Billeder på siden
PDF
ePub

Excitus

runt; seu ob infidam societatem regni, seu quia haud injuriâ cæsum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum injuriæ regisque cædes, fœdus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius, atque in ipsis prope portis, bellum ortum. Fidenates, nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. Juventute armatâ immissâ, vastatur agri quod inter Urbem ac Fidenas est. Inde ad lævam versi, quia dextrâ Tiberis arcebat, cum magnâ trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens, ex agris in Urbem illatus, pro nuntio fuit. Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum educit: castra a Fidenis mille passuum locat: ibi modico præsidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit; cum parte majore atque omni equitatu profectus, (id quod quærebat) tumultuoso et minaci genere pugnæ, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit : fugæ quoque, quæ simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit: et cum, velut inter pugnæ fugæque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes, impulsâ Romanâ acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in præsidio relicti fuerant: ita multiplici terrore perculsi Fidenates, prius pæne quam Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt; multoque effusius, (quippe vera fuga) qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant: non tamen eripuêre se hosti: hærens in terga Romanus, prius quam fores portarum objicerentur, velut agmine uno irrumpit.

tum:

exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit: raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes: oppidum capduplicique victoriâ ovantem Romulum Hersilia conjux, precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordiâ posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utroque coloniæ missæ plures inventi, qui, propter ubertatem terræ, in Crustuminum nomina darent: et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. Novissimum ab Sabinis bellum ortum; multoque id maximum fuit: nihil enim per iram aut cupiditatem actum est; nec ostenderunt bellum prius, quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanæ præerat arci. Hujus filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat: aquam forte ea tum sacris extra monia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavêre; seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causâ, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabulæ, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio lævo, gemmatosque magnâ specie annulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, directo arma petîsse dicant; et, fraude visam agere, suâ ipsam peremtam mercede.

XII. Tenuêre tamen arcem Sabini: atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem, campi est, complêsset, non prius descenderunt in æquum, quam, irâ et cupiditate recuperandæ arcis stimulante animos, in adversum Romani subiêre. Principes utrim

pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procellâ; tamen, velut orbitatis metu icta, mæstum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde, a paucis initio facto, Deum Deo natum, regem, parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum jubent: pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim hæc quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides: namque Proculus Julius, sollicitâ civitate desiderio regis, et infensâ Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. "Romulus," inquit, "Quirites, parens urbis hujus, primâ hodiernâ luce cœlo repente delapsus, se mihi obvium dedit: cum, perfusus horrore venerabundusque, adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset; 'Abi, nuntia,' inquit, 'Romanis, cœlestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant: sciant que, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.' Hæc," inquit, locutus, sublimis abiit." Mirum, quantum illi viro, nuntianti hæc, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, factâ fide immortalitatis, lenitum sit.

66

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat: nec dum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones: inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab suâ parte non erat regnatum, in societate æquâ possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem adspernabantur. In variis voluntatibus, regnari tamen omnes volebant, libertatis

dulcedine nondum expertâ. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa civitatium irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur: et esse igitur aliquod caput placebat; et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summæ rerum præessent, consociant: decem imperitabant; unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat: annuumque intervallum regni fuit. Id ab re (quod nunc quoque tenet nomen) interregnum appellatum. Fremere deinde plebs; multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Cum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summâ potestate populo permissâ, ut non plus darent juris, quam detinerent: decreverunt enim, ut, cum populus regem jussisset, id sic ratum esset, si Patres auctores fierent: hodieque, in legibus magistratibusque rogandis, usurpatur idem jus, vi ademtâ: priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocatâ ; 66 'Quod bonum, faustum, felixque sit," inquit, "Quirites, regem create; ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, creâritis, auctores fient." Adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent juberentque, ut senatus decerneret, qui Romæ regnaret.

XVIII. Inclyta justitia religioque eâ tempestate Numa Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illâ quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinæ ejus, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoran edunt; quem, Servio Tullio regnante Romæ, centum amplius post annos, in ultimâ Italiæ

runt; seu ob infidam societatem regni, seu quia haud injuriâ cæsum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum injuriæ regis que cædes, fœdus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius, atque in ipsis prope portis, bellum ortum. Fidenates, nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. Juventute armatâ immissâ, vastatur agri quod inter Urbem ac Fidenas est. Inde ad lævam versi, quia dextrâ Tiberis arcebat, cum magnâ trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens, ex agris in Urbem illatus, pro nuntio fuit.

Excitus

Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum educit: castra a Fidenis mille passuum locat: ibi modico præsidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit; cum parte majore atque omni equitatu profectus, (id quod quærebat) tumultuoso et minaci genere pugnæ, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit : fugæ quoque, quæ simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit: et cum, velut inter pugnæ fugæque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes, impulsâ Romanâ acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in præsidio relicti fuerant: ita multiplici terrore perculsi Fidenates, prius pæne quam Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt; multoque effusius, (quippe vera fuga) qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant: non tamen eripuêre se hosti: hærens in terga Romanus, prius quam fores portarum objicerentur, velut agmine uno irrumpit.

« ForrigeFortsæt »