebant,
nota nimis miseris atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem
nuntia Fama ruit matrisque allabitur aures
Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit,
excussi manibus radii revolutaque pensa.
Evolat infelix et femineo ululatu,
scissa comam, muros amens atque agmina cursu
prima petit, non illa virum non illa pericli
telorumque memor; caelum dehinc questibus implet:
'Hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae
sera meae requies, potuisti linquere solam,
crudelis? nec te, sub tanta pericula missum,
affari extremum miserae data copia matri?
Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis
alitibusque iaces, nec te tua funera mater
produxi pressive oculos aut vulnera lavi,
veste tegens, tibi quam noctes festina diesque
urgebam et tela curas solabar aniles.

Quo sequar? aut quae nunc artus avulsaque membra
et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,
nate, refers? hoc sum terraque marique secuta ?
Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela
coniicite, o Rutuli, me primam absumite ferro:
aut tu, magne Pater divum, miserere tuoque

460

465

470

475

480

485

490

495

invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.'
Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnes
it gemitus torpent infractae ad proelia vires.
Illam incendentem luctus Idaeus et Actor
Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli
corripiunt interque manus sub tecta reponunt.

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
increpuit; sequitur clamor caelumque remugit.
Accelerant acta pariter testudine Volsci
et fossas implere parant ac vellere vallum.
Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,
qua rara est acies interlucetque corona

500

505

non tam spissa viris. Telorum effundere contra omne genus Teucri ac duris detrudere contis, assueti longo muros defendere bello.

510

Saxa quoque infesto volvebant pondere si qua

possent tectam aciem perrumpere, cum tamen omnes ferre iuvat subter densa testudine casus.

Nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens,
immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,
quae stravit Rutulos late armorumque resolvit
tegmina. Nec curant caeco contendere Marte
amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo
missilibus certant.

515

520

Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam
pinum et fumiferos infert Mezentius ignes;
at Messapus equum domitor, Neptunia proles,
rescindit vallum et scalas in moenia poscit.

Vos, o Calliope, precor, aspirate canenti, quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus ediderit, quem quisque virum demiserit Orco; ́et mecum ingentes oras evolvite belli.

[Et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis,

opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras.

525

530

Princeps ardentem coniecit lampada Turnus
et flammam affixit lateri, quae plurima vento
corripuit tabulas et postibus haesit adesis.
Turbati trepidare intus frustraque malorum
velle fugam. Dum se glomerant retroque residunt
in partem, quae peste caret, tum pondere turris
procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secuta,
confixique suis telis et pectora duro
transfossi ligno veniunt. Vix unus Helenor
et Lycus elapsi. Quorum primaevus Helenor,
Maeonio regi quem serva Licymnia furtim
sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis,
ense levis nudo parmaque inglorius alba;
isque ubi se Turni media inter millia vidit,
hinc acies atque hinc acies astare Latinas:
ut fera, quae densa venantum saepta corona
contra tela furit seseque haud nescia morti
iniicit et saltu supra venabula fertur,
haud aliter iuvenis medios moriturus in hostes
irruit et, qua tela videt densissima, tendit.
At pedibus longe melior Lycus inter et hostes
inter et arma fuga muros tenet altaque certat
prendere tecta manu sociumque attingere dextras.
Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus,
increpat his victor: Nostrasne evadere, demens,
sperasti te posse manus?' simul arripit ipsum
pendentem et magna muri cum parte revellit.
Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum
sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis,
quaesitum aut matri multis balatibus agnum
Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor
tollitur invadunt et fossas aggere complent;
ardentes taedas alii ad fastigia iactant.
Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
Lucetium portae subeuntem ignesque ferentem,
Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,
hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta;
Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus,

535

540

545

550

555

560

565

570

Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque
et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan,
Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillae
strinxerat: ille manum proiecto tegmine demens
ad vulnus tulit; ergo alis allapsa sagitta

575

et laevo affixa est lateri manus, abditaque intus spiramenta animae letali vulnere rupit.

580

Stabat in egregiis Arcentis filius armis,

pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,

insignis facie, genitor quem miserat Arcens,

eductum matris luco Symaethia circum flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici: stridentem fundam positis Mezentius hastis ipse ter adducta circum caput egit habena, et media adversi liquefacto tempora plumbo diffidit, ac multa porrectum extendit harena.

585

Tum primum bello celerem intendisse sagittam dicitur, ante feras solitus terrere fugaces, Ascanius fortemque manu fudisse Numanum, cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem germanam nuper thalamo sociatus habebat.

590

Is primam ante aciem digna atque indigna relatu
vociferans tumidusque novo praecordia regno
ibat et ingentem sese clamore ferebat:
'Non pudet obsidione iterum valloque teneri,
bis capti Phryges, et morti praetendere muros?
En qui nostra sibi bello conubia poscunt!
Quis deus Italiam, quae vos dementia adegit?
Non hic Atridae nec fandi fictor Ulixes:

595

600

durum a stirpe genus natos ad flumina primum
deferimus saevoque gelu duramus et undis.
Venatu invigilant pueri silvasque fatigant,
flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
At patiens operum parvoque assueta iuventus
aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.
Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum
terga fatigamus hasta; nec tarda senectus
debilitat vires animi mutatque vigorem:
canitiem galea premimus, semperque recentes

605

610

« ForrigeFortsæt »