occupet extremis in vicis balba senectus. 20 25 Horatius. 13 EPISTULARUM LIBER SECUNDUS. 5 10 15 20 25 I. Cum tot sustineas et tanta negotia solus, dictitet Albano Musas in monte locutas. 30 35 'est vetus atque probus, centum qui perficit annos.' 40 45 qui redit in fastos et virtutem aestimat annis 50 paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema. ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert 55 Pacuvius docti famam senis, Accius alti, dicitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. hos ediscit et hos arto stipata theatro 60 spectat Roma potens: habet hos numeratque poetas ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo. interdum volgus rectum videt: est ubi peccat. si veteres ita miratur laudatque poetas, ut nihil anteferat, nihil illis conparet, errat: si quaedam nimis antique, si pleraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, 65 70 et sapit et mecum facit et love iudicat aequo. non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare: sed emendata videri pulchraque et exactis minimum distantia miror. inter quae verbum emicuit si forte decorum, si versus paulo concinnior unus et alter, 75 iniuste totum ducit venditque poema. indignor quicquam reprehendi, non quia crasse conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper, nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci. recte necne crocum floresque perambulet Attae 80 fabula si dubitem, clament periisse pudorem cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit: vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, vel quia turpe putant parere minoribus et, quae 85 inberbes didicere, senes perdenda fateri. iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud, quod mecum ignorat, solus volt scire videri, ingeniis non ille favet plauditque sepultis, nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit. 90 quodsi tam Graecis novitas invisa fuisset quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet, quod legeret tereretque viritim publicus usus? ut primum positis nugari Graecia bellis coepit et in vitium fortuna labier aequa, 95 nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, suspendit picta voltum mentemque tabella, nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis: sub nutrice puella velut si luderet infans, 100 quod cupide petiit, mature plena reliquit. quid placet aut odio est, quod non mutabile credas? hoc paces habuere bonae ventique secundi. Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo vigilare, clienti promere iura, 105 cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere, per quae crescere res posset, minui damnosa libido. mutavit mentem populus levis et calet uno scribendi studio: pueri patresque severi fronde comas vincti cenant et carmina dictant. ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, invenior Parthis mendacior. et prius orto 110 sole vigil calamum et chartas et scrinia posco. navem agere ignarus navis timet; abrotonum aegro non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est, 115 promittunt medici; tractant fabrilia fabri: scribimus indocti doctique poemata passim. hic error tamen et levis haec insania quantas virtutes habeat, sic collige: vatis avarus 125 non temere est animus; versus amat, hoc studet unum; 120 detrimenta, fugas servorum, incendia ridet; non fraudem socio puerove incogitat ullam pupillo; vivit siliquis et pane secundo, militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari. os tenerum pueri balbumque poeta figurat, torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, mox etiam pectus praeceptis format amicis, asperitatis et invidiae corrector et irae, recte facta refert, orientia tempora notis instruit exemplis, inopem solatur et aegrum. castis cum pueris ignara puella mariti 130 disceret unde preces, vatem nisi Musa dedisset? poscit opem chorus et praesentia numina sentit, caelestes inplorat aquas docta prece blandus, avertit morbos, metuenda pericula pellit, 135 inpetrat et pacem et locupletem frugibus annum: carmine di superi placantur, carmine Manes. agricolae prisci, fortes parvoque beati, condita post frumenta levantes tempore festo 140 corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, cum sociis operum, pueris et coniuge fida, Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, floribus et vino Genium memorem brevis aevi. 145 |