Billeder på siden
PDF
ePub

sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum.

Cui deinde subibit

otia qui rumpet patriae residesque movebit
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges animamque superbam
ultoris Bruti fascesque videre receptos?

Consulis imperium hic primus saevasque secures
accipiet, natosque pater nova bella moventes
ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
infelix. Utcumque ferent ea facta minores,
vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
Quin Decios Drusosque procul saevumque securi
aspice Torquatum et referentem signa Camillum.
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis
concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
descendens, gener adversis instructus Eois !
Ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella,
neu patriae validas in viscera vertite vires;
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo;
proiice tela manu, sanguis meus.

810

815

820

825

830

835

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum, caesis insignis Achivis. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas

ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Troiae templa et temerata Minervae.

840

Quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat?

Quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem?

845

Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maximus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem. Excudent alii spirantia mollius aera,

credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
orabunt causas melius, caelique meatus
describent radio et surgentia sidera dicent:
tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes), pacisque imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.'

850

855

860

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 'Aspice ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, victorque viros supereminet omnes ! Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' Atque hic Aeneas (una namque ire videbat egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu): 'Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ? filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? Qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.' Tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis : 'O nate, ingentem luctum ne quaere tuorum. Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent. Nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides invictaque bello dextera! Non illi se quisquam impune tulisset obvius armato, seu cum pedes iret in hostem seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis ; purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis et fungar inani 852. paci MSS.

865

870

875

880

885

munere.' Sic tota passim regione vagantur
aëris in campis latis atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit
incenditque animum famae venientis amore,
exin bella viro memorat quae deinde gerenda
Laurentesque docet populos urbemque Latini
et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminae Somni portae; quarum altera fertur
cornea, qua veris facilis datur exitus umbris,
altera candenti perfecta nitens elephanto,
sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
His ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
prosequitur dictis portaque emittit eburna:
ille viam secat ad naves sociosque revisit;
tum se ad Caietae recto fert litore portum.
Ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

VOL. I.

890

895

900

AENEIS.

LIBER SEPTIMUS.

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
Aspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,

dives inaccessos ubi Solis filia lucos assiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenues percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum,

quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

20

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes

delati in portus, neu litora dira subirent,

Neptunus ventis implevit vela secundis

atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

cum venti posuere omnisque repente resedit

flatus et in lento luctantur marmore tonsae.

25

Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno
verticibus rapidis et multa flavus harena

in mare prorumpit. Variae circumque supraque
assuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
Flectere iter sociis terraeque advertere proras
imperat et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
expediam et primae revocabo exordia pugnae.
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
dicam acies actosque animis in funera reges
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
maius opus moveo.

Rex arva Latinus et urbes

iam senior longa placidas in pace regebat.

Hunc Fauno et Nympha genitum Laurente Marica
accipimus: Fauno Picus pater, isque parentem
te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic fato divum prolesque virilis
nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
iam matura viro, iam plenis nubilis annis.

30

35

40

45

50

Multi illam magno e Latio totaque petebant

Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnes

Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
adiungi generum miro properabat amore;
sed variis portenta deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
sacra comam multosque metu servata per annos,
quam pater inventam, primas cum conderet arces,
ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae (mirabile dictu)
stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis

55

60

65

« ForrigeFortsæt »