Billeder på siden
PDF
ePub

650

655

660

665

non fuit excepto Laurentis corpore Turni: Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset.

Post hos insignem palma per gramina currum victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram; collis Aventini silva quem Rhea sacerdos furtivum partu sub luminis edidit oras, mixta deo mulier, postquam Laurentia victor Geryone exstincto Tirynthius attigit arva Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, terribili impexum saeta cum dentibus albis indutus capiti, sic regia tecta subibat horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.

Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus, et primam ante aciem densa inter tela feruntur : ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem linquentes cursu rapido ; dat euntibus ingens silva locum et magno cedunt virgulta fragore.

Nec Praenestinae fundator defuit urbis, Vulcano genitum pecora inter agrestia regem inventumque focis omnis quem credidit aetas Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis : quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit, quos, Amasene pater. Ņon illis omnibus arma, nec clipei currusve sonant : pars maxima glandes liventis plumbi spargit, pars spicula gestat bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros

670

675

680

695

690

695

700

705

tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri instituere pedis, crudus tegit altera pero.

At Messapus equum domitor, Neptunia proles, quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, iam pridem resides populos desuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat. Hi Fescenninas acies aequosque Faliscos, Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus. Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet, aëriam sed gurgite ab alto urgeri volucrum raucarum ad litora nubem.

Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae ; qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes populique Latini, quosque secans infaustum interluit Allia nomen: quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus, saevus ubi Orion hibernis conditur undis ; vel cum sole novo densae torrentur aristae aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis. Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque feroces mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis

695. 'acies': fortasse legendum est ‘arces.'

710

715

720

725

Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta
aequora ; quique Cales linquunt, amnisque vadosi
accola Vulturni, pariterque Saticulus asper
Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis

730 tela, sed haec lento mos est aptare flagello ; laevas caetra tegit, falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Oebale, quem generasse Telon Sebethide Nympha fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,

735 iam senior ; patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum ditione premebat Sarrastes populos et quae rigat aequora Sarnus, quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae, et quos maliferae despectant moenia Bellae,

740 Teutonico ritu soliti torquere cateias; tegmina queis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

Et te montosae misere in proelia Nersae, Ufens, insignem fama et felicibus armis;

745 horrida praecipue cui gens assuetaque multo venatu nemorum, duris Aequicula glaebis. Armati terram exercent, semperque recentes convectare iuvat praedas et vivere rapto. Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,

750 fronde super galeam et felici comptus oliva, Archippi regis missu, fortissimus Umbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat mulcebatque iras et morsus arte levabat.

755 Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in vulnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, te liquidi flevere lacus.

760 Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater Aricia misit, eductum Egeriae lucis umentia circum litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae 765

770

775

780

occiderit patriasque explerit sanguine poenas
turbatis distractus equis, ad sidera rursus
aetheria et superas caeli venisse sub auras,
Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
Tum Pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris

ortalem infernis ad mina surgere vitae,
ipse repertorem medicinae talis et artis
fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
sedibus, et Nymphae Egeriae nemorique relegat,
solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum
exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.
Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis
cornipedes arcentur equi, quod litore currum
et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.
Filius ardentes haud setius aequore campi
exercebat equos curruque in bella ruebat.

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus vertitur arma tenens et toto vertice supra est. Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignes: tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. At levem clipeum sublatis cornibus Io auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos (argumentum ingens), et custos virginis Argus caelataque amnem fundens pater Inachus urna. Insequitur nimbus peditum clipeataque totis agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani et Sacranae acies et picti scuta Labici; qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum, queis Iuppiter Anxurus arvis praesidet et viridi gaudens Feronia luco; qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas quaerit iter valles atque in mare conditur Ufens. Hos super advenit Volsca de gente Camilla

773. MSS. Poenigenam,

785

790

795

800

805

810

agmen agens equitum et florentes aere catervas,
bellatrix, non illa colo calathisve Minervae
femineas assueta manus, sed proelia virgo
dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
Illa vel intactae segetis per summa volaret
gramina nec teneras cursu laesisset aristas,
vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
ferret iter celeres neque tingeret aequore plantas.
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
attonitis inhians animis, ut regius ostro
velet honos leves umeros, ut fibula crinem
auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
et pastoralem praefixa cuspide myrtum,

815

« ForrigeFortsæt »