Billeder på siden
PDF
ePub

30

35

6

40

45

(vertitur arma tenens et toto vertice supra est]
ceu septem surgens sedatis amnibus altus
per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus
cum refluit campis et iam se condidit alveo.
Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem
prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
Primus ab adversa conclamat mole Caicus :
'Quis globus, o cives, caligine volvitur atra?
Ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros,
hostis adest, heia !' Ingenti clamore per omnes
condunt se Teucri portas et moenia complent.
Namque ita discedens praeceperat optimus armis
Aeneas: si qua interea fortuna fuisset,
neu struere auderent aciem neu credere campo;
castra nodo et tutos servarent aggere muros.
Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
obiiciunt portas tamen et praecepta facessunt
armatique cavis exspectant turribus hostem.
Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen
viginti lectis equitum comitatus et urbi
improvisus adest (maculis quem Thracius albis
portat equus cristaque tegit galea aurea rubra),
Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem?
En'ait, et iaculum altorquens emittit in auras,
principium pugnae, et campo sese arduus infert.
Clamorem excipiunt socii fremituque sequuntur
horrisono: Teucrum mirantur inertia corda,
non aequo dare se campo, non obvia ferre
arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc
lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbres,
nocte super media (tuti sub matribus agni
balatum exercent, ille asper et improbus ira
saevit in absentes, collecta fatigat edendi
ex longo rabies et siccae sanguine fauces):
haud aliter Rutulo muros et castra tuenti
ignescunt irae ; duris dolor ossibus ardet,
qua temptet ratione aditus et quae via clausos

50

[ocr errors]

55

60

65

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

excutiat Teucros vallo atque effundat in aequor.
Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis,
invadit sociosque incendia poscit ovantes,
atque manum pinu flagranti fervidus implet.
Tum vero incumbunt (urget praesentia Turni),
atque omnis facibus pubes accingitur atris.
Diripuere focos; piceum fert fumida lumen
taeda et commixtam Vulcanus ad astra favillam.

Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucris
avertit? tantos ratibus quis depulit ignes?
Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
ipsa deum fertur Genetrix Berecyntia magnum
vocibus his affata Iovem: 'Da, nate, petenti,
quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
Pinea silva mihi, multos dilecta per annos,
lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
nigranti picea trabibusque obscurus acernis :
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem :
ne cursu quassatae ullo neu turbine venti
vincantur, prosit nostris in montibus ortas.'
Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
"O genetrix, quo fata vocas? aut quid petis istis?
mortaline manu factae immortale carinae
fas habeant, certusque incerta pericula lustret
Aeneas ? cui tanta deo permissa potestas?
Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt
Ausonios olim, quaecumque evaserit undis
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,
mortalem eripiam formam magnique iubebo
aequoris esse deas, qualis Nereia Doto
et Galatea secant spumantem pectore pontum.'
Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
per pice torrentes atraque voragine ripas
annuit et totum nutu tremefecit Olympum.

90

95

100

105

IIO

[ocr errors]

115

I 20

I 25

Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas. Hic primum nova lux oculis offulsit et ingens visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus, Idaeique chori; tum vox horrenda per auras excidit et Troum Rutulorumque agmina complet: •Ne trepidate meas, Teucri, defendere naves neve armate manus: maria ante exurere Turno quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae, ite deae pelagi : Genetrix iubet.' Et sua quaeque continuo puppes abrumpunt vincula ripis delphinumque modo demersis aequora rostris ima petunt. Hinc virgineae (mirabile monstrum) [quot prius aeratae steterant ad litora prorae,] reddunt se totidem facies pontoque feruntur.

Obstupuere animis Rutuli, conterritus ipse turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto. At non audaci Turno fiducia cessit; ultro animos tollit dictis atque increpat ultro : • Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse auxilium solitum eripuit non tela neque ignes exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est : terra autem in nostris manibus, tot millia gentes arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent, si qua Phryges prae se iactant, responsa deorum : sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem, coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas iste dolor solisque licet capere arma Mycenis. “ Sed periisse semel satis est :” peccare fuisset ante satis penitus modo non genus omne perosos femineum. Quibus haec medii fiducia valli fossarumque morae, leti discrimina parva, dant animos! At non viderunt moenia Troiae Neptuni fabricata manu considere in ignes?

6

130

135

140

145 150

155

160

Sic vos, o lecti, ferro quis scindere vallum
apparat, et mecum invadit trepidantia castra?
Non armis mihi Vulcani, non mille carinis
est opus in Teucros (addant se protinus omnes
Etrusci socios): tenebras et inertia furta
Palladii caesis summae custodibus arcis
ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo :
luce palam certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
esse ferant, decimum quos distulit Hector in annum.
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
procurate, viri, et pugnam sperate parari.'
Interea vigilum excubiis obsidere portas
cura datur Messapo et moenia cingere flammis;
bis septem Rutuli, muros qui milite servent,
delecti; ast illos centeni quemque sequuntur
purpurei cristis iuvenes auroque corusci.
Discurrunt variantque vices, fusique per herbam
indulgent vino et vertunt crateras aënos.
Collucent ignes, noctem custodia ducit
insomnem ludo.

Haec super e vallo prospectant Troes et armis
alta tenent, nec non trepidi formidine portas
explorant pontesque et propugnacula iungunt,
tela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus,
quos pater Aencas, si quando adversa vocarent,
rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros legio, sortita periclum,
excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est.

Nisus erat portae custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida venatrix iaculo celerem levibusque sagittis ; it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, ora puer prima signans intonsa iuventa. His amor unus erat, pariterque in bella ruebant: tum quoque communi portam statione tenebant. Nisus ait: Dine hunc ardorem mentibus addunt,

165

170

175

180

6

135

190

195

6

200

Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?
Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum
mens agitat mihi nec placida contenta quiete est.
Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant; somno vinoque soluti
procubuere ; silent late loca; percipe porro,
quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
Aenean acciri omnes, populusque patresque,
exposcunt mittique viros, qui certa reportent.
Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti
fama sat est), tumulo videor reperire sub illo
posse viam ad muros et moenia Pallantea.'
Obstupuit magno laudum percussus amore
Euryalus; simul his ardentem affatur amicum :
Mene igitur socium summis adiungere rebus,
Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?
Non ita me genitor, bellis assuetus Opheltes,
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
sublatum erudiit, nec tecum talia gessi,
magnanimum Aenean et fata extrema secutus:
est hic, est animus lucis contemptor et istum
qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.'
Nisus ad haec: 'Equidem de te nil tale verebar,
nec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem
Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.'
Sed si quis, quae multa vides discrimine tali,
si quis in adversum rapiat casusve deusve,
te superesse velim; tua vita dignior aetas.
Sit qui me raptum pugna pretiove redemptum
mandet humo solita, aut si qua id Fortuna vetabit,
absenti ferat inferias decoretque sepulcro.
Neu matri miserae tanti sim causa doloris,
quae te sola, puer, multis e matribus ausa
persequitur magni nec moenia curat Acestae.'
Ille autem 'Causas nequiquam nectis inanes,
nec mea iam mutata loco sententia cedit:
acceleremus' ait. Vigiles simul excitat, illi
succedunt serv:

rvantque vices: statione relicta ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.

205

[ocr errors]

210

215

6

220

« ForrigeFortsæt »