Billeder på siden
PDF
ePub

158 NATURALIS HISTOR. LIB. XXV. CAP. XIII. SECT. 109. 110.

at eadem sicca concisa sternumentum est. Nostri herbarii 174 strumum eam vocant, quoniam medetur strumis et panis parte in fumo suspensa, creduntque ea rursus sata rebellare quae curata fuerint vitia, quo scelere et plantagine utuntur. Oris ulcera intus sucus plantaginis emendat et folia radicesque conmanducatae, vel si rheumatismo laboret os, ulcera faetoremque quinquefolium, ulcera psyllium.

110. Composita quoque contra faetores, vel maxume pu- 175 dendum vitium, trademus. Ergo folia myrti et lentisci pari pondere, gallae Syriacae dimidium pondus simul terere et vino vetusto sparsa mandere matutino ex usu est vel hederae bacas cum casia et murra pari pondere ex vino. Naribus utilissimum est dracontii semen contritum ex melle, etiamsi carcinomata in his sint; suggillata hysopo emendantur; stigmata in facie mandragoras inlinitus delet.

at eadem, ita nos scripsimus. ad eadem, R. eadem, Vadẞy. sternumentum, OV1R. sternutamentum, Vadẞr. ciet, K1. facit, K2.

§ 174. strumum eam, VRTd. strumeam, a By. parte, VRad. postea, K. curata fuerint, K. curaverint, VRadßɣ. et in plantagine, Dalec. commanducatę, d. commanducate, VR. commanducata, aßy. laboret, a. habet, VRd. psyllum, a. pusillum, V Rd.

§ 175. contra fetores, VRTad. ad foetorem, Br. tium, VRd. vitium, ad. vitulum, V R.

ex usu,

opus, r. optimum, ß. cassia, V d. murra, V. myrrha,

pudendum, a. puden-
VRTd. et usus, a.
Radẞy.

sint, a.

sit, V Rd. suggillata, Dioscor. 3, 27. stagmata, R. in, R. Omitt. Vad. mandragoras inlinitus, VR. mandragora illinitus, 0. mandragoras illitus, Tady. mandragora illita, B.

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXVI.

CAP. I. SECT. 1. Sensit facies hominum novos omnique § 1 aevo priore incognitos non Italiae modo verum etiam universae prope Europae morbos, tunc quoque non tota Italia nec per Illyricum Galliasve aut Hispanias magno opere vagatos aut alibi quam Romae circaque, sine dolore quidem illos ac sine pernicie vitae sed tanta foeditate ut quaecumque mors praeferenda esset.

2. Gravissimum ex his lichenas appellavere Graeco no- 2 mine, Latine, quoniam a mento fere oriebatur, ioculari primum lascivia, ut est procax multorum natura in alienis miseriis, mox et usurpato vocabulo mentagram occupantem multis et intus totos utique voltus, oculis tantum inmunibus, descendentem vero et in colla pectusque ac manus foedo cutis furfure.

Ad hunc librum toti sunt excussi VR (§ 1-132.) a (in quo exciderunt § 64-84.) d.

§ 1. Sensit, VRad. Sensit et, Br. @VRTad. nec tota, B. nec, VRd. ne, a.

[blocks in formation]

novos, V. et novos, Rad. non tota, magno opere, V. magnopere, petenda, d.

tante, a1.

§ 2. ex his, VRd. ex in, a. Latini, V2. natura multorum, Br. — aliena, R1. alienas, R2.

multorum natura, VRad. miseris, a. usurpate, R'.

et

totos,

occupantem, Td. occupante, VRa. multis, VR Tad. in multis, By. intus, V1R Td. et intuitus, V2R ar. Nihil horum habent Br. ORTad. totus, V. totosque, r. immunibus, V Rd. manibus, a. descendente, a.

3. Non fuerat haec lues apud maiores patresque nostros 3 et primum Tiberi Claudi Caesaris principatu medio inrepsit in Italiam, quodam Perusino equite Romano quaestorio scriba, cum in Asia adparuisset, inde contagionem eius inportante; nec sensere id malum feminae aut servitia plebesque humilis aut media, sed proceres veloci transitu osculi maxume, foediore multorum qui perpeti medicinam toleraverant cicatrice quam morbo; causticis namque curabatur, ni usque ad ossa corpus exustum esset, rebellante taedio, adveneruntque ex Aegypto genetrice talium vitiorum medici hanc solam operam adferentes magna sua praeda. Siquidem certum est Ma- 4 nilium Cornutum e praetoriis, legatum Aquitanicae provinciae, нs. cc elocasse in eo morbo curandum sese; acciditque saepius ut nova contra genera morborum gregatim sentirentur. Quo mirabilius quid potest reperiri aliqua gigni repente vitia terrarum in parte certa membrisque hominum certis vel aetatibus aut etiam fortunis, tamquam malo eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis, haec proceres sentire, illa pauperes?

4. L. Paulo Q. Marcio censoribus primum in Italiam car- 5 bunculum venisse annalibus notatum est, peculiare Narbonensis provinciae malum, quo duo consulares obiere condentibus haec nobis eodem anno, Iulius Rufus et Q. Lecanius Bassus, ille medicorum inscitia sectus, hic vero pollici laevae

§ 3. Tiberii, d. titi, a. ti, VR. Tiberii Titi, Ambr. I. Perusino, Vad. Persino, R (codd. Rezz.) B. equiti, VRa. in, om. d. aperuisset, V d. et inde, d. inportantem, V. humili, a. ni usque, Rad (codd. Gel.) piusque, V1. priusque, V2. ad, Td. in, VR (in rasura) a (codd. Gel.) By. se bellante, d. operam, R (ad marg. al. operā) a. orem, Td. morem, V R.

opem, Pint.

notatum,

§ 4. e, VRTd. et, a. ex, ß. HS. CC, Hard. sestertiis ducentis, Budae. de asse p. 247. sese, R'd. esse, R2a. //se, V. contra, VR2ad. Omitt. R'T. morborum; post h. v. repetit curandum sese acciditque saepius R, acciditque saepius V. repperiri, Va. certa, Ra. creta, d. cretam, V. furtinis, V. mala eligant, r. crassari, V'd. adulteris, a. § 5. Paulo, Ra. Paullo, Vdẞr. Martio, V. Italia, VRa. OVRTd. constitutum, a. conscriptum, Br. — obire, a. anno, Rad. manne, V. et Q., Ra. atque, Vd. De hoc viro v. Ryck. ad Tacit. annal. 15, 33. illesi, a. inscitia, R ad margin. inscitiam, a. inscientia, VRdy. secutus, V2a. pollici, VR Tadr. pollice, B. leve, a. evulso, Rd. evulsu, V. evulsa, ar. divulso, K. impulsa, Dalec. parvo, VR Tad. parvo vulnere, By. - possit, Va.

§ 6. ocultissimis, V.

duricia, V.

vari, Pint. varii, VR1Td. variis,

manus evolso acu ab semetipso tam parvo ut vix cerni posset. Nascitur in occultissimis corporum partibus et plerumque sub 6 lingua, duritia rubens vari modo sed capite nigricans, alias livida, corpus intendens neque intumescens, sine dolore, sine pruritu, sine alio quam somni indicio, quo gravatos in triduo aufert, aliquando et horrorem adferens circaque pusulas parvas, rarius febrem, stomachum faucisque cum invasit ocissime exanimans.

5. Diximus elephantiasim ante Pompei Magni aetatem non 7 accidisse in Italia, et ipsam a facie saepius incipientem, in nare prima veluti lenticula mox inarescente per totum corpus, maculosa, variis coloribus et inaequali cute, alibi crassa, alibi tenui, dura alibi ceu scabie aspera, ad postremum vero nigrescente et ad ossa carnis adprimente, intumescentibus digitis in pedibus manibusque. Aegypti peculiare hoc malum 8 et cum in reges incidisset populis funebre; quippe in balineis solia temperabantur humano sanguine ad medicinam eam. Et hic quidem morbus celeriter in Italia restinctus est sicut et ille quem gemursam appellavere prisci inter digitos pedum nascentem, etiam nomine oblitterato.

6. Id ipsum mirabile alios desinere in nobis, alios durare 9 sicuti colum. Tiberi Caesaris principatu inrepsit id malum nec quisquam id prior inperatore ipso sensit magna civitatis ambage, cum in edicto eius excusantis valetudinem legeret

R2a. varicis, codd. Gel. ß. capite nigricans, VRd. capite nigrans, a. nigricans capite, Br. alia, VR1. in livida, a. corpus intendens; pro his vv. habent in corpus intendens VRa, in corpus tendens, d. aut varicis modo nigricans capite, sed et alias lividum corpus intendens neque valde intum., Dalec. ex r. Multa transponit et mutat Pint. alio quam, Rad. aliquam, V. qua, V. gravatos in, V R. gravato sint, d. gravato in, a. orrorem, V. auferens, a. faucesque, V Rd. paucisque, R (ad marg.) a. cum, d. Omitt. V Ra. invassit, V. exanimans, Rd. examinans, V. exinani, a.

-

§ 7. Diximus 20, 144. elefantiasim, VRad. elephantiasin, Br. оссіdisse, a. Italia, R. primum, K. inarescente, VRTady. invalescente, B. invalescentem, K. dura alibi, VRTad. dura, B. ceu, VRad. seu, ß. et ad, R2ad. ad, V-R'.

§ 8. in reges, VR2d. reges, R'. in greges, a. folia, B. temperabuntur, a. humani, V. restrictus, 0.

-

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

solia, VRad,

restinctus, Va d.

rest//ictus, R. Vd. na

est, omitt. VR1. gemursam, Ra. gemursa, scenti, VRad. oblitera, R1.

§ 9. alias durare, V.

Tiberii, Vd. Pti, R. pti, a. prior, aß. ambige, R. cum in, Td. cum, VRaßy. valitudinem, R'. legeret, VRad. legeretur, ẞy.

PLIN. IV.

[ocr errors]

id prior, VRTd. excusantes, a.

11

nomen incognitum. Quid hoc esse dicamus aut quas deorum iras? Parum erant enim homini certa morborum genera, cum supra ccc essent, nisi etiam nova timerentur? Neque ipsi autem homines pauciora sibi opera sua negotia inportant. Haec apud priscos erant quae memoramus remedia, medi- 10 cinam ipsa quodammodo rerum natura faciente, et diu fuere. II. Hippocratis certe qui primus medendi praecepta clarissime condidit referta herbarum mentione invenimus volumina, nec minus Diocli Carystii qui secundus aetate famaque exstitit, item Praxagorae et Chrysippi ac deinde Erasistrati Coi; Herophilo quidem quamquam subtilioris sectae condi- 11 tori ante omnis celebrante etiamtum rationem eam, paulatim usu efficacissimo rerum omnium magistro, peculiariter utique medicinae, ad verba garrulitatemque descendente; sedere namque in scholis auditioni operatos gratius erat quam ire per solitudines et quaerere herbas alias aliis diebus anni. III. 7. Durabat tamen antiquitas firma magnasque con- 12 fessae rei vindicabat reliquias, donec Asclepiades aetate Magni Pompei orandi magister nec satis in arte ea quaestuosus, ut

Qui, VR'.

a

iras. Parum, VRd. inasperum, a. minas. Parum, r. erant enim, VRd. enim erant, aßɣ. — certam, V. — autem, V Rd (codd. Gel.) ãt, a. opere suo, r.

§ 10. memoramus, a (s in rasura). remedia, d. et media, V R. media, a (m in rasura). medicina, V Rad. ipso quonam modo, V. ferta, R'. Diocli, VRapy. Diodi, d. Dioclis, By. Carysti, a. ciaristi, VR. famaque, V Rd. namque, R (ad marg.) a. Praxagora, a. ac, VR (ex corr.) a. c, d. Erasistrati Coi, ita nos scripsimus. Erasistratico, VRTd. crassistratico, a. Erasistrati, ßy. Erasistrati Cei, Pint. coll. Strabon. X. 5, 6. p. 486. At Plinius eosdem cum Stephano Byz. s. v. Kus fontes est secutus: Outw yàp ἐχρημάτιζον Ιπποκράτης καὶ Ερασίστρατος ιατροί, sc. Κῶοι.

§ 11. celebrante etiamtum, ita nos scripsimus. celebratum, a. celebratam, VRdẞy. De ratione emendationis nostrae v. quae infra ad v. descendente diximus. rationis, R. descendente, hanc scripturam ex revocavimus eaque in V a m. pr. fuisse videtur. descendentem, Td. defendente, Vr. defendentem, a. defendente, R. Vulgata (7) huius loci scriptura tam iusta verborum iunctura quam ipso sensu caret. Quid enim est Herophilo celebratam rationem eam ad verba garrulitatemque defendente? Tum ineptissime defendente ab subiecto suo Herophilo per parenthesim separatur, quae potius arctissime cum verbis seqq. sedere namque cohaeret; et quomodo quis credat Plinium de Herophilo, quem laudaturus erat, dicturum fuisse eum defendisse celebratam illam rationem usque ad garrulitatem, etiamsi largiri velimus ad ita dici posse. Plinius potius dicit Herophilum, quamquam subtilioris sectae conditorem, tamen rationem Hippocratis eiusque discipulorum ante omnes celebravisse, paulatim usum (T nepíav) ad verba garrulitatemque descendisse, semper tamen (§ 12.) antiquitatem firmam duravisse, donec Asclepiades totam medicinam mutaverit. Hinc celebrante etiamtum scribendum fuit, quod, uti in locis similibus

« ForrigeFortsæt »