Billeder på siden
PDF
ePub

Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, de caelo tactas memini praedicere quercus.

Sed tamen iste deus qui sit da, Tityre, nobis.

Tityrus.

Urbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi

stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos noram, sic parvis componere magna solebam. Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Meliboeus.

Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?

Tityrus.

Libertas, quae sera tamen respexit inertem,
candidior postquam tondenti barba cadebat;
respexit tamen et longo post tempore venit,
postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
nec spes libertatis erat nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima saeptis,
pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.

Meliboeus.

Mirabar quid maesta deos, Amarylli, vocares; cui pendere sua patereris in arbore poma: Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus, ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

20.

25

330

35

Tityrus.

Quid facerem? neque servitio me exire licebat
nec tam praesentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis
bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
'Pascite ut ante boves, pueri: (submittite tauros.'

Meliboeus.

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,

et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
limosoque palus, obducat pascua iunco.
non insueta graves tentabunt pabula fetas,
nec mala vicini pecoris contagia laedeņt.
Fortunate senex, hic inter flumina nota

et fontes sacros frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite saepes,
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,

[ocr errors]

saepe levi somnum suadebit inire susurro: hinc alta sub rupe canet frondator ad auras; nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

Tilyrus.

Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
et freta destituent nudos in litore pisces;
'ante pererratis amborum finibus exul

aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,
quam nostro illius labatur pectore vultus.

[blocks in formation]

Meliboeus.

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,

pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxen
et penitus toto divisos orbe Britannos.

65

[ocr errors]

En umquam patrios longo post tempore fines,
pauperis et tuguri congestum caespite culmen
post aliquot, mea regna, videns, mirabor aristas ?
Impius haec tam culta novalia miles habebit,
barbarus has segetes: en quo discordia cives
produxit miseros, his nos consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros: pone ordine vites.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac viridi proiectus in antro
dumosa pendere procul de rupe videbo;

carmina nulla canam; non me pascente, capellae,
florentem cytisum et salices carpetis amaras.

[merged small][ocr errors]

Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
castaneae molles et pressi copia lactis.

Et iam summa procul villarum culmina fumant,
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

fi

ECLOGA II.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,
delicias domini; nec quid speraret habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Ibi haec incondita solus

assidue veniebat.

11-17

70

75

80

montibus et silvis studio iactabat inani :

16-94

to car

นา

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? \\-'9 nil nostri miserere? mori me denique coges. 3. ↑ Nunc etiam pecudes umbras. et frigora captant; nunc virides etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu allia serpyllumque herbas contundit olentes. ntiments At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius tristes Amaryllidis iras atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses? O formose puer, nimium ne crede colori; alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans: mille meae Siculis errant in montibus agnae ; lac mihi non aestate novum, non frigore defit. Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

5

12-67-7°

15

10-25

1-344-7

Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
iudice te metuam, si numquam fallit imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
atque humiles habitare casas, et figere cervos,
haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primum calamos cera coniungere plures
instituit, Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te paeniteat calamo trivisse labellum:

ши

20

25

30

haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas
Est mihi disparibus septem compacta cicutis.
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim
et dixit moriens: "Te nunc habet ista secundum
Dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.

3

8-18

34-3

Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo;
bina die siccant ovis ubera: quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat ;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostrą.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,

pallentes violas et summa papavera carpens, 1-416

narcissum et florem iungit bene olentis anethi; tum casia atque aliis intexens suavibus herbis mollia luteola pingit vaccinia calthā.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala

50

castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
et vos, o lauri, carpam et te, proxima myrte,
sic positae quoniam suaves miscetis odores.
Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

Heu heu! quid volui misero mihi? floribus austrum
perditus et liquidis immisi fontibus apros.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quem fugis, ah, demens? habitarunt di quoque silvas 60

Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces

55

ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvae. 30-31°°

Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella,

[ocr errors]

45

40

« ForrigeFortsæt »