Billeder på siden
PDF
ePub

Eclogis ordinandis hanc rationem secutus videtur, ut, servato quantum fieri posset temporis ordine, amoebaeis*)_carminibus (I, III, V, VII, IX) interponeret non amoebaea (II, IV, VI, VIII), quod iam Wagner. (ad Spohnii Prolegg. p. 49.) intellexit, qui carmen VIII. specie magis, quam re, amoebaeum esse memorat, nonum autem carmen ideo proxime ante decimum et ultimum positum censet, quod ob commemorata alia quaedam carmina bucolica (cf. v. 23-29. et 39-50.), quae ab hac collectione exclusa sint, locus in ipso prope exitu operis ei maxime conveniret. **)

*) Cf. nota Argumento Eclogae III. adiecta.

Praeterea cf. quae de huius Eclogae argumento et personis in ea prodeuntibus disputavit Niederstein. in Quaest. Verg. (Progr. Emmeric. 1847.) p. 2 sqq. De strophica autem, quae sumitur, huius et sequentium Eclogarum omnium ratione vide quae Gebauer de poët. Graec. bucol. imprimis Theocr. carmm. in Eclogis a Verg. expressis I. p. 117 sqq. (et de prima quidem p. 133., de II. p. 120., de III. p. 131., de IV. p. 117., de V. p. 125., de VI. p. 118., de VII. p. 132., de VIII. p. 124., de IX. p. 130., de X. p. 121.) contra Ribbeckium (Annal. phil. et paed. LXXV. p. 65. sqq.) potissimum docte disputavit. Nos hanc strophicam rationem non nisi in Ecl. VIII., ubi clarissime sub oculos cadit, accuratius indicavimus. De ceteris, si forte sextam exceperis, iudicium plus minusve incertum est et lubricum.

MELIBOEUS. TITYRUS.

MELIBOEUS.

Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena:

1. patulae, late patentis ideoque umbrosum tegmen praebentis. Sic Cic. de Or. 1, 7, 28. platanus, quae ad opacandum locum patulis est diffusa ramis. Cf. etiam Ovid. Met. VII, 622. patulis rarissima_ramis quercus. ibid. I, 106. quae deciderant patula Iovis arbore glandes. Eleg. ad Messal. 17. viridi patulae sub tegmine quercus (quos locos de quercu agentes accuratius respondere Theocriti XII, 8. oxiεon yw, quam Vergilii fagum, docet Gebauer Progr. Quatenus Verg. in epith. imitatus sit Theocritum p. 11.) Ceterum cf. Ecl. II, 3. sub tegmine fagi, ut apud Lucr. II, 662. et Cic. N. D. II. 44, 112. (ex Arateis) sub tegmine caeli. Erant autem prope Mantuam et in agris Vergilii veteres fagi. (Cf. Ecl. II, 3. III, 12. IX, 9.), neque haerendum esset in eo, si hodie post XVIII saecula nullae amplius fagi prope Mantuam reperirentur, quod sunt qui temere sumant. (Cf. tamen Coningtonis Exc. p. 113. Nam haud dubie etiam Vergilii aetate non admodum multae fagi in illa regione erant, quare veteres illas in suo agro conspicuas tamquam insigne eius decus aliquoties commemorat poëta. Ceterum hoc totius operis bucolici principium (cf. Argum. huius Ecl. sub finem) respexit poëta ipse, Georgicon libros his verbis finiens: Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi, praeterea autem Calpurn. Ecl. IV, 62. et 163., auctor Eleg. ad Messal. 17. et poëtae Anth. Lat. Burm. I, 147, 2. 178, 131. et II, 197, 1. 2. silvestrem Musam, i. e. carmen pastoricium, ut Ecl. III, 84. rustica et Ecl. VI, 8. agrestis Musa. (Cf. etiam Lucr. IV, 591. et V, 1397.) silvas enim et saltus Itali aestate greges pascunt et propter umbrarum frigora et ob herbas pecori salubres, quae in montibus saltuosis proveniunt. Cf. Ecl. IV, 2. sqq. VI, 2. et Aen. Prooem. 2. egressus silvis. Musam autem pro carmine positam videmus non solum apud Lucr. IV, 591. Fistula silvestrem ne cesset fundere Musam, ex quo fonte omnis hic versus profluxit, et Calpurn. VIII, 27. Sed quia tu nostrae Musam deposcis avenae, qui Vergilium imitatur, sed etiam apud hunc ipsum Ecl. III, 84. VIII, I. et 5. Hor. Sat. II, 6, 17 et alibi. Quinctil. IX, 4, 86. hunc locum memotum laudans agrestem Musam exhibet. Musam meditaris,

[ocr errors]

Per

Nos patriae fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

TITYRUS.

O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.

5

i. e. carminibus pangendis studes. Meditari enim est Graec. uɛletav, unde ortum videtur. Conf., si tanti est, Wakef. ad Lucr. VI, 111. Aptissime autem dici hoc voc. de pastore, qui solus sub fago iacens non carmína nota canat, sed novos modos excogitet, vere docet Iahn. Cf. etiam Ecl. VI, 8. et Plin. H. N. X, 29, 43. Meditantur aliae (lusciniae) iuniores versusque, quos imitentur, accipiunt cum adnott. ad Ecl. V, 14. Theocr. VII, 51. Eodem sensu utitur verbo ἐκπονεῖν. tenui avena. Fuerunt, qui tenui ad genus carminis bucolici humile et tenue referrent; sed potius ornans est avenae ephitheton ex natura calami petitum, ut in prooemio Aeneidos v. 1. gracilis avena. Eandem sententiam poëta Ecl. VI, 8. ita variavit: Agrestem tenui meditabor arundine Musam. Avena pro fistula pastoricia (quae commemoratur Ecl. III, 22.), ut infra v. 10. calamus, Ecl. VI, 8. arundo, Ecl. II, 36. V, 85. cicuta et Ecl. III, 27. cum contemptu stridens stipula. (Cf. etiam Gebauer de poët. etc. I. p. 14.) Sic Tibull. II, 1, 53. arenti primum est modulatus avena Carmen. id. III, 4, 71. Sed perlucenti cantus meditabar avena, et Martial. VIII, 3, 21. Angusta cantare licet videaris avena. Cf. etiam Calpurn. Ecl. VIII, 27. et epigr. Anth. Lat. Burm. II, 193, 1. Tityrus agresti modulatus carmen avena. Hac fistula autem meditari carmina recte dicitur pastor, qui ea utitur ad prooemia vel etiam ad embolia inter singulas strophas canenda. Cf. de ea Lersch. Ant. Virg. p. 256. et Ladew. Praef. p. 15. 3. patriae, fundi paterni. dulcia linquimus arva. Cf. Halieut. fr. in Wernsd. Poet. L. min. I. p. 180 patriae sola dulcia linquis; dulcia autem i. q. nobis cara et dilecta, quia ibi nati et educati sumus. Cf. adnott. ad Geo. II, 511. 4. Nos patriam fugimus; nam fugere (pεvyεiv) etiam ii dicuntur, qui vel sponte vel iussi in exsilium migrant. Cf. Hor. Od. I, 7, 22. II, 16, 20. Quinct. Inst. VI, 1, 19. et de subst. fuga Cic. de Or. III, 3, 9. Ovid. ex Pont. II, 8, 68. Tac. Ann. III, 24. XIV, 64. Ceterum hac notione per gradationem aliquam repetita egregie depingitur affectus hominis, qui patria excedere coactus cum summo desiderio et dolore patrios agros respicit (cf. etiam infra ad v. 74. adnotata) et propterea bene opponitur pastori, qui lentus in umbra canit puellam amatam. lentus, otiosus, securus. Cf. Aen. XII, 237. Liv. XXII, 14, 7. Ovid. Tr. II, 514. Tibull. IV, 11, 6. Mart. II, 46, 7. et auctor carm. in Anth. Lat. Burm. V, 46, 1. (loci nostri non immemor). Heins. ad Ovid. Her. XIX, 81. Broukh. ad Tib. I, 5, 45. Drakenb. ad Silium XII, 567. Orell. ad Hor. Od. II, 16, 26. 5. Cf. Theocr. III, 6. et IV, 38. zapíɛooα Aμupullis et vid. adnott. ad Ecl. II, 17. Sensus: Saepe in silvis canis Amaryllida, amicam tuam et contubernalem. Nam servis fidelibus sibique caris et acceptis domini coniungebant servas contubernales, quibuscum viverent quasque pro uxoribus haberent. Cf. Varro R. R. I, 17. Colum. I, s, 5. XII, 1, 3. Petron. c. 57. 70. 96. etc. Formosam. Ribbeck. (qui conf. in Proleg. p. 434.) Aspri p. 115, 18. Keil. auctoritate scripsit Formonsam, quod tamen recte reiecerunt Serv. et alii Gramm. Cf. Schneideri Gramm. Lat. I. p. 457. Wagn. Orth. Verg. p. 458. et Schmitz. in Mus. Rhen. XI. p. 301. resonare doces Am. silvas, i. e. facis, ut Echo, quae frequens est in silvis, amicae nomen referat. 6. deus. Tityrus, servus toti familiae in villa domini (Vergilii) praefectus sive villicus, sub cuius persona ipse latet poëta, Romam ivisse fingitur, ut a domino manu mitteretur simulque de agris huic restituendis cum Octaviano ageret (ut etiam Eel. IX. Meliboeus Vergilii heri nomine alia agit.). Patet igitur, per deum ut infra v. 42. per iuvenem) intelligi Octavianum Caesarem, qui Vergilio praedium paternum servaverit vel restituerit, poëtam vero, cum heri et servi personas mire iunxerit et confuderit, etiam hunc deum a domino Tityri (í. e., si altius in rem inquirimus, se ipso) non satis discrevisse. Noli antem cogitare de Octaviano iam publice in deorum numerum relato, in

[ocr errors]

Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.

MELIBOEUS.

Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas

--

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

quo demum post mortem a. u. 767. senatus consulto collocatus est (cf. Tac. Ann. I, 11.), quamquam iam ab anno 725. deus et appellari et coli coeptus atque Pergami et Nicomediae templa sibi extrui passus (ut Spohn. ad v. 43. docet); sed potius de satis noto veterum usu, ex quo vir divinitus de aliquo meritus non solum deus ei nuncupabatur (cf. Hor. Serm. II, 6, 52. Deos quoniam propius contingis, i. e. Octavianum, Maecenatem, Agrippam etc. Cic. p. red. ad Quir. 5, 11. P. Lentulus, parens, deus, salus nostrae vitae, et adnott. ad Ecl. IV, 15., omnino autem Aen. V, 391. Cic. Or. I, 23. in. II, 42. Calpurn. Ecl. I, 46. Avien. descr. 603. et similes loci), verum etiam inter Lares colebatur (cf. Hor. Od. IV, 5, 33 sqq. ibique Iani, Voss. ad h. 1. et quae infra ad v. 43. adnotavimus.) otia, securitatem inter tantas turbas et tumultus bellicos. 7. illius, correpta penultima. Cf. Geo. I, 49. 452. Aen. I, 16. 114. V, 534. VI, 396. XII, 648. 8. tener agnus, saepissime legitur. Cf. Ecl. (I, 21.) III, 103. Calpurn. IV, 102. Stat. Theb. VIII, 577. Sic etiam tener haedus Lucr. VII, 10. Hor. Od. III, 18, 5. Ovid. Met. XIII, 791. Calpurn. VII, 10. (Catull. XVII, 15.) et tener vitulus Hor. Od. IV, 2, 54., quos locos collegit Gebauer Progr. p. 15. nostris ab ovilibus agnus, i. e. ab ovili nostro veniens, ex ovili nostro sumptus. Vide Geo. II, 2. 243. III, 2. 33. Aen. I, 160. 730. III, 647. VII, 647. et similes locos, ubi Praepositio a, ab indicat locum, unde aliquid prodiit, cui aliquid est desumptum. (Cf. praeter alios imprimis Hand. Tursell. I. p. 19.) Sic Tibull. II, 1, 57. a pleno memorabile munus ovili, Dux pecoris hircus. Idem I, 10, 26. sine Praepositione dixit: Hostia erit plena rustica porcus hara. nostris. Sic secundum Voss. et Spohn. villicus loquitur de iis, quorum cura sibi, possessio domino erat, ut Ecl. IX, 2. 12. 30. imbuet, sanguine suo, i. e. victima cadet. Heyn. laudat Theocr. Epigr. I, 5. Βωμὸν δ' αἱμάξει κεραὸς τράγος οὗτος ὁ μαλλός. A pauperrimis porcellus, ab hominibus in re modica constitutis agnus, a locupletioribus vitulus Laribus solebat immolari; ut iam ex agno, pretiosissima, quam posset offerre, hostia, Vergilium de praedii sui mediocritate coniecturam capi voluisse recte suspiceris. Aptissime comparat Voss. Tibulli locum I, 1, 21. Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos: Nunc agna exigui est hostia magna soli. Ceterum Calpurn. Ecl. II, 67. hunc locum sic imitatur: Nec fore grata minus, quam si caper imbuet aras. etiam id. V, 27. tepidos tunc hostia cultros Imbuat. 9. ipsum Burm. male coniungit cum ludere (i. q. ipsum lusum); ad pastorem potius referendum esse, qui gregi opponatur, iam Heyn. vidit. Ludere, Gr. naíšem, quod dicitur de omni re non operosa et gravi, hic est animi causa cantare. Cf. Ecl. VI, 1. Geo. II, 386. IV, 565. Catull. L, 4. Ovid. Trist. II, 491. V, I, 7. Calpurn. Ecl. IV, 20. etc. calamo. Vide supra ad v. 2. adnott. 11. Verba Non equidem invideo hinc repetiit auctor trag. ex centonibus Vergil. conflatae in Burm. Anth. Lat. I, 178, 77. —magis, i. e. potius, immo. Spohn. conferri iubet Stat. Achill. [ita enim pro Theb. legendum] I, 141. sed longum cuncta enumerare, vetorque. Trade magis; cui loco adde Suet. Aug. 31. Sextilem mensem e suo cognomine nuncupavit magis quam Septembrem, quo erat natus. Sensus igitur: Non tam invideo, quam miror tuam sortem. 12. totis--turbatur agris, a militibus veteranis. Minus commode Voss. de turba fugientium accipit, quem iure reprehendit Wagn. Pro turbatur aliquot Codd. praebent turbamur. Sed vulgatam lectionem, iam a Servio defensam, confirmat etiam Quinct. Inst. I, 4, 28. auctoritas. Turbare autem absolute usurpatum pro turbas ciere legitur etiam Aen. VI, 858. Ter. Hec. IV, 4, 12. Eun. IV, 3, 7. Cic. Sull. 20, 57. Varr.

-

agnus.

Cf.

Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda conixa reliquit.

15

ex

R. R. III, 17. Tac. Ann. III, 47. IV, 1. alibi. Ceterum sententiae proprie per nam vel cum connecti debebant, cum sensus sit: miror, te tam tuté et tranquille agere, cum tantae undique in nostris agris turbae et calamitates exortae sint, cum immissi in nostras possessiones coloni agros nostros occupent nosque depellant; vocabulis autem adeo, (quod proprie initio periodi ponendum erat, hic autem poëtarum more postponitur), tantus, talis, is (pro tantus et talis) similibusque (ut Graec. 1ooos, toios), cum explicandi vim habeant, haud raro duae periodi ita coniunguntur, ut nam commode possit omitti. Cf. etiam Geo. I, 449. Aen. V, 404. 802. VII, 447. IX, 132. XI, 548. XII, 831. Catull. III, 15. Plaut. Menaech. prol. 16. Cic. pr. Sext. 16, 38. in Cat. IV, 11, 24. Liv. XXII, 27, 4. et similes locos. En respondet Theocriti vide. Cf. infra v. 71. Eel. V, 65. VI, 69. VIII, 7. cum Ecl. II, 46. III, 50. V, 66. IX, 47., ubi ecce legimus, et Gebauer de poët. etc. I. p. 20. ipse. Non alii modo talia sunt passi, sed ipse ego sum proturbatorum illorum numero. 13. protinus, доóów, vorwärts, fürbass, ut Aen. X, 340. protinus hasta fugit. Cic. Div. I, 24, 49. pergere protinus etc. Ceterum Codd. Med., Rom. et Vat. auctoritatem secuti protinus scripsimus, non protenus, cui antiquiori formae (a Ribb. et Hauptio servatae) Cod. Med. et Vat. numquam, ceteri raro addicunt. (Cf. Wagn. Orth. Verg. p. 466.) Quod enim a Servio ad h. 1., a Capro Orthogr. p. 2243. aliisque Grammaticis statuitur discrimen, ut protenus referatur ad locum, protinus ad tempus, id non iuvant inscriptiones et Codd. antiquissimi. (Cf. tamen Ribbeck. Proleg. p. 442.) aeger imprimis de animi moerore et tristitia intelligendum (ef. adnott. ad Aen. I, 208.), ut Meliboeus afflictus et sollicitus opponatur Tityro tranquillo et laeto, quamquam non nego, de corpore quoque simul cogitari posse, cum animi moeror etiam in corpus vim suam debeat exserere, praesertim ubi accedunt itineris molestiae. Minus tamen recte Heyn. de solo corpore affecto cogitat, vel aeger pro aegre positum censet, quod ut Latinum esse negat Doering. in Progr. Gothae 1824. 4. edito, ita iam propter sequens viz et gradationem, quae insit verbis ago et vix duco, probari non posse, Iahn. docet. Nihilominus Hildebrand. in Iahnii Novis Annall. XXVI. p. 155. Heynii rationem amplecti videtur, ut Meliboeus suam conditionem cum gregis comparet, et quemadmodum unam capellarum vix ducere possit, ita semet ipsum corpus fessum vix trahere posse profiteatur. duco. Ceteras agit, hanc unam, quae paullo ante pullos enixa est, fune ducit, trahit propter lassitudinem. Lachmann. ad Lucr. III, 954. p. 196., haerens in correpta syllaba ago, coni. ago, et iam hanc vix, T., d., quod fortasse verum censent Ribbeck et Gebauer de poët. etc. I. p. 136. Ceterum respexit hunc locum Calpurn. V, 39 sq. 14. corylos. Sic pro vulg. corulos (quod Ribbeck. et Haupt. servarunt) ex Med. auctoritate scribendum. Cf. Wagn. Orthogr. Vergil. p. 484. Ceterum animadverte Particulam namque a poëta mediac sententiae insertam, ut etiam Aen. X, 614. 15. Spem gregis. Ut liberi gentem propagaturi spes parentum, sic haedi, vituli, agni spes gregis. Cf. Geo. III, 473. IV, 162. ah! Wagn. Vol. V., Haupt., Ribbeck. et Coningt. in hac Interiectione ubique aspirationem omiserunt, meliores libros secuti. (Cf. Wagn. Orth. Verg. p. 381. Heins. ad h. 1. et Hand. Tursell. I. p. 211 sqq.) Nos tamen, ne quando ambiguitas oreretur, cum Wagn. in edit. min., Süpflio et Ladew. eam retinuimus. silice in nuda, i. e. non substratis herbis (cf. infra v. 47. et Geo. III, 297.), non minus ad miserationem excitandam facit, quam sequens reliquit, (secum ducere et lacte nutrire non potuit). Silex autem non nisi a poëtis feminino genere usurpatur. Cf. Schneideri Gramm. Lat. II, 1. p. 112. Heins. ad Ovid. Met. IX, 225. et Barth. ad Stat. Silv. IV, 3, 1. Affert hac de causa locum nostrum Quinet. I, 6, 2., ubi vid. Burm., qui etiam ad Ovid. Met. IX, 225. conferendus. conira. Coniti pariendi significatione praeter hunc locum nusquam videtur legi et hiatus modo vitandi causa hic pro eniti positum est. Ceterum ex meliorum Codd. auctoritate alterum in hoc vocabulo omisimus. Cf. etiam Gellius N. A. II, 17. Drakenb. ad Liv. IX, 43, 23. Wagn. Orth.

Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De caelo tactas memini praedicere quercus.

Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

Verg. p. 455. et Ribbeck. Proleg. p. 393. 16. Bene haec de ostento obiecto ad superstitionem talium hominum dici, cum adversi aliquid iis accidat, vere observat Heyn. Pomponius autem ex deperditis Grammaticorum libris narrat, arbores feraces fulmine tactas mali ominis fuisse apud veteres, qui olea fulmine percussa sterilitatem annonae, quercu exsilium praedixerint; quod iam Voss. adnotavit. - malum hoc expulsionem s. fugam ex patria v. 4. commemoratam respicere in promptu est. laeva, stolida, stupida, ut contra dexter i. q. ingeniosus, callidus. Iterantur haec verba si mens non laeva fuisset Aen. II, 54. Cf. etiam Hor. Art. 301. O ego laevus! 17. De caelo tangi pro fulmine tangi haud raro dicitur. Cf. Cic. Div. II, 21, 47. Liv. XXV, 7, 7. XXIX, 14, 3. etc. Idem est apud Plin. H. N. XXXVI, 4, 1. e coelo tangi. De voce caelum per ae scripta cf. Wagn. Orth. Verg. p. 419. et Ribbeck. Proleg. p. 393. praedicere, portendere. Post v. 17. vulgo legitur hic: Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix, qui, a Servio et omnibus fere Codd. omissus, adsutus et adumbratus est ex Ecl. IX, 15. Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, ideoque ab recentioribus editoribus iure meritoque eiectus. Et Spohnius quidem iam propterea repudiandum censet, quod, cum praecessisset praedicere et quercus, statim sequatur praedixit et ilex. Cf. etiam Weichert. de verss. Virg. et Val. Fl. iniuria susp. p. 60. et Kalmus Exerc. crit. in Verg. Ecl. p. 2. 18. Sed tamen. His Particulis graviorem oppositionem indicantibus, quam simplex sed aut tamen, Romani haud raro orationem, quae ad alia deflexerat, revocant ad rem primariam, de qua agitur, et ad urgenda ea, quae antea dicta sunt; ut Geo. I, 99. Sed tamen alternis facilis labor, quae verba ad v. 71. sunt referenda. Sic etiam hoc loco Melíboeus, antea de se locutus, redit ad Tityri verba v. 6. Ceterum eadem ratione simplex sed usurpatur. Cf. Goerenz ad Cic. Legg. II, 23, 58. id. ad Finn. IV, 16, 45. Kritz. ad Sall. Cat. 23, 1. Zumpt. Gramm. §. 736. alii. — iste, i. e. iste tuus, quem tu deum vocas tuum. Nam iste hic simpliciter est Pron. demonstr. secundae personae, eorum habens rationem, quae pertinent ad eum, quem adloquor (cf. locos a Wagnero Qu. Virg. XIX, 1. collatos); quare vix adducor, ut Vossio adsentiar, ad hanc vocem adnotanti:,,mit_halbspottendem Tone des Unglaubens. qui sit. Codd., ut saepissime, fluctuant inter qui et quis, ita tamen, ut plurimi prius illud exhibeant. Sed etiam neglecta Codd. auctoritate, quae in hac lectionis varietate, imprimis ubi vox sequitur ab litera sibila incipiens, minoris est habenda, hic necessario qui recipiendum, neque quod antiquius, neque quod suavius sit, (cum concursus literarum sibilantium vitetur; quam opinionem defenderunt Lachmann. ad Prop. I, 12, 7. Hand. ad Stat. Silv. p. 292. Zumpt. Gramm. §. 134. alii), sed quia rectius est. Notissimum est enim discrimen illud inter quis, quod nomen, et qui, quod naturam, mores, virtutes personae requirit; quare quis sit significaret: dic mihi, quo nomine nuncupetur deus ille, quem commemorabas (wer der Gott sei); qui sit valet: aperi, qualis sit homo ille, quem tu deum dicere non dubitas (was das für ein Gott sei); non enim verum deum, sed hominem immortaliter de rebus suis meritum se dicere, Tityrus iam significavit v. 7. Quare non adsentior Wagnero Qu. Virg. XXII. p. 486. contendenti, hanc Meliboei quaestionem ad solum nomen, non ad naturam Subiecti spectare, quam sententiam repetit Niederstein. Qu. Virg. p. 14. Immo, cum Meliboeus bene perspiciat, nomen dei a Tityro consulto reticeri, hoc et ipse non urget, sed notam modo aliquam comperire cupit, unde naturam def intelligere et ita fortasse nomen quoque coniicere possit. Cf. omnino Cort. ad Lucan. VII, 579. Lahn. ad h. 1. et Ovid. Met. X, 372. idemque ad Hor. Sat. I, 4, 41. Hand. ad Stat. Silv. I. p. 250. Vir doct. in Seebodii Bibl. crit. a. 1821. Fasc. 2. p. 129. Busch. in Ephem. schol. Darmst. a. 1828. n. 84. p. 693 sqq. Kritz. ad Sall. Cat. 44, 5. Bach. ad Ovid. Met. XI, 279. Obbar. ad Hor. Ep. Vol. I. p. 346. Wagner. quidem 1. 1. p. 484 sq. multis exemplis probare studuit, Vergilium, discrimine illo non servato, in directa, quam vocant,

66

« ForrigeFortsæt »