Billeder på siden
PDF
ePub

inter cunctantes cecidit moribunda ministros. aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos, inde neque inpositis ardent altaria fibris, nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena. hinc laetis vituli vulgo moriuntur in herbis et dulces animas plena ad praesepia reddunt; hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. labitur infelix studiorum atque inmemor herbae victor equus fontesque avertitur et pede terram crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem sudor et ille quidem morituris frigidus, aret pellis et ad tactum tractanti dura resistit. haec ante exitium primis dant signa diebus ; sin in processu coepit crudescere morbus, tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua. profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos; ea visa salus morientibus una; mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti ardebant ipsique suos iam morte sub aegradi meliora piis erroremque hostibus illum !— discissos nudis laniabant dentibus artus. ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque ciet gemitus. it tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa relinquit aratra. non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt prata movere animum, non qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertes, 513 ardoremque. 519 reliquit.

490

500

510

521

530

540

ad terramque fluit devexo pondere cervix. quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras invertisse graves? atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae : frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubres. tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris inparibus ductos alta ad donaria currus. ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis unguibus infodiunt fruges montesque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra. non lupus insidias explorat ovilia circum nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces nunc interque canes et circum tecta vagantur. iam maris inmensi prolem et genus omne natantum litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. ipsis est aër avibus non aequus, et illae praecipites alta vitam sub nube relinquunt. praeterea iam nec mutari pabula refert quaesitaeque nocent artes; cessere magistri, Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. saevit, et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert. balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini. iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo,

donec humo tegere ac foveis abscondere discunt. nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam 534 ipsi. 549 cessare. 555 horrentes.

550

aut undis abolere potest aut vincere flamma; ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putres ; verum etiam, invisos si quis temptaret amictus, ardentes papulae atque inmundus olentia sudor membra sequebatur, nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.

563 temptarat.

560

LIBER QUARTUS

PROTINUS aërii mellis caelestia dona exsequar. hanc etiam, Maecenas, aspice partem. admiranda tibi levium spectacula rerum, magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo. principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus-nam pabula venti ferre domum prohibent-neque oves haedique petulci floribus insultent, aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas. absint et picti squalentia terga lacerti

pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres, et manibus Procne pectus signata cruentis ; omnia nam late vastant ipsasque volantes ore ferunt dulcem nidis inmitibus escam. at liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, ut, cum prima novi ducent examina reges vere suo, ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. in medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa,

II

20

30

pontibus ut crebris possint consistere et alas
pandere ad aestivum solem, si forte morantes
sparserit aut praeceps Neptuno inmerserit Eurus.
haec circum casiae virides et olentia late
serpulla et graviter spirantis copia thymbrae
floreat, inriguumque bibant violaria fontem.
ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis
seu lento fuerint alvaria vimine texta,
angustos habeant aditus: nam frigore mella
cogit hiemps, eademque calor liquefacta remittit.
utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae
nequiquam in tectis certatim tenuia cera
spiramenta linunt fucoque et floribus oras
explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten 40
et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
sub terra fovere Larem, penitusque repertae
pumicibusque cavis exesaeque arboris antro.
tu tamen et levi rimosa cubilia limo

ungue fovens circum et raras superinice frondes.
neu propius tectis taxum sine, neve rubentes
ure foco cancros, altae neu crede paludi,
aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu
saxa sonant vocisque offensa resultat imago.

50

quod superest, ubi pulsam hiemem Sol aureus egit sub terras caelumque aestiva luce reclusit, illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves. hinc nescio qua dulcedine laetae progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes excudunt ceras et mella tenacia fingunt. hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem, contemplator: aquas dulces et frondea semper tecta petunt. huc tu iussos adsperge sapores, 43 fodere. 45 e levi. 58 hic.

60

« ForrigeFortsæt »