Billeder på siden
PDF
ePub

Pocula bina novo spumantia lacte quot annis
Craterasque duo statuam tibi pinguis olivi.
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
70 Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,
Vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damotas et Lyctius Ægon;
Saltantis Satyros imitabitur Alphesibœus.

Hæc tibi semper erunt, et quum sollemnia vota
75 Reddemus Nymphis, et quum lustrabimus agros.
Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicada:
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quot annis
80 Agricolæ facient; damnabis tu quoque votis.

quod non utrique una ara fit, ut euußaua sint; sed quod utrique sua ara, et quidem utrique dua ara, adeoque quatuor ponuntur. 66. duas altaria Phobo, duas aras Phobo, quæ sint altaria; ut, quod discrimen inter utrumque faciunt grammatici, poëta sequatur, Phoeboque adeo, tamquam ex superis diis, altare, Daphnidi, heroi, aram dedicet. Non tamen placet in poëta ista grammatici subtilitas. Observandum autem, Daphnidi ut heroi sacrum fieri lacte, oleo, vino, adeoque Asß, word non victima casa. Idem Nymphis et Pani fit apud Theocr. V. 53. 54. et 58. 59. undehæc expressa sunt. 67. novo lacte, ut Ecl. II. 22. Lac mihi non æstate novum non frigore defit. 69-73. Ex multo suaviore loco Theocr. VII. 63. sqq. adumbrata. Ambiguitas est in sqq. sintne omnia revocanda ad festos dies in Daphnidis honorem habendos, an ad honorem et memoriam ejus recolendam in quibusvis sollennibus, ut ei tamquam heroi seu deo libatio fiat; etsi nonnulla interponuntur, quæ sacrum in ejus honorem iustituendum arguant. Videtur itaque sic statuendum esse, ut v. 69. sq. de ceteris sollennibus ac festis diebus memoret, quibus inter epulas festas Daphnidi quoque libatio fiat: hoc est vs. 71. fundam. 70. Ante focum, si frigus erit: quod sane et ipsum oblectationem facit; unde poëtæ et hoc memorant. cf. ad Tibull. II. 1. 29. 71. Vina Ariusia ex promontorio et tractu Ariusio in insula Chio. Etiam horum mentio a pastore facta reprehensione digna visa Klotzio Opusc. p. 287.; defendi tamen potest, cum inter Chium et Siciliam commercia satis multa

fuerint, cumque in carmine majoris spiritus versetur poëta. novum nectar; fuit scilicet vinum dulce. Calathus h. 1. vasis et calicis genus. 73. Saltantis Satyros imitabitur: simpliciter pro saltabit: scil. Satyrorum more, incondite.

74, 75 Ea que antea omnibus diebus festis se facturum esse dixerat, nunc ad duo sollennia insigniora revocat: alterum Nympharum, alterum lustrationis agrorum. Lustratio agrorum, sive ambarvalia, moribus quidem Romanis fiebant sub casum hiemis, jam vere sereno. v. Georg. I. 340. Fatendum igitur est, ad Siculos hæc potius ritus accommodata haberi debere: itaque cogitandum simpliciter de festo Nympharum, et altero festo agrorum lustrandorum.

76-78 Fastiditum nunc hoc, quod delectare debuit novum dictum in poeta, h. 1. ut temporis duratio per ejusmodi inductiones declaretur. dum rore cicada; antiqua opinio. 79. 80. Referetur ergo Daphnis in deorum agrestium numerum. damnabis tu quoque votis, h. eo, quod homines earum rerum, quas a te precati erant, compotes facis, obligabis eos ad vota, quæ ea quasi sub conditione fecerant, solvenda. Res saepe obvia. sic voti reus Æn. V. 237. Formula sollennis: damnatus voti, sed et voto. Spectat autem hoc ad numen declarandum, ut non modo sacra, verum ut etiam preces et vota ad eum, qui inter deos relatus est, fiant, utque vota, re impetrata, ei persolvantur. Simili modo numen declaratur per jusjurandum: Jurandasque tuum per numen ponimus aras.

MOPSUS.

Quæ tibi, quæ tali reddam pro carmine dona!
Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
Nec percussa juvant fluctu tam litora, nec quæ
Saxosas inter decurrunt flumina valles.

MENALCAS.

85 Hac te nos fragili donabimus ante cicuta;
Hæc nos, Formosum Corydon ardebat Alexin:
Hæc eadem docuit, Cujum pecus? an Melibœei?

MOPSUS.

At tu sume pedum, quod, me quum sæpe rogaret, Non tulit Antigenes, et erat tum dignus amari, 90 Formosum paribus nodis atque ære, Menalca.

82 veniens auster est oriens, flare incipiens. 83. Certavit cum Theocr. I. 7. 8. 86. 87. Exordia carminum ad ea declaranda posita ut sup. v. 10. Ex vss. 86.87. haud temere suspi

cio nata, voluisse Maronem sub Menalcæ persona agnosci: cum sua carmina memoret: Ecl. II. et III.

88 Cf. Theocr. VII. 43. 44.

1

ECLOGA VI.

SILENUS.

ARGUMENTUM.

Exordio præmisso poëta se, parum feliciter tentato carmine epico, redire ait ad carmen bucolicum; Vari tamen laudibus celebrandis et hoc haud impar fore 1-12. Inde narrat, duo Satyros cum Nympha Egle Silenum jacentem aggressos adegisse, ut sibi carmen caneret30. Exponit inde summatim poëta 31-63, carminis argumentum, quod mythicum est; attigerat Silenus fabulas primo e cosmogonia 31-40; inde alias, promiscue memoratas, inter quas copiosius exponit Pasiphaës infaustum amorem tauri 45-60. Repente inde ad Gallum carmen deducitur, et ad ejus laudem poëticam et carmina inchoata 64-73. Tum iterum ad fabulas redit 84. Vespere ingruente facit Silenus finem canendi 85.86. Felix in hujus Eclogæ argumento et ejus tractatione fuit poëta. Jucundissimis enim, dulcissimis, ac pulcherrimis rerum imaginibus omnis hæc narratio distincta est, qua Silenus ex antiquissimorum poëtarum ac philosophorum rationibus originem rerum canit, atque inde per fabulas ornatum poëticum maxime admittentes vagatur.

PRIMA Syracosio dignata est ludere versu
Nostra, nec erubuit silvas habitare, Thalia.
Quum canerem reges et prælia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: Pastorem, Tityre, pinguis

5 Pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.
Nunc ego; namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella;
Agrestem tenui meditabor arundine Musam.

1 Syracosio-versu, Theocriteo. v. Ecl. IV. 1. Prima intelligunt vulgo: e Romanis; e quibus se primum ad tenue hoc carminis genus descendisse significet: ut Ge. II. 175. Ita accipiebat quoque Popius Pastoral. I. pr. Melius de ætate accipias, quod in adolescentia iis carminibus se dederat, non epicis, vs. 3. a quibus revocabat eum Apollo. 2. silvas habitare, ad genus bucolicum refertur. v. ad Ecl. IV. pr. Thalia omnino pro Musa dicta videri potest; etsi ea proprie hic memorata, quia bucolicum carmen ejus fidei ac præsidio creditum habebatur. 3. Voluit igitur Maro adolescens aggredi statim epos: reges et prælia. aurem vellit; notus admonendi mos, qui adeo

5. deductum carmen,

in gemmis expressus.
ex ipsa sententia apparet esse tenue, ut pas-
toritium; oppositum grandiori epico. Ita
tamen adjectum expectes: tenui filo, ut ap.
Horat. II. Ep. I. 225. tenui deducta poëmata
filo. Est enim petitum hoc a lana in filum
deducta. Ausus igitur est poëta deductum
absolute pro tenui ponere.

6 qui dicere laudes tuas cupiant; qui carmen epicum condant. Magna vero cum venustate rem ad Vari laudes trahit: ac si hoc epici carminis argumentum constitutum habuisset. Varum autem res bello gessisse necesse est ut ejus bella condi, carmen de iis componi posset.

Non injussa cano. Si quis tamen hæc quoque, si quis 10 Captus amore leget: te nostræ, Vare, myricæ,

Te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
Quam sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro
Silenum pueri somno videre jacentem,

15 Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho;

Serta procul tantum capiti delapsa jacebant;
Et gravis adtrita pendebat cantharus ansa.

9 Non injussa cano, sed ab Apolline jussa; jussis carmina cœpta tuis Ecl. VIII. 11.; tenui ea quidem carmine; si tamen non infeliciter a me elaborata erunt, ut sint, quibus placeant: hæc ipsa quoque laudes tuas ornabunt. 10. myrica-nemus pro rure et pastoribus, qui carmen repetunt. conf. ad v. 2. et Ecl. IV. 2. 12. pagina nunc primum a poëta pro carmine dicta, ut charte Horatio, hoc tamen Ennii exemplo. Vox a pastoris persona aliena adhiberi h. 1. in bucolico carmine potuit, quum e poetæ persona hæc dicta

sunt.

13 Chromis et Mnasylos. Faunorum vel Satyrorum nomina esse necesse est. Rem poëta hic adornavit in artis quoque antiquæ operibus obviam.

16 Serta procul tantum c. Hoc in loco me adhuc hærere fateor, nec, procul tantum quomodo bene jungi possit, video. tantum delapsa jungunt, et tantummodo exponunt Turnebus et Cerda; ita vero quomodo procul jacet, si tantummodo delapsa sunt? Dicas procul relative dici, nec semper remotum ac longinquum significare; definiri quoque ac circumscribi per rò tantum: ut sit, procul, nempe a capite tantum delapsa, prope caput. Ita Servius accipiebat Æn. X. 835. Arboris acclinis trunco, procul arca ramis Dependet galea. Ita serta procul jacebant; cum restrictione tamen, quam vocant, ut essent capiti tantum delapsa. Verum etiam hæc jejuna sunt, et quovis bono poëta indigna; quod sensus quemque suus docebit. Quanto melius de Andromache Iliad. x, 468. "He δ' ἐξοπίσω—Τῆλε δ' ἀπὸ κρατὸς χέε δέσματα σιγαλόεντα, Αμπυκα etc. et Hymn. in Dionys. 13. Tev in ioxave deoμà, huyo δ' όσο τηλόσ ̓ ἔπιπτον χειρῶν ἠδὲ ποδῶν. longe lapsum temone quoque dixit noster En. XII. 470. et IX. 771. Cum galea longe jacuit caput; et Catullianum, de pinu: Illa procul radicitus exturbata Prona cadit: Epith. 107. Nec minus coacta sunt, si in

terpungas: Serta procul. Tantum c. aut si ita jungantur verba: videre jacentem, inflatum. Tantum serta capiti delapsa procul jacebant; ut Ecl. II. 3. Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos assidue veniebat; ut supprimantur reliqua, scilicet eos illi soli, neminem comitem, nullum Faunum vel Satyrum, habenti, supervenisse, ut adeo vincire sertis potuerint. Tantum serta a capite pendentia et cantharus cum eo erant. Si ad Græcam rationem refingere velis, aut esset óppevov, ut ap. Theocr. I. 45. TUTJOV δ' ὅσσον άπωθεν (pro τόσον απωθεν, ὅσον TuT9ov), et 25. 37. dad xDoviç öσov deigar; tantum, quantum a terra, h. paullum; aut τῆλε τόσον, τῆλε τοῖον, ut sit δεικτικῶς dictum, cum gestu, ut sæpe Homericum Toor vel Torov, v. c. Od. o, 404. 450. h. e. tantillum, non adeo longe, paullulum. Homerico itaque more efferres: κρατὸς ἄπο τόσσον που λυάνθεμα σέμματ' ἔκειτο. Hoc saltem tolerabile; etsi vel sic poëta hic paullo jejunior est. Similitudinem habet, nihil tamen interpretationem juvat, locus Catulli Epith. 66. de Ariadne: Prospicit-Non flavo retinens subtilem vertice mitram etc. Omnia quæ toto delapsa e corpore passim-Ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. Apud Statium Theb. VII. de Baccho turbato v. 149. Non crines, non serta loco; dextramque reliquit Thyrsus, et intacta ceciderunt cornibus uvæ. Et Prudent. Psychom. 687. Scissa procul palla, structum et serpente flagellum Multiplici, media camporum in strage jacebant. capiti esse a capite, nemo dubitet, Græce dictum: Silius XVI. 468. veluti delapsa corona Victoris capiti foret. 17. Gravis cantharus, vas magnum et capax. Nam pendebat sc. semisupinus, tantum non eversus. adtrita, frequenti usu. Variavit rem auctor Epithal. Auspicii. Ecce pater pando reculans Silenus asello; Cui lacer a summo pendebat cantha

rus armo.

Adgressi, nam sæpe senex spe carminis ambos
Luserat, injiciunt ipsis ex vincula sertis.
20 Addit se sociam, timidisque supervenit, Ægle;
Ægle, Naiadum pulcherrima; jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis? inquit.
Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
25 Carmina, quæ vultis, cognoscite; carmina vobis,
Huic aliud mercedis erit. Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes;
30 Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animæque marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis ;
35 Tum durare solum, et discludere Nerea ponto
Cœperit, et rerum paullatim sumere formas;
Jamque novum terræ stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres;

21 jamque videnti, expergefacto. 22. Caussam pingendi afferunt sive jocum ac petulantiam, sive honorem, quod antiquissimo more, qui deinceps in diis agrestibus perstitisse videtur, deorum simulacra minio pingerentur. Notum, Jovem miniari solitum ap. Plin. XXXV. 45. etsi alia de causa ne lignum ab imbribus putresceret. Præferendum prius. 24. satis est potuisse videri, ut videamini me vincire potuisse. Petitum autem hoc, ut vincire vellent Silenum, quo ad canendum, quod vellent, eum cogerent, ab eo, quod de vatibus memorari solet, qui repugnabant, nolebant áry fieri, deo impleri; Notum de Pythia. Furor enim ille, qui mentem occupat, spasmos haud mediocres afferre corporibus debuit. ef. Æn. VI. 47. sqq. Inde etiam in diis vaticinantibus hoc idem locum habuit; itaque Proteus vinculis constrictus apud Homer. Odyss. &, 414. sq. et Ge. IV. 396. 439. Et Silenus ad Midam vinctus adductus diu renuit ac repugnat. 26. Huic aliud mercedis erit; secundum illa: vis haud ingrata puellis. 27. in numerum, ad rhythmum saltare, ut wale.

Faunis saltantibus adjungit feras saltantes, et subjicit quercus moventes cacumina, aut omnino, aut moventes in numerum. Tanta scilicet e cantu audito est voluptas; tanta carminis dulcedo.

32 Semina sunt elementa, non atomi Epicurei, ad quos ea revocant grammatici, inducti per voc. inane; sed sunt elementa per chaos sparsa; itaque coacta dixit semina, que passim per vacuum ferebantur, nunc ad quatuor rerum genera redacta. magnum inane, et anima pro aëre, et liquidus ignis, Lucretiana oratio. 34. tener orbis, ut teneræ res Ge. II. 343. Chaos enixum terras dixit Manil. II. 13. Orbemque sub illo Infantem; primum titubantia sidera corpus,

35 Tum durare solum, et d. Cecinit tum, ut terra cœperit indurescere et solidari, adeoque aquas discretas et a superficie intra certos fines et littora depulsas mari includere et paullatim herbis arboribusque vestiri. Eæ enim sunt formæ rerum, quæ, exclusis aquis, in superficie telluris apparuere. cf. Lucret. V. 781. 37, 38, 39. stupeant-cadant—Inci

« ForrigeFortsæt »