Billeder på siden
PDF
ePub

Thyrsis.

Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis: saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

Meliboeus.

65

Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim.
Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. F. 92-70.

DIBC.

ECLOGA VIII.

[blocks in formation]

Calve

[ocr errors]

P.

PASTORUM musam Damonis et Alphesiboei, immemor herbarum quos est mirata iuvenca certantes, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus, Damonis musam dicemus et Alphesiboei. et Tu mihi, seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris,-en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? En erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna cothurno? A te principium, tibi desinet. Accipe iussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter victrices hederam tibi serpere laurus.

Frigida vix caelo noctis decesserat umbra, cum ros in tenera pecori gratissimus herba : incumbens tereti Damon sic coepit olivae.

Damon.

'Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum, 17 coniugis indigno Nysae deceptus amore

10

15

5

462

اد

dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes
semper habet; semper pastorum ille audit amores
Panaque, qui primus calamos non passus inertes..

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes? ·
Iungentur iam gryphes equis, aevoque sequenti
cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor;
sparge, marite, nuces; tibi deserit Hesperus Oetam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
O digno coniuncta viro, dum despicis omnes,
dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae
hirsutumque supercilium promissaque barba,
nec curare deum credis mortalia quemquam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saepibus in nostris parvam te roscida mala
(dux ego vester eram) vidi cum matre legentem.
Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus;
iam fragiles poteram ab terra contingere ramos.
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error!

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc scio, quid sit Amor. Duris in cotibus illum
aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes
nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saevus Amor docuit natorum sanguine matrem

[ocr errors]

64

20

3-1

40

45

35

30

commaculare manus; crudelis tu quoque, mater:
crudelis mater magis, an puer improbus ille?
improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc et oves ultro fugiat lupus, aurea durae
mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,
pinguia corticibus sudent electra myricae,
certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion,

78

50

132-634

5180

[ocr errors]

(Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus) omnia vel medium fiant mare. Vivite, silvae : praeceps aërii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto. Desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.' Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus, dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

Alphesiboeus.

[merged small][ocr errors][merged small]

'Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta,

[ocr errors][merged small]

verbenasque adole pingues et mascula tura, coniugis ut magicis sanos avertere sacris

experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt:

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;

carminibus Circe socios mutavit Ulixi;

frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Terna tibi haec primum triplici diversa colore
licia circumdo, terque haec altaria circum
effigiem duco; numero deus impare gaudet.

D

70

75

-17

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;

necte, Amarylli, modo et "Veneris" dic "vincula necto." Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 8* Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit

uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. Sparge molam, et fragiles incende bitumine laurus. Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 8; Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae rivum viridi procumbit in ulva, perdita, nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, γ ́ pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.

[ocr errors]

90

3

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 9: Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto; his ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris

atque satas alio vidi traducere messes.

100

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Fer cineres, Amarylli, foras rivoque fluenti

[ocr errors]
[ocr errors]

transque caput iace, nec respexeris. His ego Daphnim aggrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 105 Aspice corripuit tremulis altaria flammis

sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit!
Nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat.
Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
Parcite, ab urbe venit, iam parcite, carmina, Daphnis.'

ECLOGA IX.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

Moeris.

O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri

(quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli diceret haec mea sunt; veteres migrate coloni.' Nunc victi tristes, quoniam Fors omnia versat, hos illi (quod nec vertat bene) mittimus haedos.

[blocks in formation]

Certe equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt mollique iugum demittere clivo,

usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina, fagos omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

Moeris.

Audieras: et fama fuit; sed carmina tantum

nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas./

[merged small][ocr errors][merged small]
« ForrigeFortsæt »