Quinti Horatii Flacci opera

Forsideomslag
J. Murray, 1849 - 490 sider
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.
 

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 161 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Side 440 - Discunt in partes centum diducere. Dicat Filius Albini, Si de quincunce remota est Uncia, quid superat ? Poteras dixisse. Triens. Eu ! Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit ? Semis.
Side 426 - Ego cur, adquirere pauca 55 si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni sermonem patrium ditaverit et nova rerum nomina protulerit? Licuit semperque licebit signatum praesente nota producere nomen.
Side 444 - Natura fieret laudabile carmen an arte Quaesitum est : ego nee Studium sine divite vena Nee rude quid possit video ingenium ; alterius sic 410 Altera poscit opem res et conjurat amice.
Side 188 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Side 187 - VII. Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae ; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 ducere nuda choros, immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem, frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul 10 pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
Side 22 - Catullan quote and several other echoes. integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nee venenatis gravida sagittis, Fusee, pharetra, sive per Syrtes iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes.
Side 433 - Multa senem circumveniunt incommoda ; vel quod Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti ; Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum.
Side 406 - Doluere cruento 150 dente lacessiti, fuit intactis quoque cura condicione super communi ; quin etiam lex poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam describi: vertere modum, formidine fustis ad bene dicendum delectandumque redacti.

Bibliografiske oplysninger