Billeder på siden
PDF
ePub

'Solvite me, pueri: satis est potuisse videri.
Carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis,
huic aliud mercedis erit.' Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
ludere, tum rigidas motare cacumina quercus :
nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
semina terrarumque animaeque marisque fuissent
et liquidi simul ignis; ut his exordia primis

[ocr errors]

omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;
tum durare solum et discludere Nerea' ponto
coeperit et rerum paulatim sumere formas;
iamque novum terrae stupeant lucescere solem
altius, atque cadant summotis nubibus imbres;
incipiant silvae cum primum surgere, cumque
rara per ignaros errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres furtumque Promethei.
His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
clamassent, ut litus Hyla Hyla' omne sonaret ;
et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.

[ocr errors]

Lu

[ocr errors]
[blocks in formation]

Ah virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides implerunt falsis mugitibus agros,

at non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,

et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
Ah virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
ille latus niveum molli fultus hyacintho

50

ilice sub nigra pallentes ruminat herbas,

aut aliquam in magno sequitur grege. 'Claudite, Nymphae, 55 Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,

si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia; forsitan illum
aut herba captum viridi aut armenta secutum
perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.'
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
corticis, atque solo proceras erigit alnos.

60

Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum,

65

utque viro Phoebi chorus assurrexerit omnis;

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

ut Linus haec illi divino carmine pastor floribus atque apio crines ornatus amaro

dixerit Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos.

His tibi Grynei nemoris dicatur origo,

ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.'

Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis:
aut ut mutatos Terei narraverit artus,

quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
infelix sua tecta supervolitaverit alis?
Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus
audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,

80

ille canit (pulsae referunt ad sidera valles),

cogere donec oves stabulis numerumque referri
iussit et invito processit Vesper Olympo.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

FORTE Sub arguta consederat ilice Daphnis,

compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas,

ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, Tunitus

et cantare pares et respondere parati.

[ocr errors][ocr errors]

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,

vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
aspicio. Ille ubi me contra videt, 'Ocius' inquit
'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi;
et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata iuvenci;

hic virides tenera praetexit harundine ripas

[ocr errors]

Mincius, èque sacra resonant examina quercu.' # -446 Quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, fuse. 15. et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.

Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo

coepère; alternos Musae meminisse volebant.

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

20

Corydon.

Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi
versibus ille facit) aut, si non possumus omnes,
hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

Thyrsis.

Pastores, hedera crescentem ornate poetam,

Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;

[ocr errors]

aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

Corydon.

[ocr errors]

Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
puniceo stabis suras evincta cothurno.

Thyrsis.

Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis expectare sat est: custos es pauperis horti.

nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu si feturà gregem suppleverit, aureus esto.

[blocks in formation]

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, 11-19 candidior cycnis, hedera formosior alba,

cum primum pasti repetent praesaepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

Thyrsis.

Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga,

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

si mihi non haec lux toto iam longior anno est. / z Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.

Corydon.

5-51

Muscosi fontes et somno mollior herba,
et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
solstitium pecori defendite; iam venit aestas
torrida, iam laeto turgent in palmite gemmae.

Thyrsis.

[ocr errors]
[ocr errors]

Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis semper et assidua postes fuligine nigri; //- 51 hic tantum Boreae curamus frigora, quantum

aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. 9

Corydon.

Stant et iuniperi et castaneae hirsutae;

strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma; omnia nunc rident; at si formosus Alexis

montibus his abeat, videas et flumina sicca.

Thyrsis.

Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.

Corydon.

Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,

formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;

Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, nec myrtus vincet corylos nec laurea Phoebi.

το

15.

8.41

55

бо

« ForrigeFortsæt »