Billeder på siden
PDF
ePub

ECLOGA V.

DAPHNIS.

ARGUMENTUM.

Convenerant Mopsus et Menalcas, pastores, ille fistula, hic cantu excellens, et se ad canendum mutuo invitant 1-19. Postquam sub antrum concesserant, prior Mopsus 20—44. Daphnidis mortem luget; inde Menalcas succedens 56-80. ejusdem Daphnidis tamquam diis adscripti laudes persequitur. Mutuis hinc sibi muneribus datis discedunt. Carminis argumentum sunt Daphnidis laudes, nobile haud dubie in vetustis carminibus pastoritiis argumentum, ut ex nonnullis Theocriti inprimis Idyll. I. et VII. locis apparet. Fuit ille in herois loco inter pastores habitus; cantu ille nobilis et a Nympha amatus; hique ejus amores, fata, et mors pastoritiis carminibus celebrata et multis modis variata. Daphnis a Pane amatus Epigr. ap. Brunck. Tom. I. p. 15. Noster vero poëta argumentum pastoritium heroico generi propius admovit, idque ita tractavit, ornavit, et amplificavit, ut generosum poëtæ epici spiritum facile in eo agnoscas, quamquam singulæ rerum imagines et characteres ex antiquissimorum carminum indole et colore ducti sunt. Locus, in quo se conveniunt pastores, statim ab initio magna suavitate describitur: successerant antro agrestis vitis palmitibus obducto. Carmen ad annum 712. referri solet. Imitatione sequutus est hanc Eclogam Popius Pastor. IV. quem nascentes poëtæ cum ea contendent.

MENALCAS. MOPSUS.

MENALCAS.

Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,

Tu calamos inflare levis, ego dicere versus,

Hic corulis mixtas inter considimus ulmos?

MOPSUS.

5

Tu major; tibi me est æquum parere, Menalca:
Sive sub incertas Zephyris mutantibus umbras,
Sive antro potius succedimus. Adspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

1 boni-inflare-dicere. àyadoì, ioi, συρίζειν, αείδειν. Theocr. Idyll. VIII. 3. Αμφω συρίσδεν δεδαημένω, άμφω ἀείδεν. Convenimus in unum locum. Calamos leves, ita junge ut sit fistula e tenui arundine facta. In vss. 3. 6. 12. color ductus ex Theocr. Idyll. I. 12. sqq.

4 major natu. Sic maximus absolute

Æn. VII. 532. Quanto hæc jucundiora sunt Eclogae tertia principio! ̓Αλλὰ πίθεσθ'. ἀμφω δὲ νεωτέρω ἐςὸν ἐμεῖο Iliad. α, 259. 5. mutantibus (cas) Zephyris reddit rationem T incertas, quod non pro vituperio umbra haberi debebat, cum sit longe elegantissima rerum imago. Sie umbræ tremulæ apud Calpurn. Ecl. V. 101. 7. labrusca vitis silves

MENALCAS.

Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas.

MOPSUS.

Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?

MENALCAS.

10 Incipe, Mopse, prior: siquos aut Phyllidis ignes, Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri. Incipe; pascentis servabit Tityrus hædos.

MOPSUS.

Immo hæc, in viridi nuper quæ cortice fagi Carmina descripsi, et modulans alterna notavi 15 Experiar tu deinde jubeto certet Amyntas.

MENALCAS.

Lenta salix quantum pallenti cedit olivæ,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis:

tris, ἀγριάμπελα. Vitibus obductæ speluncæ, utpote quæ amoenitate se commendant, passim laudantur. Habent scilicet poëtæ ex Homeri splendida descriptione antri Calypsus Odyss. £, 68. cf. 63. raris autem hic non urgendum; alias in vitio hoc esset, quod, rari sunt racemi; sed simpliciter notat naturam racemorum, sive uvarum, passim e palmitibus per antri ostium serpentibus pendentium, ut adeo per intervalla dies intret. Ita et Ecl. VII. 46. Et quæ vos rara viridis tegit arbutus umbra.

9 Quid, si idem certet. Ant dictum hoc cum sensu modestie, ut Amyntam unum omnes superare dicat; aut est invidiose dictum: ut pungat pastorem laus æmuli, eamque adeo ille elevet, ut ex audacia potius, quam artis confidentia, certare eum cum melioribus significet. Hoc eum audere, ut se mihi æquiparet, mecum certet, nihil mirum, cum idem ille satis temerarius sit, ut vel cum diis congrediatur. Firmes hoc ex v. 15. tu

deinde jubeto certet Amyntas. Apud Theocritum dictum est sine obtrectatione et invidia IV. 8. φαντί νιν Ἡρακλῆς βίην και κάρτος godev.

10 Ex Theocr. I. 19. sq. Nil nisi nota aliqua pastoritiorum carminum argumenta h. 1. memorari et vulgaria pastorum nomina recitari puta. Male hic aut Phyllis a Demophoonte amata, aut Codrus, Athenarum rex, nominaretur. De Codro pastore infra quoque VII. 22. 26. 11. jurgia Codri, carmen respiciunt, quo is cum alio pastore cantu contenderat. Ita Ecl. III. inscribi posset: Jurgia Damotæ et Menalcæ.

14 alterna notavi, per akterna, alternatim canens versiculum, et eundem mox incidens in corticem. Etsi non levis opera esse debuit, totum hoc, quod sequitur a v. 20. carmen incidere cortici. 15. Vid. Theocrit. V. 9295. 17. saliunca herba ignota, forte nardus Celtica. vid. Martin. Julio Sabino genus virgulti asperi est.

Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

MOPSUS.

Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
20 Exstinctum Nymphæ crudeli funere Daphnin
Flebant: vos coruli testes et flumina Nymphis :
Quum, complexa sui corpus miserabile gnati,
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus

25 Frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem
Libavit quadrupes, nec graminis adtigit herbam.
Daphni, tuum Ponos etiam ingemuisse leones
Interitum montesque feri silvæque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subjungere tigris
30 Instituit; Daphnis thiasos inducere Bacchi,

20 Luctus super Daphnidis, antiqui istius pastoris Siculi morte, quem poëta nunc carminis argumentum facit, satis declarat lusum ingenii, non verum affectum et sensum ex funere vero. Itaque luctus declaratur phantasmatibus antiquorum poëtarum: sentire eum et armenta et feras 25-29. et ipsos agros ac pratra 35-39. Mater ejus fuit Nympha, a Mercurio oppressa. crudeli funere, simplic. acerba morte. 23. astra vocat crudelia: h. invocat, inclamat, deos et astra incusat. Jejunum est, quod vulgo aiunt: dicit astra esse crudelia.

24 Non pastores præ luctu armenta ad pascendum, et post pastum ad flumina egerunt. Adeoque ea fuere impasta per eos dies. 26. graminis herbam puta hic et Ovid. Met. X. 87. Liv. I. 24. dictam esse, ut cytisi, loti, herbam, nempe cum de virenti germine fruticis cujuscunque agitur; nisi noto poëtarum more pro herba graminea dictum malis, cum gramen ipsum inter herbas vulgatissimum sit: Plin. XXIV. 19.

28 Montesque feri silvæque loquuntur. Montibus et silvis vocem dari, satis notum est; et si ingemuisse montes silvasque dixisset, aut queri, aut loqui, eodem, cum isto, sensu, nihil offenderet: solet enim rebus inanimatis sensus adeoque et vox tribui: sic inf. 62. Ipsi lætitia voces ad sidera jactant Intonsi montes; ipsæ jam carmina rupes, Ipsa sonant arbusta. cf. X. 14. 15. Sed hic est: montes et silva memorant, narrant, leones ingemuisse. Nam pro resonare accipi loqui non potest, cum præteriti temporis rem

ò ingemuisse indicet. Itaque dicendus est poëta paullo durius expressisse idem illud, quod ante dixerat coruli testes et flumina Nymphis: si sunt testes, si meminerunt, nunc etiam narrant audita. Leones Afros pastorem in Sicilia extinctum deflere vix poëta credi voluit; sed est epitheton ornans; ut mox Armeniæ tigres et supra Cydonia mala, Sithonia nix; et quod multo magis mireris Ecl. X. 59. libet Partho torquere Cydonia cornu Spicula. Circumspectius hunc colorem servasse videas Moschum in epicedio Bionis, quod ante oculos habebat Virgilius, quum Daphnidem scriberet; uti Virgilium Nemesianus Ecl. I. 72-74. Sunt tamen leones sequentibus tigribus adjungendi, ut et ipsi a Bacchi leonum domitoris fabulis petiti et hic memorati sint.

29 Hæc et sqq. paullo abruptius posita, simpliciter eo interpretanda sunt, ut, ad augendas ejus laudes et amplificandam dignitatem, Daphnidem suum unum ex Bacchi commilitonibus et sociis fuisse fingat, qui sacra Bacchi instituerit inter pastores, atque adeo cærimonias in Liberalibus sollennes exhibuerit, inter quas Bacchi res gestæ inprimisque ad Indos expeditio repræsentari solebat. Quam convenienter hæc de Daphnide pastore narrentur, non dicam. Bacchum autem curru tigribus juncto vehi, innumeris monumentis constat. 30. thiasos inducere Bacchi accipio pro simplici ducere choros bacchantium, quales sæpe in anaglyphis et gemmis.

Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvæ,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis:
Tu decus omne tuis; postquam te fata tulerunt :
35 Ipsa Pales agros, atque ipse reliquit Apollo.
Grandia sæpe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium et steriles nascuntur avenæ.
Pro molli viola, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.

40 Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
Pastores: mandat fieri sibi talia Daphnis.

Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse.

MENALCAS.

45 Tale tuum carmen nobis, divine poëta,
Quale sopor fessis in gramine; quale, per æstum

32 Ex Theocr. VII. 79. 34. Ornavit
hunc luctum Moschus Idyll. III. 66. 34. fata
tulerunt, abstulerunt.
oμévaι unges
TO Apollon. IV. 1485. Hom. Iliad. B. 302.
οὺς μὴ κῆρες ἔβαν θανάτοιο φέρεσαι. 35.
Pales et Apollo Nomius agros reliquerunt,
deliciis suis, Daphnide inquam, sibi ereptis
et ablatis, ut solitudinem agrorum fugerent.
Summo cum affectu hæc ad jacturæ magni-
tudinem dolorisque gravitatem, dicta sunt.
Cum ea tamen morte eorumdemque deorum
discessu, agros summa sterilitas occupare de-
buit; itaque versuum sequentium sententia
inde exoritur. 36. 37. In iis sulcis, quibus
hordea, quod hic omnino pro quovis frumenti
genere dictum, serebamus, infelix lolium (in-
fecundum, ut contra felix seges), et avenæ,
vani culmi vitiosi frumenti nascuntur. 38.
vid. Theocr. I. 132. sq. purpureus narcissus,
a purpureo calyce. 39. paliurus fruticis spinei
et rabi seu rhamni genus.

40 Spargite humum foliis, si proprie accipas, hoc non nisi de florum ac frondium sparsione per humum exponi potest. Horat. Od. III. 18. 14: Spargit agrestes tibi (Faune) silva frondes. Fieri hoc putandum est in honorem Daphnidis. inducite fontibus umbras, multo magis vagum et indefinitum est: sive sic accipias, ut arbores ponantur circa fontes, sive ut rami frondentes. An vero hoc circa omnes fontes fieri debet, et quorsum? Aiunt ritum funebrem esse: sed quis eum usquam memoravit? Circa tumulum arbores seri mos

fuit (v. c. Iliad. . 419.), non vero circa fontes. Si porro de arboribus ponendis ac serendis accipias, accommodatum erit, ut priore quoque loco spargere humum foliis de satione florum accipiamus. Firmat hanc rationem locus Ecloga IX. 19. quis humum florentibus herbis spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? Neutrum tamen inter honores mortuis habitos memorari usquam vidi; quamquam ad fontes et in viretis olim sepulcra facta esse, et, frondes ferre, inter honores et munera mortuorum habitum esse, non ignoro. Nihil quod ad rem faciat, afferunt interpretes, neque locus Horatii Carm. III. 13. 2. O fons Bandusia-Dulci digne mero nec sine floribus; recte huc refertur. Videtur mihi res sic expedienda, ut tumulum juxta fontem factum intelligamus. Sic in honorem defuncti pastoris, noto more, humus floribus et frondibus spargitur ac circa tumulum arbores seruntur. Incusandus tamen vel sic poëta, quod ad sensum animi et oculi non satis diserte rem exposuit. Popius, expressurus hæc, ad alia delabitur Pastor. IV. 21. sq. 43. Theocr. I. 120. 121. ▲áqviç ἐγὼν ὅδε τῆνος, ὁ τὰς βίας ὧδε νομεύων, Δάφο νις ὁ τῶς ταύρως καὶ πόρτιας ὧδε ποτίσδων, quos versus, cum multo majorem simplicitatem habeant, mireris Virgilianis posthaberi, 43. hinc usque ad sidera notus, epicum est, nec in pastoritio carmine satis placere potest.

45-56 Vid. Theocr. I. 1. et 7. etc. VIII. 78-83. Compara Popium Pastor. IV. 1—4. D

Dulcis aquæ saliente sitim restinguere rivo.

Nec calamis solum æquiparas, sed voce, magistrum;
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

50 Nos tamen hæc quocumque modo tibi nostra vicissim
Dicemus; Daphninque tuum tollemus ad astra;
Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.

MOPSUS.

An quidquam nobis tali sit munere majus? Et puer ipse fuit cantari dignus; et ista 55 Jam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.

MENALCAS.

Candidus insuetum miratur limen Olympi,
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
60 Nec lupus insidias pecori, nec retía cervis
Ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
Ipsi lætitia voces ad sidera jactant

Intonsi montes; ipsæ jam carmina rupes,

Ipsa sonant arbusta: deus, deus ille, Menalca! 65 Sis bonus o felixque tuis! en quatuor aras: Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo;

aquæ rivo poëtis perpetuum: 48. sed etiam voce, cantu, magistro par es. 49. cf. Theocrit. I. 3. 4. 5. 51. tollimus ad astra, potest esse in cœlum et inter divos sublatum canam : Est tamen verius ex usu loquendi et simplicius: celebrabimus, ut IX. 29. Vare, tuum nomen-Cantantes sublime ferent ad sidera cygni; et sup. 43. hinc usque ad sidera notus. 56. Jam Daphnis deus factus celebratur, atque adeo ei, tamquam novo numini agresti, ea omnia tribuuntur, quæ sive deorum olim in terris præsentiæ tribuebantur, sive deorum honoribus institui solebant; summa scilicet lætitia etiam ferarum et rerum inanimatarum 58-64. Inde sacrum annuum ei instituendum narrat 65-80. Candidus, splendens, micans, ut sidus. Locus dulcissimus. 58. alacris ratio poëtica cum voluptas jungi docet. 61. Non scilicet illa silvarum et agrorum lætitia esse poterat sine securitate: quam per

otia declarat. Et vs. 62. omnium adeo reram naturæ ea lætitia communis esse ponitur. Ductum autem ex Theocr. XXIV. 84. 85. videtur, ubi, Hercule inter deos recepto, lupus non amplius insidiatur hinnulo. 63. Intonsi montes sunt silvosi, incædui, ut Serv. Paulo aliter tonsæ valles Georg. IV. 277. sunt quas pecudes tondent, depascunt. tonsa humus Ovid. Rem. 192. desecto gramine vel forno. Non uno itaque modo hoc dicitur. Quibus ipsis concidit dubitatio Martini, qui non nisi a pecude depastos intelligi posse putabat. 64. O Menalca, ipsa arbusta resonant: Deus, deus ille!

65 Nunc sacrum ei annuum decernit. Primo eum invocat: sis bonus o f. felix est propitius, ut Æn. I. 330. Mox sacrum ejus cum alio sacro Phoebi conjungit: quod observatu dignum est: heroi igitur cum deo: forte tamquam cantus præside. Porro novum hoc,

« ForrigeFortsæt »