Billeder på siden
PDF
ePub

trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum: ipsae consident medicatis sedibus, ipsae

intima more suo sese in cunabula condent.

sin autem ad pugnam exierint-nam saepe duobus regibus incessit magno discordia motu,

continuoque animos vulgi et trepidantia bello
corda licet longe praesciscere; namque morantes
Martius ille aeris rauci canor increpat et vox
auditur fractos sonitus imitata tubarum ;
tum trepidae inter se coëunt pinnisque coruscant
spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos,
et circa reges ipsa ad praetoria densae

miscentur magnisque vocant clamoribus hostem.
ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes,
erumpunt portis : concurritur ; aethere in alto
fit sonitus; magnum mixtae glomerantur in orbem
praecipitesque cadunt; non densior aëre grando
nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
ipsi per medias acies insignibus alis

ingentes animos angusto in pectore versant,
usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos
aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
hi motus animorum atque haec certamina tanta
pulveris exigui iactu compressa quiescunt.

verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
dede neci; melior vacua sine regnet in aula.
alter erit maculis auro squalentibus ardens;
nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore
et rutilis clarus squamis; ille horridus alter
desidia, latamque trahens inglorius alvum.
ut binae regum facies, ita corpora plebis.
namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto
cum venit et sicco terram spuit ore viator
aridus; elucent aliae et fulgore coruscant,

[blocks in formation]

70

80

90

ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
haec potior suboles, hinc caeli tempore certo
dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum
et liquida et durum Bacchi domitura saporem.

at cum incerta volant caeloque examina ludunt contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt, instabiles animos ludo prohibebis inani.

nec magnus prohibere labor : tu regibus alas eripe; non illis quisquam cunctantibus altum ire iter aut castris audebit vellere signa. invitent croceis halantes floribus horti

et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.

ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
tecta serat late circum, cui talia curae;
ipse labore manum duro terat, ipse feraces
figat humo plantas et amicos inriget imbres.

atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi pallentesque hederas et amantes litora myrtos. namque sub Oebaliae memini me turribus altis, qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho. hic rarum tamen in dumis holus albaque circum lilia verbenasque premens vescumque papaver, regum aequabat opes animis, seraque revertens nocte domum dapibus mensas onerabat in emptis. primus vere rosam atque autumno carpere poma, 125 arcis.

112 tinos.

100

110

120

130

et cum tristis hiemps etiamnum frigore saxa rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, ille comam mollis iam tondebat hyacinthi aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes. ergo apibus fetis idem atque examine multo primus abundare et spumantia cogere pressis mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus, quotque in flore novo pomis se fertilis arbos induerat, totidem autumno matura tenebat. ille etiam seras in versum distulit ulmos eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes iamque ministrantem platanum potantibus umbras. verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis praetereo atque aliis post me memoranda relinquo. nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse addidit, expediam, pro qua mercede canoros Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae Dictaeo caeli regem pavere sub antro. solae communes natos, consortia tecta

urbis habent, magnisque agitant sub legibus aevum, et patriam solae et certos novere Penates; venturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt. namque aliae victu invigilant et foedere pacto exercentur agris; pars intra saepta domorum narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces suspendunt ceras; aliae spem gentis adultos educunt fetus; aliae purissima mella stipant, et liquido distendunt nectare cellas. sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti, inque vicem speculantur aquas et nubila caeli; aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis

141 tinus. 169 fervit.

140

150

100

170

cum properant, alii taurinis follibus auras accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt aera lacu; gemit inpositis incudibus Aetna; illi inter sese magna vi bracchia tollunt in numerum, versantque tenaci forcipe ferrum : non aliter, si parva licet componere magnis, Cecropias innatus apes amor urguet habendi, munere quamque suo. grandaevis oppida curae et munire favos et daedala fingere tecta. at fessae multa referunt se nocte minores, crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos. omnibus una quies operum, labor omnibus unus : mane ruunt portis ; nusquam mora; rursus easdem vesper ubi e pastu tandem decedere campis admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant ; fit sonitus mussantque oras et limina circum. post, ubi iam thalamis se composuere, siletur in noctem fessosque sopor suus occupat artus. nec vero a stabulis pluvia inpendente recedunt longius, aut credunt caelo adventantibus Euris; sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, excursusque breves temptant, et saepe lapillos, ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, tollunt; his sese per inania nubila librant. illum adeo placuisse apibus mirabere morem, quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt ; verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites sufficiunt, aulasque et cerea regna refingunt. saepe etiam duris errando in cotibus alas attrivere ultroque animam sub fasce dedere: tantus amor florum et generandi gloria mellis. ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi

173 antrum. 185 numquam. 202 refigunt.

180

190

200

excipiat-neque enim plus septima ducitur aestasat genus inmortale manet multosque per annos stat fortuna domus et avi numerantur avorum. praeterea regem non sic Aegyptos et ingens Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes observant. rege incolumi mens omnibus una est; amisso rupere fidem constructaque mella diripuere ipsae et crates solvere favorum. ille operum custos, illum admirantur et omnes circumstant fremitu denso stipantque frequentes, et saepe attollunt umeris et corpora bello obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem. his quidam signis atque haec exempla secuti esse apibus partem divinae mentis et haustus aetherios dixere; deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum ; hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas; scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri omnia, nec morti esse locum, sed viva volare sideris in numerum atque alto succedere caelo.

si quando sedem angustam servataque mella thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum ora fove fumosque manu praetende sequaces. bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis, Taygete simul os terris ostendit honestum Plias, et Oceani spretos pede reppulit amnes, aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi tristior hibernas caelo descendit in undas. illis ira modum supra est, laesaeque venenum morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt adfixae venis, animasque in vulnere ponunt. sin duram metues hiemem parcesque futuro contunsosque animos et res miserabere fractas, at suffire thymo cerasque recidere inanes

228 augustam. 230 ore fave. 231 flores. 239 metuens. 241 sufferre thymos.

G

220

230

240

« ForrigeFortsæt »