Billeder på siden
PDF
ePub

pit, qui jam antea id senserat agi: sed eam occasionem, ut literæ legatis darentur, quæ deprehensæ rem coarguere possent, exspectabat: postquam datas sensit, rem ad consules detulit. Consules, ad deprehendendos legatos conjuratosque profecti domo, sine tumultu rem omnem oppressêre: literarum imprimis habita cura, ne interciderent. Proditoribus extemplo in vincula conjectis, de legatis paululum addubitatum est; et quamquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, jus tamen gentium valuit.

V. De bonis regiis, quæ reddi ante censuerant, res integra refertur ad Patres : illi victi irâ vetuêre reddi, vetuêre in publicum redigi. Diripienda plebi sunt data; ut, contacta regiâ prædâ, spem in perpetuum cum his pacis amitteret. Ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde Campus fuit. Forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi: quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim, tenui fluentem aquâ, ut mediis caloribus solet: ita in vadis hæsitantis frumenti acervos sedisse illitos limo: insulam inde paulatim, et aliis, quæ fert temere flumen, eodem invectis, factam: postea credo additas moles, manuque adjutum, ut tam eminens area, firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. Direptis bonis regum, damnati proditores, sumtumque supplicium, conspectius eo, quod pœnæ capiendæ ministerium patri de liberis consulatus imposuit; et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi juvenes: sed a cæteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos; miserebatque non pœnæ magis homines, quam sceleris, quo pœnam meriti essent; illos, eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Juniâ, Patres, plebem, quidquid Deorum hominumque Romanorum

esset, induxisse in animum, ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli, proderent. Consules in sedem processêre suam, missique lictores ad sumendum supplicium nudatos virgis cædunt, securique feriunt; cum inter omne tempus pater, vultusque et os ejus, spectaculo esset, eminente animo patrio inter publicæ pœnæ ministerium. Secundum pœnam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, præmium indici, pecunia ex ærario, libertas et civitas, data. Ille primum dicitur vindictâ liberatus: quidam vindictæ quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum, observatum, ut, qui ita liberati essent, in civitatem accepti viderentur.

VI. His, sicut acta erant, nuntiatis, incensus Tarquinius non dolore solum tantæ ad irritum cadentis spei, sed etiam odio irâque, postquam dolo viam obseptam vidit, bellum aperte moliendum ratus, circumire supplex Etruriæ urbes; orare maxime Veientes Tarquiniensesque, ne se ortum, ejusdem sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno, cum liberis adolescentibus ante oculos suos perire sinerent. Alios peregre in regnum Romam accitos: se regem, augentem bello Romanum imperium, a proximis sceleratâ conjuratione pulsum: eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse ; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset. Patriam se regnumque suum repetere, et persequi ingratos cives velle. Ferrent opem, adjuvarent; suas quoque veteres injurias ultum irent, toties cæsas legiones, agrum ademtum." Hæc moverunt Veientes; ac pro se quisque, Romano saltem duce, ignominias demendas, belloque amissa repetenda, minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet: pulchrum videbatur, suos Romæ regnare. Ita duo duarum civitatium exercitus, ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos, secuti Tarquinium. Postquam in agrum Romanum

[ocr errors]

Valerius

ventum est, obviam hosti consules eunt. quadrato agmine peditem ducit: Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit (præerat Aruns Tarquinius, filius regis): rex ipse cum legionibus sequebatur. Aruns, ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde jam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus irâ, "Ille est vir," inquit "qui nos extorres expulit patriâ. Ipse, en, ille, nostris decoratus insignibus, magnifice incedit. Dii regum ultores, adeste. Concitat calcaribus equum, atque in ipsum infestus consulem dirigit. Sensit in se iri Brutus. Decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus: avide itaque se certamini offert : adeoque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut, contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus hærentes hastis, moribundi ex equis lapsi sint: simul et cætera equestris pugna cœpit; neque ita multo post et pedites superveniunt. Ibi variâ victoriâ, et velut æquo Marte, pugnatum est: dextra utrimque cornua vicêre, læva superata. Veientes, vinci ab Romano milite assueti, fusi fugatique: Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum, sed etiam ab suâ parte Romanum pepulit.

VII. Ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut, omissâ irritâ re, nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. Adjiciunt miracula huic pugnæ : silentio proximæ noctis ex silvâ Arsiâ ingentem editam vocem; Silvani vocem eam creditam; hæc dicta; 66 Uno plus Etruscorum cecidisse in acie; vincere bello Romanum." Ita certe inde abiêre Romani, ut victores; Etrusci pro victis. Nam, postquam illuxit, nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit, triumphansque inde Romam rediit. College funus, quanto tum potuit apparatu, fecit: sed multo majus morti decus publica

fuit mœstitia, eo ante omnia insignis, quia matronæ annum, ut parentem, eum luxerunt, quod tam acer ultor violatæ pudicitiæ fuisset. Consuli deinde, qui superfuerat, (ut sunt mutabiles vulgi animi) ex favore, non invidia modo, sed suspicio etiam cum atroci crimine, orta. Regnum eum affectare, fama ferebat; quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti, et ædificabat in summâ Veliâ:"ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fore." Hæc dicta vulgo, creditaque, cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo, submissis fascibus in concionem escendit. Gratum id multitudini spectaculum fuit; submissa sibi esse imperii insignia; confessionemque factam, populi, quam consulis, majestatem vimque majorem esse. Ubi audire jussi, consul laudare fortunam collega, "quod, liberatâ patriâ, in summo honore, pro republicâ dimicans, maturâ gloriâ, nec dum se vertente in invidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriæ suæ ad crimen atque invidiam superesse: ex liberatore patriæ ad Aquillios se Vitelliosque recidisse. Nunquamne ergo," inquit," ulla adeo a vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? Ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? Ego, si in ipsâ arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a civibus meis? tam levi momento mea apud vos fama pendet? Adeone est fundata leviter fides, ut, ubi sim, quam qui sim, magis referat? Non obstabunt P. Valerii ædes libertati vestræ, Quirites; tuta erit vobis Velia. Deferam non in planum modo ædes, sed colli etiam subjiciam: ut vos supra suspectum me civem habitetis. In Veliâ ædificent, quibus melius, quam P. Valerio, creditur libertas." Delata confestim materia omnis infra Veliam; et, ubi nunc Vicæpotæ est, domus in infimo clivo ædificata.

VIII. Latæ deinde leges, non solum quæ regni suspicione consulem absolverent, sed quæ adeo in con

trarium verterent, ut popularem etiam facerent: inde cognomen factum Publicolæ est. Ante omnes, de provocatione adversus magistratus ad populum, sacrandoque cum bonis capite ejus qui regni occupandi consilia inîsset, gratæ in vulgus leges fuêre. Quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum deinde comitia collegæ subrogando habuit. Creatus Sp. Lucretius consul, qui magno natu, non sufficientibus jam viribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies moritur. Suffectus in Lucretii locum M. Horatius Pulvillus. Apud quosdam veteres auctores non invenio Lucretium consulem : Bruto statim Horatium suggerunt: credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoriâ intercidisse. Nondum dedicata erat in Capitolio Jovis ædes. Valerius Horatiusque consules sortiti, uter dedicaret. Horatio sorte evenit: Publicola ad Veientium bellum

profectus. Egrius, quam dignum erat, tulêre Valerii necessarii, dedicationem tam inclyti templi Horatio dari: id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra tentata erant, postem jam tenenti consuli fœdum inter precationem Deûm nuntium incutiunt ; "mortuum ejus filium esse, funestâque familiâ dedicare eum templum non posse.' Non crediderit fac

tum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum, nec interpretatio est facilis. Nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri juberet, tenens postem, precationem peragit, et dedicat templum. Hæc post exactos reges domi militiæque gesta primo anno. Inde P. Valerius ite

rum, T. Lucretius, consules facti.

IX. Jam Tarquinii ad Lartem Porsenam, Clusinum regem, perfugerant: ibi, miscendo consilium precesque, nunc orabant, "ne se, oriundos ex Etruscis, ejusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur:" nunc monebant etiam, "ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. Nisi, quantâ vi civi

« ForrigeFortsæt »