225 230 235 240 Cetera per terras omnes animalia somno laxabant curas et corda oblita laborum; ductores Teucrum primi, delecta iuventus, consilium summis regni de rebus habebant, quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset. Stant longis annixi hastis, et scuta tenentes, castrorum et campi medio. Tum Nisus et una Euryalus confestim alacres admittier orant : rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus accepit trepidos ac Nisum dicere iussit. Tum sic Hyrtacides: 'Audite o mentibus aequis, Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis, quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi, qui patet in bivio portae, quae proxima ponto; interrupti ignes, aterque ad sidera fumus erigitur : si fortuna permittitis uti quaesitum Aenean et moenia Pallantea, mox hic cum spoliis ingenti caede peracta affore cernetis. Nec nos via fallit euntes : vidimus obscuris primam sub vallibus urbem venatu assiduo, et totum cognovimus amnem.' Hic annis gravis atque animi maturus Aletes : Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis, cum tales animos iuvenum et tam certa tulistis pectora.' (Sic memorans umeros dextrasque tenebat amborum et vultum lacrimis atque ora rigabat.) Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet actutum pius Aeneas atque integer aevi Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.' Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,' excipit Ascanius, 'per magnos, Nise, Penates Assaracique Larem et canae penetralia Vestae obtestor ; quaecumque mihi fortuna fidesque est, in vestris pono gremiis ; revocate parentem, reddite conspectum; nihil illo triste recepto. 245 250 255 260 265 270 275 280 Bina dabo argento perfecta atque aspera signis Casus factum quicumque sequentur, per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, 285 290 295 300 6 haec eadem matrique tuae generique manebunt.' 305 Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis exuvias; galeam fidus permutat Aletes. Protinus armati incedunt; quos omnis euntes primorum manus ad portas iuvenumque senumque prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus, 310 ante annos animumque gerens curamque virilem, multa patri mandata dabat portanda: sed aurae omnia discerpunt et nubibus irrita donant. Egressi superant fossas noctisque per umbram castra inimica petunt, multis tamen ante futuri 315 exitio. Passim somno vinoque per herbam corpora fusa vident, arrectos litore currus, inter lora rotasque viros, simul arma iacere, vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus : 'Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res. 320 Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis a tergo possit, custodi et consule longe; haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.' Sic memorat vocemque premit; simul ense superbum Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis 325 exstructus toto proflabat pectore somnum, rex idem et regi Turno gratissimus augur, sed non augurio potuit depellere pestem. Tres iuxta famulos temere inter tela iacentes armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis 330 nactus equis ferroque secat pendentia colla; tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem ; atro tepefacta cruore terra torique madent: nec non Lamyrumque Lamumque et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte 335 luserat, insignis facie, multoque iacebat membra deo victus; felix, si protinus illum aequasset nocti ludum in lucemque tulisset : impastus ceu plena leo per ovilia turbans (suadet enim vesana fames) manditque trahitque 340 molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento. Interea praemissi equites ex urbe Latina, cetera dum legio campis instructa moratur, ibant et Turno regi responsa ferebant, tercentum, scutati omnes, Volcente magistro. Iamque propinquabant castris murosque subibant, cum procul hos laevo flectentes limite cernunt et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque adversa refulsit. Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens: State, viri. Quae causa viae? quive estis in armis? quove tenetis iter?' Nihil illi tendere contra, sed celerare fugam in silvas et fidere nocti. Obiiciunt equites sese ad divortia nota 345 350 355 360 365 370 375 380 385 390 395 hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant. 400 6 405 410 415 402. ‘torquens’ MSS. |