Billeder på siden
PDF
ePub

Rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
Agricolae ; hiberno laetissima pulvere farra,
Laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu
Jactat et ipsa suas mirantur Gargara messes.
Quid dicam, jacto qui semine comminus arva
Insequitur cumulosque ruit male pinguis arenae,
Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentes,
Et, quum exustus ager morientibus aestuat herbis,
Ecce supercilio clivosi tramitis undam
Elicit? illa cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenera depascit in herba,
Quum primum sulcos aequant sata? quique paludis
Collectum humorem bibula deducit arena,
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans
Exit, et obducto late tenet omnia limo,

Unde cavae tepido sudant humore lacunae ?

Versando terram experti, nihil improbus anser

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Nec tamen, haec quum sint hominumque boumque labores

Strymoniaeque grues et amaris intuba fibris
Officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda,
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni;
Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat in medium quaerebant, ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos jussit, pontumque moveri,
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit,
Ut varias usus meditando extunderet artes

[blocks in formation]

Paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam,
Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
Tum laqueis captare feras, et fallere visco
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus.
Atque alius latum funda jam verberat amnem,
Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,
Nam primi cuneis scindebant fissile lignum
Tum variae venere artes. Labor omnia vicit
Inprobus et duris urguens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit, quum jam glandes atque arbuta sacrae
Deficerent silvae et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
Esset robigo segnisque horreret in arvis
Carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,
Lappaeque tribulique, interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et assiduis herbam insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci

Falce premes umbram, votisque vocaveris imbrem,
Heu, magnum alterius frustra spectabis acervum,
Concussaque famen in silvis solabere quercu.

Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,
Quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
Vomis et inflexi primum grave robur aratri,
Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri;
Virgea praeterea Celei vilisque supellex,
Arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.

135

140

145

150

155

160

165

Omnia quae multo ante memor provisa repones,
Si te digna manet divini gloria ruris.

Continuo in silvis magna vi flexa domatur

In burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
Huic ab stirpe pedes temo protentus in octo,
Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Caeditur et tilia ante jugo levis, altaque fagus
Stivaque, quae cursus a tergo torqueat imos;
Et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre,
Ni refugis tenuesque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti aequanda cylindro
Et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat.
Tum variae illudant pestes: saepe exiguus mus
Sub terris posuitque domos atque horrea fecit;
Aut oculis capti fodere cubilia talpae;
Inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae
Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum
Curculio, atque inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, quum se nux plurima silvis
Induet in florem et ramos curvabit olentes :
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
Magnaque cum magno veniet tritura calore;
At si luxuria foliorum exuberat umbra,
Nequidquam pingues palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentes
Et nitro prius et nigra perfundere amurca,
Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
Et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
Degenerare tamen, ni vis humana quot annis
Maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
In pejus ruere, ac retro sublapsa referri ;

Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, si brachia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,

170

175

180

185

190

195

200

205

Quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.

Libra die somnique pares ubi fecerit horas,

Et medium luci atque umbris jam dividit orbem,
Exercete, viri, tauros, serite hordea campis,
Usque sub extremum brumae intractabilis imbrem ;
Nec non et lini segetem et Cereale papaver
Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere aratris,
Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura,
Candidus auratis aperit quum cornibus annum
Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum solisque instabis aristis,
Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
Debita quam sulcis committas semina, quamque
Invitae properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
Exspectata seges vanis elusit aristis.

Si vero viciamque seres vilemque phaselum
Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi Sol aureus astra.
Quinque tenent coelum zonae ; quarum una corusco
Semper sole rubens et torrida semper ab igni ;
Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur,
Caerulea glacie concretae atque imbribus atris ;
Has inter mediamque duae mortalibus aegris
Munere concessae divum, et via secta per ambas,
Obliquus qua se signorum verteret ordo.

Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces
Consurgit, premitur Libyae devexus in austros.

210

215

220

225

230

235

240

Hic vertex nobis semper sublimis; at illum
Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
Circum perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentes aequore tingui.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox
Semper, et obtenta densantur nocte tenebrae,
Aut redit a nobis Aurora diemque reducit,
Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis,
Illic sera rubens accendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio praediscere coelo
Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,
Et quando infidum remis impellere marmor
Conveniat, quando armatas deducere classes,
Aut tempestivam silvis evertere pinum :
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quattuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
Multa, forent quae mox coelo properanda sereno,
Maturare datur: durum procudit arator

245

250

255

260

Vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,

Aut pecori signum aut numeros impressit acervis.

Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,

Atque Amerina parant lentae retinacula viti.

265

Nunc facilis rubea texatur fiscina virga;
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus
Fas et jura sinunt: rivos deducere nulla
Religio vetuit, segeti praetendere saepem,
Insidias avibus moliri, incendere vepres,
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Saepe oleo tardi costas agitator aselli

Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
Incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna

Felices operum. Quintam fuge pallidus Orcus

270

275

« ForrigeFortsæt »