Billeder på siden
PDF
ePub

810

815

820

825

sacra ferens? nosco crines incanaque menta
regis Romani, primam qui legibus urbem
fundabit, Curibus parvis et paupere terra
missus in imperium magnum. Cui deinde subibit
otia qui rumpet patriae residesque movebit
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges animamque superbam
ultoris Bruti fascesque videre receptos?
Consulis imperium hic primus saevasque secures
accipiet, natosque pater nova bella moventes
ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
infelix. Utcumque ferent ea facta minores,
vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
Quin Decios Drusosque procul saevumque securi
aspice Torquatum et referentem signa Camillum.
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis
concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
descendens, gener adversis instructus Eois !
Ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella,
neu patriae validas in viscera vertite vires;
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo;
proiice tela manu, sanguis meus.
Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
victor aget currum, caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
ultus avos Troiae templa et temerata Minervae.
Quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat?
Quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem?
Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maximus ille es,
unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,

830

835

840

845 850

[ocr errors]

855

860

863

credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
orabunt causas melius, caelique meatus
describent radio et surgentia sidera dicent:
tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes), pacisque imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.'

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
Aspice ut insignis spoliis Marcellus opimis
ingreditur, victorque viros supereminet omnes !
Hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,
tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'
Atque hic Aeneas (una namque ire videbat
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu):
'Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ?
filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
Qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso !
Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.'
Tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis :
O nate, ingentem luctum ne quaere tuorum.
Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
esse sinent. Nimium vobis Romana propago
visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis
funera, cum tumulum praeterlabere recentem !
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
ullo se tantum tellus iactabit alumno.
Heu pietas, heu prisca fides invictaque bello
dextera! Non illi se quisquam impune tulisset
obvius armato, seu cum pedes iret in hostem
seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
lu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis;
purpureos spargam flores animamque nepotis
his saltem accumulem donis et fungar inani

852. paci MSS.

870

875

880

885 890

munere.' Sic tota passim regione vagantur
aëris in campis latis atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit
incenditque animum famae venientis amore,
exin bella viro memorat quae deinde gerenda
Laurentesque docet populos urbemque Latini
et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

Sunt geminae Somni portae; quarum altera fertur
cornea, qua veris facilis datur exitus umbris,
altera candenti perfecta nitens elephanto,
sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
His ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
prosequitur dictis portaque emittit eburna :
ille viam secat ad naves sociosque revisit;
tum se ad Caietae recto fert litore portum.
Ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

895

900

[blocks in formation]

AENEIS.

LIBER SEPTIMUS.

[merged small][ocr errors]

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,
aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
Aspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
assiduo resonat cantu tectisque superbis
urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
saetigerique sues atque in praesepibus ursi
saevire ac formae magnorum ululare luporum,
quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
delati in portus, neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis
atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:
cum venti posuere omnisque repente resedit
flatus et in lento luctantur marmore tonsae.

15

20

25

30

35

40

45

Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno
verticibus rapidis et multa flavus harena
in mare prorumpit. Variae circumque supraque
assuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
Flectere iter sociis terraeque advertere proras
imperat et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
expediam et primae revocabo exordia pugnae.
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
dicam acies actosque animis in funera reges
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
maius opus moveo.

Rex arva Latinus et urbes iam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et Nympha genitum Laurente Marica accipimus: Fauno Picus pater, isque parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. Filius huic fato divum prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est. Sola domum et tantas servabat filia sedes, iam matura viro, iam plenis nubilis annis. Multi illam magno e Latio totaque petebant Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnes Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore; sed variis portenta deum terroribus obstant. Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, sacra comam multosque metu servata per annos, quam pater inventam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis. Huius apes summum densae (mirabile dictu) stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis

50

55

60

65

« ForrigeFortsæt »