Billeder på siden
PDF
ePub

carmina descripsi et modulans alterna notavi,
experiar tu deinde iubeto ut certet Amyntas.
Me. lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
sed tu desine plura, puer; successimus antro.

21

Mo. exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim flebant; vos coryli testes et flumina Nymphis ; cum complexa sui corpus miserabile nati atque deos atque astra vocat crudelia mater. non ulli pastos illis egere diebus

30

frigida, Daphni, boves ad flumina ; nulla neque amnem libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam. Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones interitum montesque feri silvaeque loquuntur. Daphnis et Armenias curru subiungere tigres instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi et foliis lentas intexere mollibus hastas. vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae, ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis, tu decus omne tuis. postquam te fata tulerunt, ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae ; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis. spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis ;

et tumulum facite, et tumulo super addite carmen : 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.'

Me. tale tuum carmen nobis, divine poeta, quale sopor fessis in gramine, quale per aestum dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo. nec calamis solum aequiperas, sed voce magistrum. fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

40

nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim

51

dicemus, Daphninque tuum tollemus ad astra ; Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis. Mo. an quicquam nobis tali sit munere maius? et puer ipse fuit cantari dignus, et ista iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis. Me. candidus insuetum miratur limen Olympi sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas. nec lupus insidias pecori, nec retia cervis

ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis. ipsi laetitia voces ad sidera iactant

intonsi montes; ipsae iam carmina rupes, ipsa sonant arbusta : deus, deus ille, Menalca.' sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras : ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo. pocula bina novo spumantia lacte quotannis craterasque duo statuam tibi pinguis olivi; et multo in primis hilarans convivia Baccho, ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra, vina novum fundam calathis Ariusia nectar. cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon ; saltantes Satyros imitabitur Alphesiboeus. haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros. dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis agricolae facient; damnabis tu quoque votis.

60

70

80

Mo. quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona? nam neque me tantum venientis sibilus Austri nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae saxosas inter decurrunt flumina valles.

Me. hac te nos fragili donabimus ante cicuta. haec nos formosum Corydon ardebat Alexim,' haec eadem docuit cuium pecus? an Meliboei ?'

Mo. at tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret, non tulit Antigenes-et erat tum dignus amari

formosum paribus nodis atque aere, Menalca.

[ocr errors]

ECLOGA VI

VARUS

[ocr errors]

PRIMA Syracosio dignata est ludere versu nostra neque erubuit silvas habitare Thalia; cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem vellit et admonuit: pastorem, Tityre, pingues pascere oportet oves, deductum dicere carmen.' nunc ego-namque super tibi erunt qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bella— agrestem tenui meditabor harundine Musam. non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est, quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllos in antro Silenum pueri somno videre iacentem, inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho : serta procul tantum capiti delapsa iacebant, et gravis attrita pendebat cantharus ansa. adgressi-nam saepe senex spe carminis ambo luserat―iniciunt ipsis ex vincula sertis. addit se sociam timidisque supervenit Aegle, Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque videnti sanguineis frontem moris et tempora pingit. ille dolum ridens 'quo vincula nectitis?' inquit. 'solvite me, pueri; satis est potuisse videri. carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis, huid aliud mercedis erit.' simul incipit ipse. tum vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus : nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,

20

nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis ; tum durare solum et discludere Nerea ponto coeperit et rerum paulatim sumere formas; iamque novum terrae stupéant lucescere solem altius, atque cadant submotis nubibus imbres; incipiant silvae cum primum surgere, cumque rara per ignaros errent animalia montes. hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucaseasque refert volucres furtumque Promethei. his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum clamassent, ut litus Hyla Hyla' omne sonaret; et fortunatam, si numquam armenta fuissent, Pasiphaën nivei solatur amore iuvenci.

a virgo infelix, quae te dementia cepit ?
Proetides inplerunt falsis mugitibus agros,

at non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
a virgo infelix, tu nunc in montibus erras :
ille latus niveum molli fultus hyacintho
ilice sub nigra pallentes ruminat herbas,

[blocks in formation]

aut aliquam in magno sequitur grege. 'claudite, Nymphae,

Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia; forsitan illum
aut herba captum viridi aut armenta secutum
perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.'
tum canit Hesperidum miratam mala puellam ;
tum Phaethontiadas musco circumdat amarac
corticis, atque solo proceras erigit alnos.
tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
33 ex omnia; ex ordia. 40 ignotos.

60

Aonas in montes ut duxerit una sororum, utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis ; ut Linus haec illi divino carmine pastor

floribus atque apio crines ornatus amaro

dixerit hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos. his tibi Grynei nemoris dicatur origo,

ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.'

quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto

a, timidos nautas canibus lacerasse marinis :
aut ut mutatos Terei narraverit artus,
quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
infelix sua tecta supervolitaverit alis?
omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus
audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,
ille canit-pulsae referunt ad sidera valles-
cogere donec oves stabulis numerumque referri
iussit et invito processit Vesper Olympo.

70

80

[blocks in formation]

M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

et cantare pares et respondere parati.

huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat, atque ego Daphnim 74 ut. 85 referre.

« ForrigeFortsæt »