Billeder på siden
PDF
ePub

185

190

195

200

rex Evandrus ait : "Non haec sollemnia nobis,
has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
vana superstitio veterumque ignara deorum
imposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
servati facimus meritosque novamus honores.
Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,
disiectae procul ut moles desertaque montis
stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
Hic spelunca fuit, vasto summota recessu,
semihominis Caci facies quam dira tenebat,
solis inaccessam radiis; semperque recenti
caede tepebat humus, foribusque affixa superbis
ora virum tristi pendebant pallida tabo.
Huic monstro Vulcanus erat pater : illius atros
ore vomens ignes magna se mole ferebat.
Attulit et nobis aliquando optantibus aetas
auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus,
Alcides aderat taurosque hac victor agebat
ingentes, vallemque boves amnemque tenebant.
At furiis Caci mens effera, ne quid inausum
aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
avertit, totidem forma superante iuvencas:
atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,
cauda in speluncam tractos versisque viarum
indiciis raptos saxo occultabat opaco :
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
Interea, cum iam stabulis saturata moveret
Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
discessu mugire boves atque omne querellis
impleri nemus et colles clamore relinqui.
Reddidit una boum vocem vastoque sub antro
mugiit et Caci spem custodita fefellit.
Hic vero Alcidae furiis exarserat atro
felle dolor : rapit arma manu nodisque gravatum
robur et aërii cursu petit ardua montis.
Tum primum nostri Cacum videre timentem
turbatumque oculis : fugit ilicet ocior Euro

205

2 10

215

220

225

230

233

240

speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obiice postes,
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima visu,
dirarum nidis domus opportuna volucrum.
Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,
dexter in adversum nitens concussit et imis
avulsam solvit radicibus; inde repente
impulit, impulsu quo maximus intonat aether,
dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
At specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cavernae :
non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque immane barathrum
cernatur, trepident immisso lumine Manes.
Ergo insperata deprensum luce repente
inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit omniaque arma
advocat et ramis vastisque molaribus instat.
Ille autem (neque enim fuga iam super ulla pericli)
faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
evomit involvitque domum caligine caeca,
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
corripit in nodum complexus et angit inhaerens
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revulsis,

245

250

255

260 265

270

275

280

abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
terribiles oculos, vultum villosaque setis
pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignes.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor
et domus Herculei custos Pinaria sacri
hanc aram luco statuit, quae maxima semper
dicetur nobis et erit quae maxima semper.
Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
cingite fronde comas et pocula porgite dextris
communemque vocate deum et date vina volentes.'
Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
velavitque comas foliisque innexa pependit,
et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
in mensam laeti libant divosque precantur.

Devexo interea propior fit Vesper Olympo.
Iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
Instaurant epulas et mensae grata secundae
dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum
populeis adsunt evincti tempora ramis,
hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt : ut prima: novercae
monstra manu geminosque premens eliserit angues,
ut bello egregias idem disiecerit urbes,
Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
pertulerit. “Tu nubigenas, invicte, bimembres
Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas
prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa' cruento;
nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
arduus arma tenens; non te rationis egentem
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
Salve, vera Iovis proles, decus addite divis,

285

:

290

[ocr errors]

295

300 305

310

6

315

320

et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.' Talia carminibus celebrant; super omnia Caci speluncam adiiciunt spirantemque ignibus ipsum. Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.

Exin se cuncti divinis rebus ad urbem perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo et comitem Aenean iuxta natumque tenebat ingrediens varioque viam sermone levabat. Miratur facilesque oculos fert omnia circum Aeneas capiturque locis et singula laetus exquiritque auditque virum monimenta priorum. Tum rex Evandrus, Romanae conditor arcis : Haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata, queis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat. Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula. Sic placida populos in pace regebat, deterior donec paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae, saepius et nomen posuit Saturnia tellus ; tum reges asperque immani corpore Thybris, a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim diximus (amisit verum vetus Albula nomen). Me pulsum patria pelagique extrema sequentem fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis Nymphae monita et deus auctor Apollo.' Vix ea dicta : dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, Nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros

325

330

335

340 345

350

6

:

355

Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum
rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
Nec non et sacri monstrat nemus Argileti
testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
Iam tum religio pavidos terrebat agrestes
dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.
‘Hoc nemus, hunc' inquit ‘frondoso vertice collem
(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum
credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem
aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
Haec duo praeterea disiectis oppida muris,
reliquias veterumque vides monimenta virorum.
Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'
Talibus inter se dictis ad tecta subibant
pauperis Evandri passimque armenta videbant
Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
Ut ventum ad sedes, ‘Haec' inquit 'limina victor
Alcides subiit, haec illum regia cepit.
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
finge deo rebusque veni non asper egenis.'
Dixit et angusti subter fastigia tecti
ingentem Aenean duxit stratisque locavit
effultum foliis et pelle Libystidis ursae.

Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
At Venus haud animo nequiquam exterrita mater
Laurentumque minis et duro mota tumultu
Vulcanum alloquitur thalamoque haec coniugis aureo
incipit et dictis divinum aspirat amorem :
Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
debita casurasque inimicis ignibus arces,
non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx,
incassumve tuos volui exercere labores,
quamvis et Priami deberem plurima natis

360

6

[ocr errors]

365

370

[ocr errors]

375

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »