Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.
Nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum. Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim 50, Dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra ; Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
An quicquam nobis tali sit munere majus? Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista Jam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.
Candidus insuetum miratur limen Olympi Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
Ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis. Ipsi laetitia voces ad sidera jactant
Intonsi montes; ipsae jam carmina rupes, Ipsa sonant arbusta: deus, deus ille, Menalca! Sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras : Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo. Pocula bina novo spumantia lacte quot annis Craterasque duos statuam tibi pinguis oliva, Et multo in primis hilarans convivia Baccho, Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra, Vina novum fundam calathis Ariusia nectar. Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon; Saltantes Satyros imitabitur Alphesiboeus. Haec tibi semper erunt, et quum sollemnia vota Reddemus Nymphis, et quum lustrabimus agros. Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit, Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, .
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quot annis Agricolae facient; damnabis tu quoque votis.
Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona? Nam neque me tantum venientis sibilus austri, Nec percussa juvant fluctu tam litora, nec quae Saxosas inter decurrunt flumina valles.
Hac te nos fragili donabimus ante cicuta.
Haec nos, Formosum Corydon ardebat Alexim, Haec eadem docuit, Cujum pecus? an Meliboei ?
At tu sume pedum, quod, me quum saepe rogaret, Non tulit Antigenes - et erat tum dignus amari Formosum paribus nodis atque aere, Menalca.
MELIBOEUS. CORYDON. THYRSIS.
FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas, Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et respondere parati.
Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat ; atque ego Daphnim Adspicio. Ille ubi me contra videt: Ocius, inquit, Huc ades, o Meliboee! caper tibi salvus et haedi; Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. Huc ipsi potum venient per prata juvenci;
Hic virides tenera praetexit arundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.
Quid facerem? neque ego Alcippen, neque Phyllida habebam, Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos;
Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. Posthabui tamen illorum mea seria ludo. Alternis igitur contendere versibus ambo Coepere; alternos Musae meminisse volebant. Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, Quale meo Codro, concedite; proxima Phoebi Versibus ille facit; aut, si non possumus omnes, Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
Pastores, hedera nascentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; Aut, si ultra placitum laudarit, bacchare frontem Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno.
Sinum lactis et haec te liba, Priape, quot annis Exspectare sat est: custos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, Candidior cycnis, hedera formosior alba, Quum primum pasti repetent praesepia tauri, Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projecta vilior alga,
Si mihi non haec lux toto jam longior anno est. Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.
Muscosi fontes et somno mollior herba, Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, Solstitium pecori defendite; jam venit aestas Torrida, jam laeto turgent in palmite gemmae.
Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis Semper, et adsidua postes fuligine nigri; Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
Stant et juniperi et castaneae hirsutae ;
Strata jacent passim sua quaque sub arbore poma ; Omnia nunc rident; at si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca.
Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba; Liber pampineas invidit collibus umbras : Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Juppiter et laeto descendet plurimus imbri.
Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, Nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, Populus in fluviis, abies in montibus altis ; Saepius at si me, Lycida formose, revisas, Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim. Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.
Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni. Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi
quod nec vertat bene— mittimus haedos.
Certe equidem audieram, qua se subducere colles Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,
Usque ad aquam et veteres, jam fracta cacumina, fagos Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. Quod nisi me quacumque novas incidere lites Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris, nec veveret ipse Menalcas.
Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis Paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis Spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras ?
"Tityre, dum redeo-brevis est via-pasce capellas, Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro - cornu ferit ille - caveto."
« ForrigeFortsæt » |