Billeder på siden
PDF
ePub

pondo pendere, si octonariae, centena, si denariae, centena vicena, ac deinde ad has portiones. Denaria appellatur cuius lamnae latitudo antequam curvetur digitorum decem est, dimidioque eius quinaria. In anfractu omni collis quinariam fieri, ubi dometur inpetus, necessarium est, item castella prout res exiget.

32. Homerum calidorum fontium mentionem non fecisse 59 demiror, cum alioqui lavari calida frequenter induceret, videlicet quia medicina tunc non erat haec quae nunc aquarum perfugio utitur. Est autem utilis sulphurata nervis, aluminata paralyticis aut simili modo solutis, bituminata aut nitrosa, qualis Cutilia est, bibendo atque purgationibus. Ple- 60 rique in gloria ducunt plurumis horis perpeti calorem earum, quod est inimicissimum; namque paulo diutius quam balineis uti oportet ac postea frigida mulceri nec sine oleo discedentis, quod volgus alienum arbitratur, idcirco non alibi corporibus magis obnoxiis; quippe et vastitate odoris capita replentur et frigore infestantur sudantia, reliqua corporum parte mersa. Similis error, quod quam plurumo potu gloriantur, vidique iam turgidos bibendo in tantum ut anuli integerentur cute, cum reddi non posset hausta multitudo aquae; nec hoc ergo fieri convenit sine crebro salis gustu.

§ 59. OR'. nosa, K. trosa, K.

[ocr errors]
[ocr errors]

anfractu, By. anfracti omi, R2. fracti omi, R'. fracto omni, V. fractu omnis, d. collis, d. colli, VR2. collo, R'. quinariam, R. quinaria, V. quinarii, d. lavantes, K. induceret, R 2d (codd. Gel.) induceret et, V. indiceret, haec non erat tunc, T. alumiperfugio, R2d. profugio, VR1. modo, VRTdopy. morbo, B. solutis ut et bituminosa. At niCutilia est, Vd. Cutilia, Ry. utilis est, dpq. Cutilia utilis ex, ß. atque, d. aquae, VR. At quid hoc sibi vult, aquam nitrosam utilem esse bibendo atque purgationibus, ubi utraque haec vox casu dativo accipienda est et bibendo et purgationibus inepte sibi opponuntur? Legendum est bibendo purgationibus, ut Plinius dicat aquam nitrosam potu utilem esse purgationibus. Quod cum librarii non intelligerent, inepte vel atque vel aquae inseruerunt. Emendatio nostra egregie confirmatur per Vitruv. VIII. 3, 4: Bituminosi autem (fontes) interioris corporis vitia potionibus purgando solent mederi. Est autem aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cutiliis aliisque locis similibus, quod potionibus depurgat.

§ 60. gloriam, d. mulceri nec, Gronov. dulcedinec, V. dulcedine nec, Rdy. dulcedine, opp. dulci nec, ẞ. dentibus, K. discedere, K2. Hard. vitio operarum et y. quodam, op. quo quídam, ß. mili errore quidam — gloriantur, anulli, V. cote, V.

discedentis, VR'. discedentes, R2dẞr. disceidcirco morbis non, K. — reliqua, VRd. Omitt. quod quam, ita nos scripsimus. quam, VRTdy. gloriantur, VRTd. gloriantium, Pint. y. SiGronov. vidique, Rd. undique, V.

Utuntur et caeno fontium ipsorum utiliter, sed ita si inlitum 61 sole inarescat. Nec vero omnis quae sint calidae medicatas esse credendum, sicut in Segesta Siciliae, Larisa, Troade, Magnesia, Melo, Lipara; nec decolor species aeris argentive, ut multi existumavere, medicaminum argumentum est, quando nihil eorum in Patavinis fontibus, ne odoris quidem differentia aliqua deprehenditur.

33. Medendi modus idem et in marinis erit quae calefiunt 62 ad nervorum dolores, feruminanda a fracturis ossa contunsa, item corpora ad siccanda, qua de causa et frigido mari utuntur. Praeterea est alius usus multiplex, principalis vero navigandi phthisi adfectis, ut diximus, aut sanguine egesto, sicut proxume Annaeum Gallionem fecisse post consulatum meminimus; neque enim Aegyptus propter se petitur sed pro- 63 pter longinquitatem navigandi. Quin et vomitiones ipsae instabili volutatione conmotae plurumis morbis capitis, oculorum, pectoris medentur omnibusque propter quae helleborum bibitur. Aquam vero maris per sese efficaciorem discutiendis tumoribus putant medici, si illa decoquatur hordeacia farina ad parotidas; emplastris etiam, maxume albis, et malagmatis miscent; prodest et infusa crebro ictu. Bibitur 64 quoque quamvis non sine iniuria stomachi ad purganda corpora bilemque atram aut sanguinem concretum reddendum alterutra parte. Quidam et in quartanis dedere eam biben

§ 61. ceno, V. si, VR d. sit, R'. in, R2. Omitt. VR1Td. Segesta, Pint. VR. Segetas, R'. Segeta, Td. Egesta, Barbar. B. Sicilia, T. laris Atroadae, V. existimavere, d. existimave, VR'. existimaverunt, R2. Patinavinis, V. deprehendetur, R'. depraehenderetur, V R 2d.

§ 62. idem, Rd. id est, V. feruminanda a fracturis, ita nos scripsimus. ferruminata a fracturis, VRTd. ferruminantia fracturis, dpp. ferruminant et fracturas, B. ferruminandas fracturas, Gronov. 7. ferruminant et fracta cruris ossa, Pint. ossa, VRTdopy. ossaque, ßr. adsiccanda, VR pq. assiccanda, Td. siccanda, R27. siccant, codd. Gel. B. assicando, Pint. adfecti, VRd. diximus 24, 28. 28, 54. sanguine egesto, Td. sanguinem egesto, R2. sanguinem egeste, VR'. sanguinem egerentibus, B. sanguinem excreantibus, Ky. meminimus, Rd. meum inim, V.

§ 63. Quippe et vomitiones, Pint. luptatione, R. pectorisve, T.

instabili, R d. sint abili, VR'. voper sese, V. per se, Rdẞy. discutiendis, R2. discuti est discavendis, V. discutiendis cavendis, R'Td. si illa, R. stilla, V. illa, Td. Ceterum v. Dioscor. 5, 19. decoquatur, R2d. dequoquatur, V. decoquitur, T. decoqtur, R'. et ad parotidas, K. malacmatis, VR. cerebro icto, Dalec.

--

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

dam et in tenesmis articulariisque morbis adservatam, in hoc vetustate virus deponentem, aliqui decoctam, omnes ex alto haustam nullaque dulcium mixtura conruptam, in quo usu praecedere vomitum volunt; tunc quoque acetum aut vinum ex aqua miscent. Qui puram dedere raphanos supermandi 65 ex mulso aceto iubent ut ad vomitiones revocent. Clysteribus quoque marinam infundunt tepefactam; testium quidem tumori fovendo non aliud praeferunt, item pernionum vitio ante ulcera, simili modo pruritibus, psoris et lichenum curationi. Lendes quoque et taetra capitis animalia hac curantur, ut liventia reducit eadem ad colorem, in quibus curationibus post marinam aceto calido fovere plurumum prodest. Quin et ad ictus venenatos salutaris intellegitur, ut phalangiorum et scorpionum et ptyade aspide respersis; calida autem in his adsumitur. Suffitur eadem cum aceto capitis doloribus; 66 tormina quoque et choleram calida infusa clysteribus sedat. Difficilius perfrigescunt marina calefacta. Mammas sororiantis, praecordia maciemque corporis piscinae maris corrigunt, aurium gravitatem, capitis dolores cum aceto ferventium vapor. Robiginem ferro marinae celerrime exterunt, pecorum quoque scabiem sanant lanasque emolliunt.

34. Nec ignoro haec mediterraneis supervacua videri posse; 67 verum et hoc cura providit inventa ratione qua sibi quisque aquam maris faceret. Illud in ea ratione mirum, si plus quam

αβγ. vetustate, R2. ut vetusta, VR'. ex vetustate, Td. deponente, V d.
decoctam, R2d. decocta, V. coctam, R1. ex alto, R2d. Omitt. VR'.
nullaque, V d. ullaque, R'. nulloque, R2.
ex aqua, VRTd. ex qua,'
aquae, K. aqua, Br. mittent, V Rd.

[ocr errors]

----

0.

§ 65. puram, VRTd. parum, ß. ut vomitiones, K. tumori, R. tumore, V. tumores, d. — pernionum, R2d. pernione, R'. pernionem, V. tia, VR. et liventia, dẞy. reducit eadem, Rd. eruducit aeadem, V. VRd. Quin et ad ictus, R. Quinta dictus, V d. Barbar. pthiadeos, R. pthiadeos, V d. respersis, V d. respersos, lidam, V.

salutaria, V.

ut livencolores, ptyade,

R.

ca

§ 66. Sufficitur, R'. eadem, VR. autem eadem, Td. cholera, R2.

calefacta, Ꮎ .

calefacta,

VR (codd. Gel.) sorientes, d. rigen

choleras, VR'T. cholera////, d. calida", d. calidam, V.
infusa", d. sedat, d. sedant, R2. dant, VR'.
calefacti, dẞr. sororiantes, codd. Gel. sororientes, VR.
gravitates, T. doloribus, V. exierunt, V.

tes, K.

§ 67. supervacua, ØVRTd. supervacanea, ß. — facere, V. in ea, R 2. ea, R1d. ae, V.

sextarius salis in quattuor aquae sextarios mergatur, vinci aquam salemque non liquari. Cetero sextarius salis cum quattuor aquae sextariis salsissimi maris vim et naturam inplet; moderatissimum autem putant supra dictam aquae mensuram octonis salis temperari, quoniam ista et nervos excalefaciat et corpus non exasperet.

35. Inveteratur et quod vocant thalassomeli aequis portio- 68 nibus maris, mellis, imbris; ex alto et ad hunc usum advehunt fictilique vaso et picato condunt. Prodest ad purgationes maxume sine stomachi vexatione et sapore grato et odore.

36. Hydromeli quoque ex imbre puro cum melle tempe- 69 rabatur quondam, quod daretur adpetentibus vini aegris veluti innocentiore potu, damnatum iam multis annis iisdem vitiis quibus vinum nec iisdem utilitatibus.

37. Quia saepe navigantes defectu aquae dulcis laborant, 70 haec quoque subsidia demonstrabimus. Expansa circa navem vellera madescunt accepto halitu maris, quibus dulcis umor exprimitur; item demissae reticulis in mare concavae e cera pilae vel vasa inania opturata dulcem intra se colligunt umorem; nam in terra marina aqua argilla percolata dulcescit. Luxata corpora et hominum et quadripedum natando in 71 cuius libeat generis aqua facillime in artus redeunt. Est et in metu peregrinantium ut temptent valetudinem aquae igno

sextarius, R2d. sextariu, VR'. sextarium, 0. in, @VRTd. cum, ß. aquae sextarios, V. sextarios aquae, RTd. aquae sextariis, ß. — unti, R'.

no, Ri loquari, VR'. sextarios, VR. sextaris, Rd. sextarios, V.

-

vim, R2. umquam, VR'd. vimque, Pint. octonis, V d. octonis cyathis, Rẞy.
ista, V Rd. ita, Br. excalefaciat, VRd. calefaciat, B.
§ 68. et quod vocant, ✪VRd. et quod vocatur, T.
v. Dioscor. 5, 20. thalastihaeli, R'. equi, d.
ad, VR d. ad, R'. vaso, . vase, VRdßy.

R2. odore, V d. Om. R'.

§ 69. temperabitur, V. potam, V.

velut, d.

-

exasperat, VR1. quod vocatur, ß. Ceterum imbribus, VR1.

et

grato, om. R'. et odore,

[ocr errors]

quodam, VRd. vini, VRTd. vinum, f. nec iisdem, d. necisdem, R2. necdem, VR'. § 70. Et quia, K. demonstravimus, V R. navem, VR. navim, der. Recipienda fuit illa forma, ut quae alibi apud Plinium cum aliis codd., tum Bambergensi confirmetur (v. 32, 3. 4.), ita ut iam etiam 8, 66. ex dß navem reponere malim. alitu, V. dulcis umor, V Rd. humor dulcis, ßy. item, R2d. idem, R'. id est, V. mare, VRTKd. mari, ß. e cera, d. et cera, VR1. cera, R 2. inter marina, V. in terra argilla marina aqua percolata, K. percollata, V.

§ 71. Luxata, R (ex corr.) Td. Lacta, 8. et, VRTd. hominum corpora et, B. membra, K. libet, B. perigrinantium, V.

lacta, V.

a balineis, r.

[ocr errors]

corpora et hominum cuius libeat, VRd. cuiussusceptam, R1.

[ocr errors]

tae; hoc cavent e balineis egressi statim frigidam suspectam hauriendo.

38. Muscus qui in aqua fuerit podagris inlitus prodest, 72 idem oleo admixto talorum dolori tumorique. Spuma aquae adfrictu verrucas tollit; nec non harena litorum maris, praecipue tenuis et sole candens, in medicina est siccandis corporibus coopertis hydropicorum aut rheumatismos sentientium. Et hactenus de aquis; nunc de aquatilibus; ordiemur autem ut in reliquis a principalibus eorum quae sunt sal ac spongea.

VII. 39. Sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque pluri- 73 bus modis, sed causa gemina, coacto umore vel siccato. Siccatur in lacu Tarentino aestivis solibus totumque stagnum in salem abit, modicum alioqui, altitudine genua non excedens; item in Sicilia in lacu qui Cocanicus vocatur et alio iuxta Gelam. Horum extremitates tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, ubi largius coquitur et usque ad medium lacum. Aliud etiam in eo mirabile, quod tantun- 74 dem nocte subvenit quantum die auferas. Omnis e stagnis sal minutus atque non glaeba est. Aliud genus ex aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis litoribus ac scopulis relicta; hic omnis sole densatur et est acrior qui in scopulis invenitur. Sunt etiamnum naturales differentiae tres.

tumorque, V.

§ 72. idem, VR2 d. ideo, R'. item, Br. adfrictu, VRKd. adfricta, B. et, Rd. sed, v. solibus, B. Ceterum v. Dioscor. 5, 166. ac, VR'. ci, R2. et, dẞy.

§ 73. coacta, V.

vel, VRTd. aut, Br.

[ocr errors]

urdiemur, V.

siccam, VR'.

aquae marinae, K. sole, VRTd. salsa, V Rd.

sale, VR.

abit, d. habet, VR1. id, R2. in Sicilia, d. non excedens in Sicilia, R. non excedens in Siciliam, V. Utrumque verbum male ex superioribus repetitum. Cocanius, R'. sicuti, R. largius, R2d. largio, V. largior, R1. quitur, V. lacum, omitt. VR'.

[ocr errors]

quo

§ 74. eo, R2d. quo, VR1. quod, om. R1. nocte, VRTd. noctu, B. e stagnis, ita nos scripsimus. est alnis, VR'd. est omnis, R2. est talis, By. Ad emendationem nostram cum ipsi codd. ducant, ea commendatur etiam, quod ea admissa verbum est in vulgata scriptura prorsus intolerabiliter bis positum nunc semel modo apparet. Praeterea cum vi aliqua Plinius salem e stagnis petitum commemorat, quia statim ad marinum transgreditur. polis, V. haec, K. sole, Pontedera antiquitt. Gr. et Lat. p. 613. ex Isidor. origg. XVI. 2, 3. spuma in extremis littoribus vel scopulis derelicta et sole decocta. Eandem lectionem in suo exemplo invenit Vincent. Bellov. spec. nat. 6, 83., ubi legitur,,relicta. Solis calore densatur." rore, VRdßr.

[merged small][ocr errors]

SCO

quae, K.

« ForrigeFortsæt »