Billeder på siden
PDF
ePub

40

stirpesque raptas et pecus et domos
volventis una, non sine montium
clamore vicinaeque silvae,

cum fera diluvies quietos

inritat amnes. ille potens sui laetusque deget, cui licet in diem dixisse 'vixi': cras vel atra nube polum pater occupato,

vel sole puro; non tamen inritum, quodcumque retro est, efficiet neque diffinget infectumque reddet,

quod fugiens semel hora vexit. Fortuna, saevo laeta negotio et ludum insolentem ludere pertinax, transmutat incertos honores,

nunc mihi, nunc alii benigna. laudo manentem: si celeres quatit pennas, resigno quae dedit et mea virtute me involvo probamque pauperiem sine dote quaero. non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et votis pacisci,

ne Cypriae Tyriaeque merces addant avaro divitias mari: tunc me biremis praesidio scaphae tutum per Aegaeos tumultus aura feret geminusque Pollux.

XXX.

Exegi monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius,

quod non imber edax, non Aquilo inpotens
possit diruere aut innumerabilis

annorum series et fuga temporum.
non omnis moriar, multaque pars mei
vitabit Libitinam: usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium

45

50

55

50

5

10

15

scandet cum tacita virgine pontifex.
dicar, qua violens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica
lauro cinge volens, Melpomene, comam.

CARMINUM

LIBER QUARTUS.

Intermissa, Venus, diu

I.

rursus bella moves? parce precor, precor. non sum, qualis eram bonae

sub regno Cinarae. desine, dulcium

circa lustra decem flectere mollibus

mater saeva Cupidinum,

iam durum imperiis: abi,

quo blandae iuvenum te revocant preces.

tempestivius in domum

Pauli purpureis ales oloribus

comissabere Maximi,

si torrere iecur quaeris idoneum.

namque et nobilis et decens

et pro sollicitis non tacitus reis

et centum puer artium

late signa feret militiae tuae,

et quandoque potentior

largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus

ponet marmoream sub trabe citrea.

illic plurima naribus

duces tura, lyraeque et Berecyntiae delectabere tibiae

mixtis carminibus non sine fistula:

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

25

30

35

4.0

5

10

15

20

illic bis pueri die

numen cum teneris virginibus tuum laudantes pede candido

in morem Salium ter quatient humum.

me nec femina nec puer

iam nec spes animi credula mutui, nec certare iuvat mero

nec vincire novis tempora floribus.

sed cur heu, Ligurine, cur

mánat rara meas lacrima per genas? cur facunda parum decoro

inter verba cadit lingua silentio ?

nocturnis ego somniis

iam captum teneo, iam volucrem sequor te per gramina Martii

campi, te per aquas, dure, volubiles.

II.

Pindarum quisquis studet aemulari,
ille ceratis ope Daedalea
nititur pennis, vitreo daturus
nomina ponto.

monte decurrens velut amnis, imbres
quem super notas aluere ripas,
fervet inmensusque ruit profundo
Pindarus ore,

laurea donandus Apollinari,
seu per audaces nova dithyrambos
verba devolvit numerisque fertur
lege solutis;

seu deos regesve canit, deorum
sanguinem, per quos cecidere iusta
morte Centauri, cecidit tremendae
flamma Chimaerae,

sive, quos Elea domum reducit
palma caelestes, pugilemve equumve
dicit et centum potiore signis

munere donat;

flebili sponsae iuvenemve raptum plorat et vires animumque moresque aureos educit in astra nigroque invidet Orco.

multa Dircaeum levat aura cycnum, tendit, Antoni, quotiens in altos nubium tractus: ego apis Matinae more modoque

grata carpentis thyma per laborem plurimum circa nemus uvidique Tiburis ripas operosa parvus carmina fingo.

concines maiore poëta plectro

Caesarem, quandoque trahet feroces

per sacrum clivum merita decorus fronde Sygambros:

25

30

35

quo nihil maius meliusve terris

fata donavere bonique divi

nec dabunt, quamvis redeant in aurum tempora priscum:

40

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »