Billeder på siden
PDF
ePub

Imposita haud unquam misera formidine privet?
Adde super dictis quod non levius valeat: nam
Sive vicarius est qui servo paret, uti mos

Vester ait, seu conservus; tibi quid sum ego? Nempe
Tu mihi qui imperitas alii servis miser atque
Duceris ut nervis alienis mobile lignum.

Quisnam igitur liber? Sapiens sibi qui imperiosus,

Quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
Responsare cupidinibus, contemnere honores

Fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus,
Externi ne quid valeat per leve morari,

In quem manca ruit semper fortuna. Potesne
Ex his ut proprium quid noscere? Quinque talenta
Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
Perfundit gelida, rursus vocat; eripe turpi
Colla jugo; Liber, liber sum, dic age. Non quis;
Urget enim dominus mentem non lenis et acres
Subjectat lasso stimulos versatque negantem.
Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
Qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
Aut Pacideiani contento poplite miror
Proelia rubrica picta aut carbone, velut si
Re vera pugnent, feriant, vitentque moventes
Arma viri? Nequam et cessator Davus; at ipse
Subtilis veterum judex et callidus audis.
Nil ego si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus coenis responsat opimis
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa
Quae parvo sumi nequeunt obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae.
Illusique pedes vitiosum ferre recusant

Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam
Furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,

[blocks in formation]

Nil servile gulae parens habet? Adde, quod idem Non horam tecum esse potes, non otia recte Ponere, teque ipsum vitas, fugitivus et erro, Jam vino quaerens, jam somno fallere curam : Frustra; nam comes atra premit sequiturque fugacem.' "Unde mihi lapidem ?""Quorsum est opus?"Unde sagittas?"

[ocr errors]

"Ocius hinc te

"Aut insanit homo aut versus facit."

Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino."

SATIRA VIII.

"UT Nasidieni juvit te coena beati ?

Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic

De medio potare die."

In vita fuerit melius."

"Sic ut mihi nunquam
"Da, si grave non est,

[ocr errors]

Quae prima iratum ventrem placaverit esca.'
"In primis Lucanus aper; leni fuit Austro
Captus, ut aiebat coenae pater; acria circum
Rapula, lactucae, radices, qualia lassum
Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
His ubi sublatis puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcunque jaceret inutile quodque
Posset coenantes offendere; ut Attica virgo
Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Hic herus: Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis appositis delectat. habemus utrumque."
"Divitias miseras! Sed quis coenantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro."
"Summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra
Si memini Varius; cum Servilio Balatrone

Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra
Ridiculus totas semel obsorbere placentas;
Nomentanus ad hoc, qui si quid forte lateret
Indice monstraret digito: nam cetera turba,
Nos, inquam, coenamus aves, conchylia, pisces,
Longe dissimilem noto celantia succum ;
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere minorem

Ad lunam delecta. Quid hoc intersit ab ipso

[blocks in formation]

Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni :
Nos nisi damnose bibimus moriemur inulti:
Et calices poscit majores. Vertere pallor
Tum parochi faciem nil sic metuentis ut acres
Potores, vel quod male dicunt liberius vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota

35

Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.

Affertur squillas inter muraena natantes

40

Pressit cella; garo de succis piscis Hiberi;

Vino quinquenni, verum citra mare nato,

In patina porrecta. Sub hoc herus: 'Haec gravida,' inquit, Capta est, deterior post partum carne futura.

His mixtum jus est: oleo quod prima Venafri

Dum coquitur-cocto Chium sic convenit, ut non

45

Hoc magis ullum aliud; - pipere albo, non sine aceto,
Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
Erucas virides, inulas ego primus amaras

50

Monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
Ut melius muria quod testa marina remittat.'
Interea suspensa graves aulaea ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos majus veriti postquam nihil esse pericli
Sensimus erigimur. Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere.

Quis esset

Finis ni sapiens sic Nomentanus amicum

6

Tolleret: Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus
Humanis!' Varius mappa compescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso,
'Haec est condicio vivendi,' aiebat, eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene ut ego accipiar laute torquerier omni
Sollicitudine districtum, ne panis adustus,
Ne male conditum jus apponatur, ut omnes
Praecincti recte pueri comptique ministrent!
Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si

Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

180

SATIRARUM LIB. II. SAT. VIII.

Sed convivatoris uti ducis ingenium res

[ocr errors]
[ocr errors]

Adversae nudare solent, celare secundae.'
Nasidienus ad haec: Tibi di quaecunque preceris
Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis.'
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.'
"Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
Redde age quae deinceps risisti." "Vibidius dum
Quaerit de pueris num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre ;
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albae
Et leporum avolsos, ut multo, suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes,
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset pejor serpentibus Afris."

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA I.

PRIMA dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum jam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens.
Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.

Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,

10

Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in hoc sum;
Condo et compono quae mox depromere possim.

Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter,
Nullius addictus jurare in verba magistri
Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles ;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res non me rebus subjungere conor.
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis quos dura premit custodia matrum;

15

20

« ForrigeFortsæt »