Billeder på siden
PDF
ePub

Cetera per terras omnes animalia somno laxabant curas et corda oblita laborum; ductores Teucrum primi, delecta iuventus, consilium summis regni de rebus habebant, quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset. Stant longis annixi hastis, et scuta tenentes, castrorum et campi medio. Tum Nisus et una Euryalus confestim alacres admittier orant:

225

230

rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus

accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.

Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis, quae ferimus.

Tum sic Hyrtacides: Audite o mentibus aequis,

235

Rutuli somno vinoque soluti

conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi,

qui patet in bivio portae, quae proxima ponto; interrupti ignes, aterque ad sidera fumus

erigitur si fortuna permittitis uti

:

quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
affore cernetis. Nec nos via fallit euntes:
vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
venatu assiduo, et totum cognovimus amnem.'
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
'Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum tales animos iuvenum et tam certa tulistis
pectora.' (Sic memorans umeros dextrasque tenebat
amborum et vultum lacrimis atque ora rigabat.)
'Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum
di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
actutum pius Aeneas atque integer aevi
Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.'
'Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,'
excipit Ascanius, 'per magnos, Nise, Penates
Assaracique Larem et canae penetralia Vestae
obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est,
in vestris pono gremiis; revocate parentem,
reddite conspectum; nihil illo triste recepto.

[blocks in formation]

240

245

250

255

260

Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
pocula, devicta genitor quae cepit Arisba,
et tripodas geminos, auri duo magna talenta,
cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam sceptrisque potiri
contigerit victori et praedae dicere sortem,
vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis
aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentes
excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
Praeterea bis sex genitor lectissima matrum
corpora captivosque dabit suaque omnibus arma,
insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.
Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas
insequitur, venerande puer, iam pectore toto
accipio et comitem casus complector in omnes.
Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus;
seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum
verborumque fides.' Contra quem talia fatur
Euryalus : 'Me nulla dies tam fortibus ausis
dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda
aut adversa cadat. Sed te super omnia dona
unum oro genetrix Priami de gente vetusta
est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est
inque salutatam linquo (nox et tua testis

dextera), quod nequeam lacrimas perferre parentis.

At tu, oro, solare inopem et succurre relictae.
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo

in casus omnes.' Percussa mente dedere

Dardanidae lacrimas; ante omnes pulcher Iulus, atque animum patriae strinxit pietatis imago.

Tum sic effatur:

'Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae solum defuerit, nec partum gratia talem

265

270

275

280

285

290

295

parva manet.

Casus factum quicumque sequentur,

per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,

300

haec eadem matrique tuae generique manebunt.'
Sic ait illacrimans; umero simul exuit ensem
auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
exuvias; galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt; quos omnis euntes
primorum manus ad portas iuvenumque senumque
prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,
ante annos animumque gerens curamque virilem,
multa patri mandata dabat portanda: sed aurae
omnia discerpunt et nubibus irrita donant.

Egressi superant fossas noctisque per umbram
castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
exitio. Passim somno vinoque per herbam
corpora fusa vident, arrectos litore currus,
inter lora rotasque viros, simul arma iacere,
vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:
'Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res.
Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis
a tergo possit, custodi et consule longe;
haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.'

305

310

315

320

Sic memorat vocemque premit; simul ense superbum
Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis
exstructus toto proflabat pectore somnum,
rex idem et regi Turno gratissimus augur,
sed non augurio potuit depellere pestem.
Tres iuxta famulos temere inter tela iacentes

325

armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nactus equis ferroque secat pendentia colla;

330

[blocks in formation]

membra deo victus; felix, si protinus illum
aequasset nocti ludum in lucemque tulisset:
impastus ceu plena leo per ovilia turbans
(suadet enim vesana fames) manditque trahitque

340

molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento.
Nec minor Euryali caedes; incensus et ipse
perfurit ac multam in medio sine nomine plebem,
Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque,
ignaros, Rhoetum vigilantem et cuncta videntem,
sed magnum metuens se post cratera tegebat;
pectore in adverso totum cui comminus ensem
condidit assurgenti et multa morte recepit:

345

purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta
vina refert moriens; hic furto fervidus instat.
Iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem
deficere extremum et religatos rite videbat

350

carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus
(sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)
'Absistamus' ait, 'nam lux inimica propinquat.
Poenarum exhaustum satis est, via facta per hostes.'
Multa virum solido argento perfecta relinquunt
armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis
cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim

355

quae mittit dona hospitio cum iungeret absens
Caedicus (ille suo moriens dat habere nepoti;
post mortem bello Rutuli pugnaque potiti);
haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
induit. Excedunt castris et tuta capessunt.

360

365

Interea praemissi equites ex urbe Latina, cetera dum legio campis instructa moratur, ibant et Turno regi responsa ferebant, tercentum, scutati omnes, Volcente magistro. Iamque propinquabant castris murosque subibant, cum procul hos laevo flectentes limite cernunt et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.

370

Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens: 'State, viri. Quae causa viae? quive estis in armis?

375

quove tenetis iter?' Nihil illi tendere contra,

sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.

Obiiciunt equites sese ad divortia nota

hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant. Silva fuit late dumis atque ilice nigra

380

horrida, quam densi complerant undique sentes;
rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
impediunt fallitque timor regione viarum ;
Nisus abit. Iamque imprudens evaserat hostes
atque locos, qui post Albae de nomine dicti
Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit et frustra absentem respexit amicum,
'Euryale infelix, qua te regione reliqui?

385

390

quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
fallacis silvae?' Simul et vestigia retro
observata legit dumisque silentibus errat.

Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.

Nec longum in medio tempus, cum clamor ad aures
pervenit, ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis
eripere? an sese medios moriturus in enses
inferat et pulchram properet per vulnera mortem ?
Ocius adducto torquet hastile lacerto

395

400

suspiciens altam Lunam, et sic voce precatur: 'Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos.

405

Si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris

dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi

suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi,

hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.' Dixerat, et toto conixus corpore ferrum

410

coniicit: hasta volans noctis diverberat umbras et venit adversi in tergum Sulmonis ibique frangitur ac fisso transit praecordia ligno.

Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
ecce aliud summa telum librabat ab aure.

402. 'torquens' MSS.

€415

« ForrigeFortsæt »