Dicitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. Hos ediscit et hos arto stipata theatro
Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo. Interdum vulgus rectum videt, est ubi peccat. Si veteres ita miratur laudatque poëtas
Ut nihil anteferat nihil illis comparet, errat: Si quaedam nimis antique, si pleraque dure Dicere credit eos, ignave multa fatetur, Et sapit et mecum facit et Jove judicat aequo. Non equidem insector delendaque carmina Livi Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare; sed emendata videri Pulchraque et exactis minimum distantia miror; Inter quae verbum emicuit si forte decorum, et Si versus paulo concinnior unus et alter, Injuste totum ducit venditque poëma. Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse Compositum illepideve putetur, sed quia nuper; Nec veniam antiquis sed honorem et praemia posci. Recte necne crocum floresque perambulet Attae Fabula si dubitem, clament perisse pudorem Cuncti paene patres, ea quum reprehendere coner Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit: Vel quia nil rectum nisi quod placuit sibi ducunt, Vel quia turpe putant parere minoribus, et quae Imberbes didicere senes perdenda fateri. Jam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud Quod mecum ignorat solus vult scire videri, Ingeniis non ille favet plauditque sepultis, Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit. Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
Quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet Quod legeret tereretque viritim publicus usus?
![[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]](https://books.google.dk/books/content?id=hl0CAAAAQAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA336&img=1&zoom=3&q=%22est+via+%E2%80%94+pasee+capellas,+Et+potum+pastas+age,+Tityre,+et+inter+agendum+Occursare+capro+%E2%80%94+cornu+ferit+Ule+%E2%80%94%22&cds=1&sig=ACfU3U1zFIJ0COxZycf_NO69TnYw29BRog&edge=0&edge=stretch&ci=923,206,28,1264)
Ut primum positis nugari Graecia bellis Coepit et in vitium fortuna labier aequa, Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, Marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, Suspendit picta vultum mentemque tabella, Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis; Sub nutrice puella velut si luderet infans, Quod cupide petiit mature plena reliquit.
Quid placet aut odio est quod non mutabile credas? Hoc paces habuere bonae ventique secundi. Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa Mane domo vigilare, clienti promere jura, Cautos nominibus rectis expendere nummos, Majores audire, minori dicere, per quae Crescere res posset, minui damnosa libido. Mutavit mentem populus levis et calet uno Scribendi studio; puerique patresque severi Fronde comas vincti coenant et carmina dictant. Ipse ego qui nullos me affirmo scribere versus Invenior Parthis mendacior, et prius orto Sole vigil calamum et chartas et scrinia posco. Navim agere ignarus navis timet; abrotonum aegro Non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est Promittunt medici; tractant fabrilia fabri : Scribimus indocti doctique poëmata passim. Hic error tamen et levis haec insania quantas Virtutes habeat sic collige: vatis avarus
![[blocks in formation]](https://books.google.dk/books/content?id=hl0CAAAAQAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA337&img=1&zoom=3&q=%22est+via+%E2%80%94+pasee+capellas,+Et+potum+pastas+age,+Tityre,+et+inter+agendum+Occursare+capro+%E2%80%94+cornu+ferit+Ule+%E2%80%94%22&cds=1&sig=ACfU3U0FnZi2YN9PlT9Y7ckZIrYnPAT2dw&edge=0&edge=stretch&ci=738,205,39,862)
Non temere est animus; versus amat, hoc studet unum ; 120 Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet; Non fraudem socio puerove incogitat ullam Pupillo; vivit siliquis et pane secundo; Militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, Si das hoc, parvis quoque rebus magna juvari. Os tenerum pueri balbumque poëta figurat, Torquet ab obscoenis jam nunc sermonibus aurem, Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis et invidiae corrector et irae; Recte facta refert, orientia tempora notis Instruit exemplis, inopem solatur et aegrum. Castis cum pueris ignara puella mariti Disceret unde preces vatem ni Musa dedisset? Poscit opem chorus et praesentia numina sentit, Coelestes implorat aquas docta prece blandus, Avertit morbos, metuenda pericula pellit, Impetrat et pacem et locupletem frugibus annum. Carmine di superi placantur, carmine Manes. ⚫ Agricolae prisci, fortes parvoque beati, Condita post frumenta levantes tempore festo Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, Cum sociis operum, pueris et conjuge fida, Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, Floribus et vino Genium memorem brevis aevi. Fescennina per hunc inventa licentia morem Versibus alternis opprobria rustica fudit, Libertasque recurrentes accepta per annos Lusit amabiliter, donec jam saevus apertam In rabiem coepit verti jocus et per honestas Ire domos impune minax. Doluere cruento Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura Condicione super communi; quin etiam lex Poenaque lata malo quae nollet carmine quemquam Describi; vertere modum, formidine fustis Ad bene dicendum delectandumque redacti. Graecia capta ferum victorem cepit et artes Intulit agresti Latio: sic horridus ille Defluxit numerus Saturnius et grave virus Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum Manserunt hodieque manent vestigia ruris. Serus enim Graecis admovit acumina chartis, Et post Punica bella quietus quaerere coepit Quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent. Tentavit quoque rem, si digne vertere posset,
![[blocks in formation]](https://books.google.dk/books/content?id=hl0CAAAAQAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA338&img=1&zoom=3&q=%22est+via+%E2%80%94+pasee+capellas,+Et+potum+pastas+age,+Tityre,+et+inter+agendum+Occursare+capro+%E2%80%94+cornu+ferit+Ule+%E2%80%94%22&cds=1&sig=ACfU3U0GNUFAHAH2C8Eq_d2_DEbLKwROWw&edge=0&edge=stretch&ci=917,205,31,1216)
Et placuit sibi, natura sublimis et acer : Nam spirat tragicum satis et feliciter audet, Sed turpem putat inscite metuitque lituram. Creditur ex medio quia res arcessit habere Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
Plus oneris quanto veniae minus. Adspice, Plautus Quo pacto partes tutetur amantis ephebi,
Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi ;
Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
Quam non adstricto percurrat pulpita socco;
Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc Securus cadat an recto stet fabulȧ talo.
Quem tulit ad scenam ventoso Gloria curru Exanimat lentus spectator, sedulus inflat:
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum Subruit aut reficit. Valeat res ludicra si me Palma negata macrum, donata reducit opimum. Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poëtam, Quod numero plures, virtute et honore minores, Indocti stolidique et depugnare parati
Si discordet eques, media inter carmina poscunt Aut ursum aut pugiles: his nam plebecula plaudit. Verum equitis quoque jam migravit ab aure voluptas Omnis ad incertos oculos et gaudia vana. Quattuor aut plures aulaea premuntur in horas, Dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae ; Mox trahitur manibus regum fortuna retortis, Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, Captivum portatur ebur, captiva Corinthus. Si foret in terris rideret Democritus, seu Diversum confusa genus panthera camelo, Sive elephas albus vulgi converteret ora ; Spectaret populum ludis attentius ipsis, Ut sibi praebentem mimo spectacula plura; Scriptores autem narrare putaret asello
Fabellam surdo. Nam quae pervincere voces
Evaluere sonum referunt quem nostra theatra? Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum, Tanto cum strepitu ludi spectantur et artes Divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor Cum stetit in scena concurrit dextera laevae. Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo? Lana Tarentino violas imitata veneno.
Ac ne forte putes me quae facere ipse recusem Quum recte tractent alii laudare maligne ; Ille per extentum funem mihi posse videtur Ire poëta, meum qui pectus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis. Verum age et his qui se lectori credere malunt Quam spectatoris fastidia ferre superbi Curam redde brevem, si munus Apolline dignum Vis complere libris et vatibus addere calcar, Ut studio majore petant Helicona virentem. Multa quidem nobis facimus mala saepe poëtae, - Ut vineta egomet caedam mea, quum tibi librum Sollicito damus aut fesso; quum laedimur unum Si quis amicorum est ausus reprehendere versum ; Quum loca jam recitata revolvimus irrevocati; Quum lamentamur non apparere labores Nostros et tenui deducta poëmata filo;
Quum speramus eo rem venturam ut simul atque Carmina rescieris nos fingere commodus ultro Arcessas, et egere vetes, et scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere, quales Aedituos habeat belli spectata domique Virtus, indigno non committenda poëtae. Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Choerilus, incultis qui versibus et male natis Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos. Sed veluti tractata notam labemque remittunt Atramenta, fere scriptores carmine foedo
« ForrigeFortsæt » |