Billeder på siden
PDF
ePub

adde super, dictis quod non levius valeat: nam sive vicarius est, qui servo paret, uti mos

vester ait, seu conservus: tibi quid sum ego? nempe

80

tu, mihi qui imperitas, alii servis miser atque duceris, ut nervis alienis mobile lignum.

quisnam igitur liber? sapiens sibique imperiosus,

quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores

85

fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi ne quid valeat per leve morari,

in quem manca ruit semper fortuna. potesne
ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
colla iugo, 'liber, liber sum' dic age! non quis:
urguet enim dominus mentem non lenis et acres
subiectat lasso stimulos versatque negantem.
vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,

90

qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque aut Pacideiani contento poplite miror

95

proelia rubrica picta aut carbone, velut si
re vera pugnent, feriant vitentque moventes
arma viri? nequam et cessator Davus: at ipse
subtilis veterum iudex et callidus audis.
nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
virtus atque animus cenis responsat opimis?
obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
nempe inamarescunt epulae sine fine petitae,
inlusique pedes vitiosum ferre recusant

[ocr errors]

corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,

nil servile gulae parens habet? adde quod idem non horam tecum esse potes, non otia recte ponere, teque ipsum vitas fugitivus et erro,

iam vino quaerens, iam somno fallere curam.

100

105

110

frustra; nam comes atra premit sequiturque fugacem. 115 unde mihi lapidem? 'quorsum est opus? unde sagittas?

aut insanit homo aut versus facit.' ocius hinc te

ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.

[blocks in formation]
[ocr errors]

VIII.

Ut Nasidieni iuvit te cena beati?
nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
de medio potare die. sic, ut mihi numquam
in vita fuerit melius'. dic, si grave non est,
quae prima iratum ventrem placaverit esca.
in primis Lucanus aper: leni fuit Austro
captus, ut aiebat cenae pater; acria circum
rapula, lactucae, radices, qualia lassum
pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
his ubi sublatis puer alte cinctus acernam
gausape purpureo mensam pertersit, et alter
sublegit, quodcumque iaceret inutile quodque
posset cenantes offendere: ut Attica virgo
cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
hic erus: Albanum, Maecenas, sive Falernum
te magis adpositis delectat, habemus utrumque'.
divitias miseras! sed quis cenantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.
'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,
si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras;
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
ridiculus totas simul absorbere placentas;
Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,
indice monstraret digito: nam cetera turba,
nos, inquam, cenamus aves, conchylia, pisces,
longe dissimilem noto celantia sucum,
ut vel continuo patuit, cum passeris atque
ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
post hoc me docuit melimela rubere minorem
ad lunam delecta: quid hoc intersit, ab ipso
audieris melius. tum Vibidius Balatroni:
'nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,'
et calices poscit maiores. vertere pallor
tum parochi faciem nil sic metuentis ut acres
potores, vel quod maledicunt liberius vel
fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque, secutis omnibus: imi convivae lecti nihilum nocuere lagoenis. adfertur squillas inter murena natantes

in patina porrecta. sub hoc erus 'haec gravida' inquit capta est, deterior post partum carne futura.

40

his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri

45

pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;

vino quinquenni, verum citra mare nato,

dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non

hoc magis ullum aliud); pipere albo non sine aceto, quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.

50

erucas virides, inulas ego primus amaras

monstravi incoquere; inlotos Curtillus echinos,
ut melius muria quod testa marina remittat.'
interea suspensa graves aulaea ruinas
in patinam fecere, trahentia pulveris atri
quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
sensimus, erigimur: Rufus posito capite, ut si
filius inmaturus obisset, flere. quis esset
finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum.
tolleret: 'heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
te deus? ut semper gaudes inludere rebus
humanis Varius mappa conpescere risum
vix poterat. Balatro, suspendens omnia naso,
'haec est condicio vivendi aiebat, eoque
responsura tuo numquam est par fama labori.
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
sollicitudine districtum, ne panis adustus,
ne male conditum ius adponatur, ut omnes
praecincti recte pueri comptique ministrent?
adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
ut modo, si patinam pede lapsus frangat agaso.
sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
adversae nudare solent, celare secundae.'
Nasidienus ad haec: 'tibi di, quaecumque preceris,
commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis';
et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
stridere secreta divisos aure susurros.'
nullos his mallem ludos spectasse; sed illa

55

60

65

70

75

redde age, quae deinceps risisti. "Vibidius dum

80

85

90

95

quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena.
quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
ridetur fictis rerum Balatrone secundo,

Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
emendaturus fortunam. deinde secuti
mazonomo pueri magno discerpta ferentes
membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
pinguibus et ficis pastum iecur anseris albi,
et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto
vidimus et merulas poni et sine clune palumbes:
suaves res, si non causas narraret earum et
naturas dominus: quem nos sic fugimus ulti,
ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia adflasset peior serpentibus Afris'.

EPISTULARUM

LIBER PRIMUS.

I.

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
ne populum extrema totiens exoret harena.
est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
'solve senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat'.
nunc itaque et versus et cetera ludicra pono:

5

10

quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis in hoc sum; condo et conpono, quae mox depromere possim.

ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: nullius addictus iurare in verba magistri,

quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
virtutis verae custos rigidusque satelles;
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus subiungere conor.
ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
longa videtur opus debentibus, ut piger annus
pupillis, quos dura premit custodia matrum:

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
consiliumque morantur agendi naviter id, quod
aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »