Cui pendere sua patereris in arbore poma. Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus, 40 Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant. TITYRUS. Quid facerem? neque servitio me exire licebat, 45 Hic mihi responsum primus dedit ille petenti : sem. MELIBUS. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt! 41 Quid facerem? necessario mihi Romam proficiscendum erat, nulla Amaryllidis querelarum ratione habita, cum neque libertatem recuperare alibi, neque tam præsentes h. propitios, faventes (v. Cerda) deos, tam præsens eorum beneficium, alibi experiri pos43. Hac in urbe herum meum vidi, tam munificum et lenem, ut eum pro deo colere decreverim. Dicta hæc esse respectu ad Cæsarem Octavianum habito, dubitari vix potest. Ei se menstruis sacris litare velle ait. cf. v. 7. 8. fumant pro fumabunt. 45, Hic, cum Rome essem, primum tuli responsum illud, h. facultas nobis data est, ut nos pueri, vernæ, servi, libere pasceremus et tauros submitteremus. Color similis carminis Agathia Aanalect. Brunck. Tom. III. p. 46. n. xxxvii. Responsum non nunc eo sensu, quo oracula, hinc jussa dicuntur: nec tam magnifice, quam apud Horat. C. S. 55. Jam Scythe responsa petunt: sed simpl. respondit petenti, annuit. Submittite tauros. Submittere est alere ad gregem supplendum; nam subjunguntur reliquis et aggregantur ii tauri, quibus grex suppletur. Ge. III. 73. quos in spem statues submittere gentis. cf. 159. Submittere enim esse mittere in alterius loeum, supplere, dubitandum plane non est. An dictum esse possit pro tauros admittere, dubitare licet. 47 Ergo tua rura manebunt tibi, non eripientur, et ea quidem satis magna, ad pascenda armenta. Qua sequuntur varie inter pungi et exponi possunt. Aut ut nova sententia fiat: Quamvis--obducat pascua junco : Non (tamen) insueta g. Aut ut cum antecedenti jungas: 'et tibi magna satis, quamvis lapi-junco. Non i. ut sit sensus: manebunt tua pascua, satis tibi magna, quamvis lapis et palus omnia obducat. Jam hoc duplici potest modo dictum esse, aut ut ager ille Tityri saxosus et palustris sit; aut ut inter aliorum agros saxosos et palustres pascua Tityrus habeat satis bona et tolerabilia. Hoc præferam, ut neglectam culturæ agrorum colonis suis ereptorum ea res arguat. Scilicet haud dubie hæc dicta sunt cum respectu fortunæ istorum temporum. Prioribus dominis erepti agri a veteranis male culti sentibus horrebant, lacunis et paludibus erant obducti: id quod multo magis ita se habere debuit in agris ad Mincium fl. sitis, cujus et stagnatione et frequenti exundatione paludes facile existere poterant; erant autem Maronis agri a clivo inde collis ad eum fluvium siti, quibus adjacere debuere alii eodem situ eademque conditione: Ecl. IX. 7. VI. 12. Ge. III. 14. 15. II. 198. 199. En. X. 205. 206. Nunc igitur Melibœeus pergit v. 50. comparare suam calamitatem: cum, inquit, a meis agris discedendum mihi sit: neque, ex partu male affectas capellas conveniente pabulo reficere, neque, cum mihi illæ, qua sors dabit, agendæ sint, satis cavere iis possum, ne in greges contagio, quod malum h. noxium dicitur, tactos, aut in infecta sæpta incidant. Sic etiam 50 Non insueta gravis tentabunt pabula fetas; Sæpe levi somnum suadebit inire susurro. TITYRUS. 60 Ante leves ergo pascentur in æthere cervi, in sqq. istius sortem cum sua comparat. 50. 52 Flumina nota sunt Mincius et Padus; Mincius, ex lacu Benaco ubi processit, non longe a Mantua lacus fit quinque mille passuum, mox aliquantum progressus Pado se jungit. Jucundus vero ille tractus et bonus pascuis. v. Georg. II. 198. 199. 53. Frigus opacum est frigus loci opaci, nemoris umbræ. Ecl. II. 8. 54 Hunc locum, uti nunc se habet, ita expedire, ut nihil supersit quod offendat, quamcunque rationem ineas, non adeo facile est. Inter cæteras tolerabilior ratio hæc est, quam Burmannus quoque iniit, verbis in hunc modum jungendis: Hinc sapes a limite vicino, h. agrum vicinum a tuo disterminans, limitaneus (nisi malis Hinc a limite vicino, h. e. ab ea parte, qua vicinus limes est, ut Oudendorp. ad Suet. Aug. 91. monet, sæpes) que semper depasta est florem salicti apibus, cujus salices, e quibus ipsa structa est (cf. Georg. II. 434. 435. 436.) semper depascuntur ab apibus (quas epitheto ad ornatum facto Hylleas a monte Siciliæ appellat) suadebit sæpe tibi susurro levi apum (xanov Boußer Theocr. dixit I. 107.) inire somnum. Ultima expressit Auson. Ep. 25. 12, Hyblais apibus sæpes depasta susurrat. 57 Frondator, qui vites amputat et vitium folia stringit, decerpit. vid. Georg. II. 365. seqq. 400. 407. 410. Ecl. II. 70. IX. 60. ad auras, uti de clamore, eum exire in auras, tolli ad æthera etc.; alii spirantibus auris et æstum levantibus; subtilius etiam alii. sub rupe h. in rupe. Mox v. 59. gemere turturum ac columbarum proprium. et aëria ab ulmo, perpetuo arborum epitheto. 60 Ante leves ergo, quasi dicat: recte utique hæc bona mea enumeras, Melibœe, et propterea grato per totam vitam in patronum meum ero animo. Pascentur in there cervi, pro volabunt, et maria destituent pisces, h. et pisces in sicco vivent; itaque nudos dixit. 62 Pererratis amborum finibus, ad ornatum spectat: ita ut alter alterius fines pererraverit, ad alterius sedes pervenerit; h. antea Parthi migrabunt in Germaniam, et Germani sedes Parthorum occupabunt; quod, nisi victis et subactis Romanis, fieri non poterat. Exsul hic non urgendum; simpl. apud poëtas, qui ad alienas terras proficiscitur. 63. Aut Ararim P. Reprehenduntur hæc, et merito, tamquam aliena a pastorum memoria, nomina, nimisque longe MELIBOEUS. 65 At nos hinc alii sitientis ibimus Afros; Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem, En, umquam patrios longo post tempore finis, Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ, 80 TITYRUS. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem petita. Sed recessit Virgilius ab antiqua simplicitate in moribus, quos pastoribus suis tribuit. Porro Germania et Arar sibi respondere debebant; hic vero Galliæ fluvius est, qui in Rhodanum se immittit. Defendunt poetam sic, ut dicant, hanc ipsam locorum inscientiam indoctum servulum non male decere. Verum, populos Gallos et Germanos vulgari sermone fere confundi, satis constat. Et fit hoc eadem fere ratione, qua Tigris, qui Parthorum fines facit, Parthorum fluvius appellatur. 65 Ilimus Afros, elisum in; quod in epico carmine melius fieret, Homerico more. alu et pars, pro alii et alii. 66. rapidum Creta veniemus Oarem; alii adibimus Cretam. Totus locus alienus a pastoritii carminis indole; nec modo tragicum quid spirat, verum adeo ἀπροσδιόνυσον, quomodo enim *pastores sua armenta agentes per Africam et Scythiam errare aut Britanniam et Cretam insulas adire poterant? Expressit tamen locum Nemes. Cyneg. 67. 68. 68 En, umquam pro unquamne. inf. Ecl. VIII. 7. En erit unquam Ille dies. 70. Vulgo aristas de annis exponi notum est. In hunc sensum jam Claudianus accepisse vide tur qui IV. Cons. Honor. 372. decimas emensus aristas dixit. Huc etiam Rhiani, χείματά τε ποιάς τε δύω καὶ εἴκοσι πάσας, advocari possunt, ap. Pausan. IV. 17. extr. Enimvero mea regna subjiciuntur patris finibus v. 68. ac tugurio v. 69. et eosdem agros et possessiones miseri Meliboei denotant; hæc itaque videns post, posthac (ex v. 68. longo post tempore), h. quando eos aliquando iterum adspicere mihi continget, rare in illis ariste aliquot oculis occurrent? hi tam culti agri (novalia dixit v. 71. omnino pro agris quibusvis) per novos suos colonos inculti neglectique jacebunt? ut Ge. III. 476. Nunc quoque post tanto videat desertaque regna Pastorum. In sequentibus poëta sui obliviscitur: pastor de segetibus, de civibus, de pomorum insitione, de vinea agit. 71. Inpius, sceleratus, nefarius. 72. Barbarus, Galli, aliique, qui in legionibus Romanorum tum erant. 73. En, quis c. quibus, in quorum utilitatem agros coluimus. 74. Ironice dictum accipies. Quid juvat nunc insevisse! 76. E Theocrit. I. 116. 117. 79. De Cytiso v. ad Ecl. II. 64. 80 Ex Theocriti XI. 44. sqq. 82. Castaneæ molles varie explicantur, ut sint matu Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma, Et jam summa procul villarum culmina fumant; ECLOGA II. ALEXIS. ARGUMENTUM. Corydon pastor, Alexidis pueri, qui a communi utriusque domino amabatur, insano amore quum fureret, miserum sui animi affectum hoc carmine exponit. In votis habet, ut ille ruri secum habitet. Enumerat copias suas et opes rusticas v. 20, suam oris speciem 25, suam artem canendi 31, sua munera puero parata, fistulam 36, et duo capreolos 40, tum corollas variorum florum 45; mox tamen damnat ipse amorem suum 59. Dominus per Iola nomen declaratus esse videtur v. 57. Idem Corydon amaverat Amaryllidem, asperam puellam, et Menalcam puerum v. 14. sq. 52. In interpretatione ad commenta respicere non possumus. Illud tenere satis est, exprimi hac Ecloga egregio cum artificio æstum et furias amoris, quo pastor, verna Iola, nomine Corydon, in Alexin misere exarserat, qui domini amasius erat. Locus autem, in quo ille dolorem animi carmine mitagat, convenientissime describitur v. 3-5.; amant amantes solitudinem silvarum. Siculos in hac Ecloga pastores inducere videtur poëta, v. 21. Mille mea Siculis errant in montibus agna. Quo ipso argutia allegoriæ concidunt; quæ plane corruunt, si expressa pleraque ex Theocrito cogites, imprimis ex Idyll. XI. XXIII. et III. quæ tamen, si cum his compares, multo dulciora esse, vix inficiari possis. Transtulit poëta in Corydonem nonnulla, quæ melius de Polyphemo dicta erant, ut illud v. 25. nuper me in littore vidi. Inverso modo Polyphemi amores ad Corydonis exemplum expressit Ovid. Met. XIII. 776. sq. 801. sq. FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin, ræ, vel recentes, vel tosta; vel de genere quo- primitur, et adjectis etiam pro soliditate acquirenda ponderibus, ut Palladius loquitur, eliquatur. 83. Et jam-nox ingruit. conf. Ecl. II. 67. ECLOGA II. 4, 5. Vid. Theocr. XI. 17. 18. jactabat, ut verba, voces, jacere, cf. Ecl. V. 62. Nunc silvis in montibus conqueritur spretum amo rem suum. O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? Allia serpyllumque herbas contundit olentis: 7 Ex Theocr. III. 9. 8-13. In summo æstivi temporis æstu tua vestigia sequor. Suaviter e vita rustica adumbrata sunt sequentia. ad v. 8. cf. Georg. III. 327. sqq. 9. Ex Theocr. ductum VII. 22. σaugos ip' aipaerator nadeúde, ubi ip' ex h. 1. commendabat Valk. Diversa tamen aiuaoid ex cæmentis a spinetis; assident lacertæ maceris, aut insident: præstat saltem iv, quod codd. præbent. 10 rapido astu, h. vehemente, magno, quia sol rapidus dicitur, ducto vocabulo ab iis, qui rapido cursu h. magno et incitato feruntur. Burmannus, qui h. 1. Clericum exagitat, ipse nimis argute exponit, aestum, qui vires messoribus rapit. Alio modo flamma rapit, rapax est. 11. herbas olentis, ornat epitheton a natura rei ductum, nec definit, bene an male, modo graviter ac valde. Allia vero serpyllumque memorantur simpliciter, quia talium hominum in illis terris quotidianus cibus erant; nam, quod ideo manducasse aiunt, ut odoris gravitate serpentes et scorpios fugarent, id vero, ne subtiliter magis, quam vere dictum sit, vereor. 12 Arbusta resonant cicadis mecum h. me cantante, illis una stridentibus. Nam ita mecum Ge. I. 41. II. 8. Æn. I. 675. 15. nonne Menalcan? nonne pati satius erat Menalcæ fastidia? quod v. sq. confirmatur. 17 ne crede, confide formæ. Servius e Sallustio laudat: Virtuti satis credebant. 18. cadunt, decidunt neglecta, adeoque jacent. vaccinia nigra esse eundem florem cum hyacinthis ferrugineo colore, satis convenit inter viros doctos. cf. inf. v. 63. X. 39. coll. Theocr. Idyll. X. 28. Kali rò ¡or méλav ivrì, à yearтà vázivos. Ge. IV. 183. ubi Martinus hyacinthum poëtarum lilium floribus reflexis sive Martagon esse putat. 19 Ex Theocr. III. 7. et reliqua ex Theocrit. XI. 29. sqq. 21. Siculis. Revocatur adeo hoc carmen ad pastores Siculos. v. Argumentum. nec potuit Corydon esse verna Iola; sed pastor sui juris. 22. Suppetere sibi per totum annum vaccas ait, quæ bonam lactis copiam præbeant, ut quotidie lac recens apponi possit. Theocritus pro lacte caseum posuerat Idyll. XI. 36. etiam hoc ex more harum regionum: vide modo Georg. III. 400. 401. 23 armenta vocabat, revocabat, compellebat, ut inprimis fit vesperi, ut domum pastor gregem reducat. 24. in Actwo Aracyntho. Hujus nominis nobilis mons est Acarnania sive Ætoliæ; v. vel Strab. X. p. 692. A.; nam fines harum |