Billeder på siden
PDF
ePub

te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,

3

et sol crescentes decedens duplicat umbras: 1-
me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori?
Ah Corydon Corydon, quae te dementia cepit?
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
viminibus mollique paras detexere iunco?
invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.'

ECLOGA III.

MENALCAS. DAMOETAS. PALAEMON.

Menalcas.

Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? -1.

Damoetas.

Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon, 4/

Menalcas.

Infelix o semper oves pecus! ipse Neaeram
dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,
hic alienus oves custos bis mulget in hora,
et sucus pecori et lac subducitur agnis.

Damoetas.

Parcius ista viris tamen obiicienda memento. Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo-sed faciles Nymphae risere-sacello.

5

[merged small][merged small][ocr errors]

Menalcas.

Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis atque malā vites incidere falce novellas.

Damoetas.

Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
et cum vidisti puero donata, dolebas,
et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

Menalcas.

Quid domini faciant, audent cum talia fures
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
excipere insidiis, multum latrante Lyciscă?
et cum clamarem 'Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus?' tu post carecta latebas.

Damoetas.

An mihi cantando victus non redderet ille
quem mea carminibus meruisset fistula caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

Menalcas.

Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen?

Damoetas.

ΙΟ

5-12

Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim l experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses,

15

20

25

bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) depono tu dic, mecum quo pignore certes. 1- 26

Menalcas.

De grege non ausim quicquam deponere tecum: 7-15
est mihi namque domi pater, est iniusta noverca ;
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
(insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
fagina, caelatum divini opus Alcimedontis :/
lenta quibus torno facili superaddita vitis
diffusos hedera vestit pallente corymbos.

30

35

27

5-104

In medio duo signa, Conon et-quis fuit alter,
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvus arator haberet ?
necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Damoetas.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, 1 – 5 et molli circum est ansas amplexus acantho, Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes; necdum illis labra admovi, sed condita servo.

40

9

45

Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

Menalcas.

Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris; audiat haec tantum-vel qui venit ecce Palaemon. Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

Damoetas.

Quin age, si quid habes: in me mora non erit ulla, nec quemquam fugio; tantum, vicine Palaemon,

sensibus haec imis (res est non parva) reponas. 5-6 8

50

5-61

Palaemon.

Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba, et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.

Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. 9-1

Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

Damoetas.

Ab Iove principium, Musae: Iovis omnia plena; ́ ́

ille colit terras; illi mea carmina curae.

Menalcas.

Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

Damoetas.

Malo me Galatea petit, lasciva puella,

et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

Menalcas.

55

60

5-б при

65

At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

Damoetas.

Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.

Menalcas.

Quod potui, puero silvestri ex árbore lecta aurea mala decem misi; cras altera mittam.

Damoetas.

3-10

O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! partem aliquam, venti, divum referatis ad aures.

70

Menalcas.

Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta, si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

Damoetas.

Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla; cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

Menalcas.

Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit, et longum 'Formose, vale vale,' inquit, Iolla.

Damoetas.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

at

Menalcas.

Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis. - 31 lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

Damoetas.

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

Menalcas.

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,/ iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.

Damoetas.

[ocr errors]

Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet; mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

Menalcas.

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

[ocr errors]

75

80

85

1-48-7

90

« ForrigeFortsæt »