Billeder på siden
PDF
ePub

575

580

585

590

incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,
si visurus eum vivo et venturus in unum,
vitam oro, patior quemvis durare laborem.
Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,
nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam,
dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
complexu teneo; gravior neu nuntius aures
vulneret.' Haec genitor digressu dicta supremo
fundebat: famuli collapsum in tecta ferebant.

Iamque adeo exierat portis equitatus apertis,
Aeneas inter primos et fidus Achates,
inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas
in medio, chlamyde et pictis conspectus in armis :
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
quem Venus ante alios astrorum diligit ignes,
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur
pulveream nubem et fulgentes aere catervas.
Olli per dumos, qua proxima meta viarum,
armati tendunt; it clamor, et agmine facto
quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
religione patrum late sacer; undique colles
inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,
arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
qui primi fines aliquando habuere Latinos :
haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
castra locis, celsoque omnis de colle videri
iam poterat legio et latis tendebat in arvis.
Huc pater Aeneas et bello lecta iuventus
succedunt fessique et equos et corpora curant.

At Venus aetherios inter dea candida nimbos dona ferens aderat; natumque in valle reducta ut procul et gelido secretum flumine vidit, talibus affata est dictis seque obtulit ultro: 'En perfecta mei promissa coniugis arte munera, ne mox aut Laurentes, nate, superbos

595

600

605

610 615

620

625

630

aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.'
Dixit, et amplexus nati Cytherea petivit,
arma sub adversa posuit radiantia quercu.
Ille, deae donis et tanto laetus honore,
expleri nequit atque oculos per singula volvit,
miraturque interque manus et bracchia versat
terribilem cristis galeam flammasque vomentem,
fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem
sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes
solis inardescit radiis longeque refulget;
tum leves ocreas electro auroque recocto
hastamque et clipei non enarrabile textum.
Illic res Italas Romanorumque triumphos
haud vatum ignarus venturique inscius aevi
fecerat Ignipotens, illic genus omne futurae
stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella.
Fecerat et viridi fetam Mavortis in antro
procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
ludere pendentes pueros et lambere matrem
impavidos, illam tereti cervice reflexa
mulcere alternos et corpora fingere lingua.
Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas
consessu caveae magnis Circensibus actis
addiderat, subitoque novum consurgere bellum
Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
Post idem inter se posito certamine reges
armati Iovis ante aram paterasque tenentes
stabant et caesa iungebant foedera porca.
Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
distulerant (at tu dictis, Albane, maneres !)
raptabatque viri mendacis viscera Tullus
per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
accipere ingentique urbem obsidione premebat:
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
Illum indignanti similem similemque minanti
aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles
et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
In .summo custos Tarpeiae Manlius arcis
stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,

635

640

645

650 655

660

665

670

Romuleoque recens horrebat regia culmo.
atque hic auratis volitans argenteus anser
porticibus Gallos in limine adesse canebat :
Galli per dumos aderant arcemque tenebant,
defensi tenebris et dono noctis opacae :
aurea caesaries ollis atque aurea vestis ;
virgatis lucent sagulis, tum lactea colla
auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
Hic exsultantes Salios nudosque Lupercos
lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
extuderat; castae ducebant sacra per urbem
pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit

.
Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
et scelerum poenas et te, Catilina, minaci
pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
secretosque pios, his dantem iura Catonem.
Haec inter tumidi late maris ibat imago
aurea, sed fluctu spumabant caerula cano;
et circum argento clari delphines in orbem
aequora verrebant caudis aestumque secabant.
In medio classes aeratas, Actia bella,
cernere erat, totumque instructo Marte videres
fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas
laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus."
Parte alia ventis et dis Agrippa secundis
arduus agmen agens: cui, belli insigne superbum,
tempora navali fulgent rostrata corona.
Hinc ope barbarica variisque Antonius armis,
victor ab Aurorae populis et litore rubro,
Aegyptum viresque Orientis et ultima secum
Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniuns.
Una omnes ruere, ac totum spumare reductis
convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
Alta petunt: pelago credas innare revulsas
Cycladas aut montes concurrere montibus altos,
tanta mole viri turritis puppibus instant.

675

680

685

690 695

700

705

710

Stuppea flamma manu telisque volatile ferrum
spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt.
Regina in mediis patrio vocat agmina sistro
necdum etiam geminos a tergo respicit angues.
Omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
tela tenent. Saevit medio in certamine Mavors
caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae,
et scissa gaudens vadit Discordia palla,
quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Actius haec cernens arcum intendebat Apollo
desuper : omnis eo terrore Aegyptus et Indi,
omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.
Ipsa videbatur ventis regina vocatis
vela dare et laxos iam iamque immittere funes.
Illam inter caedes pallentem morte futura
fecerat Ignipotens undis et lapyge ferri,
contra autem magno maerentem corpore Nilum
pandentemque sinus et tota veste vocantem
caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
At Caesar, triplici invectus Romana triumpho
moenia, dis Italis votum immortale, sacrabat,
maxima tercentum totam delubra per urbem.
Laetitia ludisque viae plausuque fremebant;
omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
ante aras terram caesi stravere iuvenci.
Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi,
dona recognoscit populorum aptatque superbis
postibus; incedunt victae longo ordine gentes,
quam variae linguis, habitu tam vestis et armis.
Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos
finxerat; 'Euphrates ibat iam mollior undis,
extremique hominum Morini Rhenusque bicornis
indomitique Dahae et pontem indignatus Araxes.
Talia per clipeum Vulcani, dona parentis,
miratur rerumque ignarus imagine gaudet,
attollens umero famamque et fata nepotum.

715

720

725

730

AENEIS.

LIBER NONUS.

[merged small][ocr errors]

ATQUE ea diversa penitus dum parte geruntur,
Irim de caelo misit Saturnia Iuno
audacem ad Turnum. Luco tum forte parentis
Pilumni Turnus sacrata valle sedebat.
Ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est :
'Turne, quod optanti divum promittere nemo
auderet, volvenda dies en attulit ultro.
Aeneas urbe et sociis et classe relicta
sceptra Palatini sedemque petit Evandri.
Nec satis: extremas Corythi penetravit ad urbes
Lydorumque manum collectos armat agrestes.
Quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus.
Rumpe moras omnes et turbata arripe castra.'
Dixit, et in caelum paribus se sustulit alis
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
Agnovit iuvenis duplicesque ad sidera palmas
sustulit, ac tali fugientem est voce secutus :
Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam
detulit in terras ? unde haec tam clara repente
tempestas? medium video discedere caelum
palantesque polo stellas. Sequor omina tanta,
quisquis in arma vocas.' Et sic effatus ad undam
processit summoque hausit de gurgite lymphas,
multa deos orans, oneravitque aethera votis.

Iamque omnis campis exercitus ibat apertis,
dives equum, dives pictaï vestis et auri
(Messapus primas acies, postrema coercent
Tyrrhidae iuvenes, medio dux agmine Turnus),

15

25

25

« ForrigeFortsæt »