Billeder på siden
PDF
ePub

inter se adversis luctantur cornibus haedi.
ipse dies agitat festos fususque per herbam,
ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
te libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris
velocis iaculi certamina ponit in ulmo,
corporaque agresti nudant praedura palaestrac.
hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
septemque una sibi muro circumdedit arces.
ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,
aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;
necdum etiam audierant inflari classica, necdum
inpositos duris crepitare incudibus enses.

sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,
et iam tempus equum fumantia solvere colla.
531 perdura. 542 spumantia.

530

540

LIBER TERTIUS

TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam vulgata : quis aut Eurysthea durum, aut inlaudati nescit Busiridis aras?

cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos,
Hippodameque, umeroque Pelops insignis eburno,
acer equis temptanda via est, qua me quoque possim
tollere humo victorque virum volitare per ora.
primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas;

primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas
et viridi in campo templum de marmore ponam
propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
in medio mihi Caesar erit templumque tenebit.
illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi
cursibus et crudo decernet Graecia caestu.
ipse caput tonsae foliis ornatus olivae

dona feram. iam nunc sollemnes ducere pompas
ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos;
vel scaena ut versis discedat frontibus, utque
purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

3 carmina. 20 decernit.

[ocr errors]

20

P. VERGILI MARONIS GEORGICON LIB. III

atque

in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, hic undantem bello magnumque fluentem Nilum, ac navali surgentes aere columnas. addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, et duo rapta manu diverso ex hoste tropaca bisque triumphatas utroque ab litore gentes. stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. invidia infelix Furias amnemque severum Cocyti metuet tortosque Ixionis angues inmanemque rotam et non exsuperabile saxum. interea Dryadum silvas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. te sine nil altum mens incohat; en age segnes rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. mox tamen ardentes accingar dicere pugnas Caesaris, et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

seu quis Olympiacae miratus praemia palmae pascit equos, seu quis fortes ad aratra iuvencos, corpora praecipue matrum legat. optima torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent; tum longo nullus lateri modus; omnia magna, pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda. aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post quattuor incipit annos; 28 orbes. 50 pascet. 56 tibi.

59

30

40

50

60

cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.
interea, superat gregibus dum laeta iuventas,
solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,
atque aliam ex alia generando suffice prolem.
optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
et labor, et durae rapit inclementia mortis.
semper erunt, quarum mutari corpora malis :
semper enim refice ac, ne post amissa requiras,
anteveni, et subolem armento sortire quotannis.

nec non et pecori est idem delectus equino.
tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
praecipuum iam inde a teneris inpende laborem.
continuo pecoris generosi pullus in arvis
altius ingreditur et mollia crura reponit;
primus et ire viam et fluvios temptare minantes
audet, et ignoto sese committere ponti,
nec vanos horret strepitus. illi ardua cervix
argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
luxuriatque toris animosum pectus. honesti
spadices glaucique, color deterrimus albis.

et gilvo. tum, si qua sonum procul arma dedere,
stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,
collectumque fremens volvit sub naribus ignem.
densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;
at duplex agitur per lumbos spina, cavatque
tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,
Martis equi biiuges et magni currus Achilli.
talis et ipse iubam cervice effudit equina
coniugis adventu pernix Saturnus, et altum
Pelion hinnitu fugiens inplevit acuto.

70

80

90

hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior

annis

deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.

63 iuventus. 69 mavis.

72 dilectus.

85 premens.

100

frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit. ergo animos aevumque notabis praecipue; hinc alias artes prolemque parentum et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans? illi instant verbere torto et proni dant lora, volat vi fervidus axis; iamque humiles, iamque elati sublime videntur aëra per vacuum ferri atque adsurgere in auras ; nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum : tantus amor laudum, tantae est victoria curae. primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos, rapidusque rotis insistere victor. frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere inpositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos. aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, quamvis saepe fuga versos ille egerit hostes et patriam Epirum referat fortesque Mycenas Neptunique ipsa deducat origine gentem.

his animadversis instant sub tempus et omnes inpendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem et pecori dixere maritum : florentesque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati. ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, 125 pecoris . . . magistrum. 130 voluntas.

[ocr errors]

I 20

130

« ForrigeFortsæt »