Billeder på siden
PDF
ePub

116. Philanthropon herbam Graeci appellant nasute, quon- 176 iam vestibus adhaerescat; ex hac corona inposita capitis dolores sedat. Nam quae canaria appellatur lappa cum plantagine et millefolio trita ex vino carcinomata sanat ternis diebus soluta; medetur et subus effossa sine ferro addita in conluviem poturis vel ex lacte ac vino. Quidam adiciunt effodientem dicere oportere: haec est herba argemon quam Minerva reperit subus remedium, quae de illa gustaverint.

117. Tordylon alii semen silis esse dixerunt, alii herbam 177 per se, quam et syreon vocaverunt, neque aliud de ea proditum invenio quam in montibus nasci, conbustam potu ciere menses et pectoris exscreationes, efficaciore etiamnum radice, suco eius ternis obolis hausto renis sanari, addi radicem eius et in malagmata.

118. Gramen ipsum inter herbas volgatissimum geniculatis 178 serpit internodiis crebroque ab his et ex cacumine novas radices spargit. Folia eius in reliquo orbe in exilitatem fastigantur, in Parnaso tantum hederacea specie densius quam usquam fruticant, flore odorato candidoque. Iumentis herba non alia gratior sive viridis sive in feno siccata, cum detur adspersa aqua, sucumque eius in Parnaso excipi tradunt propter ubertatem; dulcis hic est. In vicem eius in reliqua 179 parte terrarum succedit decoctum ad volnera conglutinanda,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

-

pro

§ 178. ipsum, Vadr. ipsum est, B. De ipso gramine v. Dioscor. 4, 30. Ceterum huic loco nonnulla tribuerunt Servius ad Vergil. Aen. 12, 119. et Mythogr. Vatic. III. 11, 10. p. 234. ed. Bod., quae non insunt. et ex, a. et, VTd. velut ex, Dalec. in ante reliquo om. Dalec. fastigantur, OVTad. fastigiantur, B. hederacii, a. speciae, V. decentius, r. Ceterum v. Dioscor. 4, 32. fruticant, a. fruticanti, V d. fruticat, K. sive pro foeno vel sive in foenum, Dalec. siccata, a. siccatae, V d. Ipsam vocem delet Pint. cum detur, Va. condantur, d. conditur, T. cum datur, Dalec. sucumque, Vd. succum, T. succum quoque, aẞy. dulcis enim hic est, Dalec. hic, om. d'. § 179. conclutinanda, V. praestat tueturque, a (codd. Gel.) tuetur praeinflammationibus, a (codd. Gel.) inflationibus, VTd.

statque, V d.

[ocr errors]

[ocr errors]

prae

quod et ipsa herba tunsa praestat tueturque ab inflammationibus praeligata; adicitur decocto vinum ac mel, ab aliquis et turis, piperis, murrae tertiae portiones rursusque coquitur in aereo vase ad dentium dolores, epiphoras. Radix decocta 180 in vino torminibus medetur et urinae difficultatibus ulceribusque vesicae, calculos frangit; semen vehementius urinam inpellit, alvom vomitionesque sistit, privatim autem draconum morsibus auxiliatur. Sunt qui genicula novem vel unius vel e duabus tribusve herbis ad hunc articulorum numerum involvi lana sucida nigra iubeant ad remedia strumae panorumve; ieiunum esse debere qui colligat, ita ire in domum 181 absentis cui medeatur supervenientique ter dicere ieiuno ieiunum medicamentum dare atque ita adalligare triduoque id facere. Quod e graminum genere septem internodia habet efficacissime capiti contra dolores adalligatur. Quidam propter vesicae cruciatus decoctum ex vino gramen ad dimidias a balineis bibi iubent.

119. Sunt qui et aculeatum gramen vocent trium gene- 182 rum; cum in cacumine aculei sunt plurumum quini, dactylon appellant; hos convolutos naribus inserunt extrahuntque sanguinis ciendi gratia. Altero, quod est aizoo simile, ad paronychia et pterygia unguium et cum caro unguibus increvit utuntur cum axungia, ideo dactylon appellantes, quia digitis

ligata, ita nos scripsimus. placata, V. pacata, Td. plagas, a (codd. Gel.) By. Quae scriptura cum interpolationem manifesto prae se ferat, ex optimorum librorum scriptura conieci id, quod huic loco unice aptum videbatur; praeligare etiam alibi de vulneribus dicitur, uti 28, 63. 64. adicitur decocto, a. dicitur decocto, d. dicitur decoctu, V. decocto adiicitur, Br. ac, Va. et, d. aliquis, Vad. aliquibus, Br. piperis, a d. et piperis, Vẞr. murra et, V. myrraeque, aßy. tertias, d. epiphoras, Vad. et epiphoras, Br.

quuntur, d.

§ 180. ulceribusque, ✪Vd. ulceribus, aß. norum vel, V. ranorum vel, d.

myrre, d.

coquitur, V. cogitur, a. CO

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

§ 181. esse debere, Vad. debere esse, Br. ita ire; pro his vv. habet ita

α

lia a, si aliae V, filie d. Plin. scripsisse videtur statim abire; statim sc. post collectum gramen. a balineis, V (codd. Gel.) a balneis, ad. balneis, B.

.d

§ 182. et, ad. ei, V. quini dactylon, d (codd. Barbari). quini dactylon, V. quodinactylon, a. primum cui in cacumine aculei sunt quini; dactylos appellant, Dalec. quod, ad. quo, V. aizoo, Vd. azio, a. aeizoo, B. paronicia, d. porontia, a1. poronscia, a 2. inguium, V d. V d. dactylon, a. daceslon, V d.

-

paronyciae, V. ideo, a. ideoque,

medeatur. Tertium genus dactyli sed tenuis nascitur in pa- 183 rietinis aut tegulis. Huic caustica vis est; sistit ulcera quae serpunt. Gramen capiti circumdatum sanguinis e naribus fluctiones sistit; camelos necare traditur in Babylonis regione id quod iuxta vias nascitur.

120. Nec feno Graeco minor auctoritas, quod telin vocant, 184 alii carphos, aliqui buceras, alii aegoceras, quoniam corniculis semen est simile, nos siliciam; quomodo sereretur docuimus suo loco. Vis eius siccare, mollire, dissolvere; sucus decocti feminarum pluribus malis subvenit, sive duritia sive tumor sive contractio sit volvae; foventur, insidunt, infusum quoque prodest. Furfures in facie extenuat, spleni addito 185 nitro decoctum et inpositum medetur, item ex aceto; sic et iocineri decoctum. Diocles difficile parientibus semen eius dedit acetabuli mensura tritum in novem cyathis sapae ut tertias partis biberent, dein calida lavarentur, et in balineo sudantibus dimidium ex relicto iterum dedit, mox a balineo relicum pro summo auxilio; farinam feni Graeci cum hordeo 186 aut lini semine decoctam aqua mulsa contra volvae cruciatus obiecit, item inposuitque imo ventri; lepras, lentigines sulphuris pari portione mixta farinae curavit, nitro ante praeparata cute, saepius die inlinens perunguique prohibens. Theodorus feno miscuit quartam partem purgati nasturti acer

[ocr errors]

§ 183. sed, V d. sed et, a.

e naribus, om. a.

§ 184. carphos, V d. alii aegoceras, om. a.

aut, ad. at, V. caustica, ad. ea ustica, V. Cammelo, V.

carpos, a. careum, Pontedera antiq. Lat. et Gr. p. 594. carniculis, V d1. siliciam, Barbar. T. silictam, Va. silicta, d. salicam, ß. quomodo, VTadpç. quod quomodo, B. docuimus suo loco, Vady. suo loco docuimus, Br. 18, 140. coll. Dioscor. 2, 124. subvenire, V. contractio sit, a. contractiove sit, V. contractiones sint, d. et insident, K.

[ocr errors]

-

§ 185. extenuat, Va. emendat, Td. iocineris, a. ut, ita nos scripsimus. aut, Vad. ut cum, codd. Gel. Br. biberent, VTd. biberint, a (codd. Gel.) βγ. dein, V. deinde, Td. de, a. Omitt. codd. Gel. ẞy. calida, (codd. Gel.) callide, VTad. balineo, . ballineo, V. balneo, ad (codd. Gel.) ẞy. suadentibus, V. a balineo, . in balineo, V. in balneo, Tad. a balneo, codd. Gel. Br.

ve

§ 186. foeni, ad. faeni, V. Huic voci subiiciunt Graeci Br, quod omittunt Vad. seminis, V d. obiecit, VTd. subiecit, aẞy. item, VTad. itemque, r. imposuitque, Td. inposuitq:, V. imposuit, aßr. Recepi codicum optimorum scripturam, particulam item ex litteris it im ortam arbitratus. immo, V d. portione mixta, a. portionem extra, V. portione extra, d. farinae, Vad. farina, Br. ·ante, ad. autem, V. prohibens, Tar. prohibent,

-

rimo aceto ad lepras. Damion semen feni acetabuli dimidii 187 mensura cum sapae et aquae novem cyathis ad menses ciendos dedit potu, nec dubitatur quin decoctum eius utilissimum sit volvis interaneisque exulceratis sicuti semen articulis atque praecordiis. Si vero cum malva decoquatur, postea addito mulso potum ante cetera volvis interaneisque laudatur, quippe cum vapor quoque decocti plurumum prosit, alarumque etiam graveolentiam decoctum feni semen emendat. Farina porrigines capitis furfuresque cum vino et nitro ce- 188 leriter tollit, in hydromelite autem decocta addita axungia genitalibus medetur, item pano, parotidi, podagrae, chiragrae, articulis carnibusque quae recedunt ab ossibus, aceto vero subacta luxatis; inlinitur et lieni decocta in aceto et melle tantum, carcinomata subacta ex vino purgat, mox addito melle persanat. Sumitur et sorbitio e farina ad pectus exulceratum longamque tussim; diu decoquitur, donec amaritudo desinat, postea mel additur. Nunc ipsa claritas herbarum dicetur.

purgato, V.

[ocr errors]

Vd. praecipiens, B. feno, VTad. foeno Graeco, B. nasturci, V. ad lepras, Vd. lepras, a. § 187. Damion, codd. indicis libri 1. Timon, OVTad. Damon, Hard. 7. semen feni, VTad. feni Graeci semen, B. dimidii, VTad. dimidia, B. ad menses, V. ad meses, d. meses, a. potu, Va. potui, Od. interraneisque, V uti statim infra. atque praecordiis, Va. praecordüsque, B. potum, ita nos scripsimus. potus, Vadẞr. Masculino generi nullus prorsus est locus, cum non nisi de feno vel de eius semine sermo esse possit. De substantivo potus, quod sane alibi legitur, uti § 28., hoc loco vix cogites. laudatur quoque, om. a. quippe cum - prosit; haec vv. parenthetice sunt sumenda, ita ut unice ad superiora referantur. Flagitat hoc cum conformatio totius loci, quia verba alarumque emendat non amplius de interaneis valent, tum ratio modorum laudatur et emendat, quibus coniunctivus prosit per parenthesin est interiectus. feni semen emendat, ita nos scripsimus ex vestigiis codicum et scriptura inter se comparatis. faenis emendat, V. feni semen dat, a. foeni emendat, Tdr. foeni Graeci semen emendat, B. § 188. hydromelita, V. diagrae, a, quae, d. Omitt. Va.

e farina, ad. et farina, V. exulceratam, V. ipsa claritas herbarum, v. § 138.

-

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXV.

CAP. I. SECT. 1. Ipsa quae nunc dicetur herbarum cla- § 1 ritas, medicinae tantum gignente eas tellure, in admirationem

Ad hunc librum toti sunt excussi VR (rursus incipiens a § 30.) ad; in V Rd exciderunt §§ 38-41. Paucis huius libri paragraphis (12. 13. 14. 19. 20. 21. 22. 23. 30. 31. 32.) usus sum lectionibus codicis Sessoriani, de quo h. 1. accuratius agam, non quod magnum ex eo lucrum tulerim, sed ut quid de illo libro, qui magnas sui exspectationes excitaverat, sit statuendum exponam. Romae scilicet in bibliotheca Sessoriana coenobii Sta Croce in Gerusalemme asservatur codex saeculi, uti Angelus Maius spicil. Rom. V. p. 239. testatur, sexti varia scripta patristica continens, unde Ambrosii orationes aliquot ineditas Leonardo de' Corrieri, praefectus tum temporis illius bibliothecae, anno 1834. edidit. Hic codex, id quod vir ille doctus animadvertit, ex palimpsestorum numero aliquot fragmenta naturalis historiae Plinii continet, de quo invento primum retulerunt Blum. in itinere Italico III. p. 154., Ian. obss. crit. in Plinii natur. hist. p. 10. et Preller. in diurnis antiquariis 1847. no. 26. p. 205. Iam cum alio alioque tempore hoc inventum in usum meum vertere conatus quidem nihil tamen profecissem, unde factum est, ut in praefatione voluminis primi nihil de illis fragmentis ut de quibusdam aliis rebus afferrem, de iis tantum loquens, de quibus certi aliquid atque explorati in medium proferre possem, nuper demum idque iustissimo tempore voti mei compos sum factus. Ac primum quidem Henricus Keil., vir litteratissimus, ultro mecum summa sum comitate non solum accuratiora de illo codice communicavit, verum etiam quae ipse brevissimum modo tempus in illo coenobio commoratus legere potuisset benevolentissime mihi permisit. Paulo post vero Bethmann. in Monatsberichten der Königl. Preussischen Akademie der Wissenschaften in Berlin 1853. p. 684-698. de illo codice accuratissime ab ipso explorato tam plene quam docte retulit et praeter exemplum ipsius scripturae omnia illarum paragraphorum verba, quae etiamnum legi possunt, summa cum fide edidit.,,Horum foliorum etsi ea antiquitas est, quam nullum omnium quotquot exstant Plinii codicum aequare certum sit, paucas intra lineas tanta menda prae se ferunt, ut negligentissimum librarium fuisse cognoscamus." C. FR. HERM. in vindiciis Iuvenalianis Gottingae a. 1854. editis p. 5.

§ 1. gignente, ad (codd. Gel.) gygnetae, V.

admiratione, d.

quoque,

« ForrigeFortsæt »