Billeder på siden
PDF
ePub

MOERIS.

Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
"Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua, vae, miserae nimium vicina Cremonae,
Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."

LYCIDAS.

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,

Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae,
Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores; sed non ego credulus illis.

Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

MOERIS.

Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.
"Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum, varios hic flumina circum
Fundit humus flores, hic candida populus antro
Imminet, et lentae texunt umbracula vites;
Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."

LYCIDAS.

Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
Audieram? numeros memini, si verba tenerem.

MOERIS.

"Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

30

35

40

45

Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes."
Omnia fert aetas, animum quoque saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.

Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

50

55

82

P. VIRGILII MARONIS BUCOLICA. ECL. IX.

LYCIDAS.

Caussando nostros in longum ducis amores.

Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
Aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae;
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulchrum
Incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque minus via laedit— eamus ;
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

MOERIS.

Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus;
Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

65

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICA.

LIBER I.

QUID faciat laetas segetes, quo sidere terram
Vertere, Maecenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem coelo quae ducitis annum ;
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis ;
Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,

Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae :
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci ;
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycaei,
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
Adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monstrator aratri,
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum,
Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum coelo demittitis imbrem ;
Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
Concilia, incertum est, urbesne invisere, Caesar,

5

10

15

20

25

Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto,
An deus immensi venias maris, ac tua nautae
Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule,
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes
Panditur; ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpios, et coeli justa plus parte reliquit ;

[ocr errors]

Quidquid eris, nam te nec sperant Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido;
Quamvis Elysios miretur Graecia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem
Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis,
Ignarosque viae mecum miseratus agrestes
Ingredere, et votis jam nunc adsuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis quum montibus humor
Liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,
Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
Illius immensae ruperunt horrea messes.

30

35

40

45

At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,

50

Ventos et varium coeli praediscere morem

Cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,

Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae ;

Arborei fetus alibi, atque injussa virescunt

55

Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?
Continuo has leges aeternaque foedera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primum

60

Ergo age, terrae

Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem,
Unde homines nati, durum genus.
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
Fortes invertant tauri, glaebasque jacentes
Pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
Illic, officiant laetis ne frugibus herbae,

Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novales,

Et segnem patiere situ durescere campum ;
Aut ibi flava seres mutato sidere farra,
Unde prius laetum siliqua quassante legumen
Aut tenuis fetus viciae tristisque lupini

Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenae,
Urunt Lethaeo perfusa papavera somno :
Sed tamen alternis facilis labor; arida tantum
Ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve
Effetos cinerem immundum jactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva,
Nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam steriles incendere profuit agros
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
Sive inde occultas vires et pabula terrae
Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor;
Seu plures calor ille vias et caeca relaxat
Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas;
Seu durat magis, et venas adstringit hiantes,
Ne tenues pluviae, rapidive potentia solis
Acrior, aut Boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertes
Vimineasque trahit crates, juvat arva; neque illum
Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo;
Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »